Tribus Verbis Te Volo

14
TRIBUS VERBIS TE VOLO DE VOCABULIS ET LOCUTIONIBUS QUAE AD RES ELECTRONICAS ET INFORMATICAS PERTINENT

description

 

Transcript of Tribus Verbis Te Volo

Page 1: Tribus Verbis Te Volo

TRIBUS VERBIS TE VOLO

DE VOCABULIS ET LOCUTIONIBUS QUAE AD RES ELECTRONICAS ET INFORMATICAS PERTINENT

Page 2: Tribus Verbis Te Volo

A PRAETERITO AD HODIERNUM DIEM

Inter linguae latinae origines et Interrete plus minusve 25 saecula sunt.

Hodie Interrete terrarum orbem expugnat, sicut Romanum Imperium. magnum spatium est ad societatem exornandam atque ad culturam

fertilem efficiendam. linguam reviviscere et novos splendores ei dare potest.

Hodie

Lingua Latina in Interreti triumphat.http://solotxt.brinkster.net/tabularium/tribusverbistevolo.htm

Page 3: Tribus Verbis Te Volo

VAGAMUR IN TELA

Ordinatrum/ComputatrumMusPlectrologium/ClaviaturaMegaphonumQuadrum/ MonituriumScriniumCamera InterretialisImpressoriumAuriculariaAuscultabulaTelephonum Cellulare

iPodDiscophonumOrdinatrum GestabileSitusInscriptio ElectronicaInscriptio Cursualis/Cursus ElectronicusLitterae Electronicae/Nuntius ElectronicusPhotographema DigitaleScapus/PlicaDelereLegerePlica a computratro legitur

CyberspatiumTalusDiscus compactusDatothecaComputatralisDiscus DurusArmaturaInterreteConiunctio/VinculumTransmodulatrumSignumFenestra

TELA TOTIUS TERRAE

Page 4: Tribus Verbis Te Volo

i-Generation Sic vocatur aetas iuvenum, qui post annum 1984 nati sunt. Hi iuvenes photographemata telephono

gestabili faciunt, interreti utuntur, musicam audiunt instrumentis MP3. Omnes novae technologiae eis sunt notae. Quid de vobis? Amatisne technologiam?

“Vive et commuta”. Haec est sententia iuvenum aetatis informaticae, qui in interreti commutant musicam, cogitationes et photographemata. Ecce nonnulla exempla. Situ www.frlickr.com est ingens album photographicum. Iuvenes 15-20 annos nati imagenes suas servant et commutant. In situ EasyShare Gallery, 20 miliones hominum photographemata inter se commutant.

NUMERI. Quotannis in Europa fiunt 10 miliarda photographematum digitalium. Etiam diarium intimum hodie est in interreti. Amplius 30 miliones iuvenum vitam suam narrant in suo diario electronico (blog). Anno praeterito, quaedam clara fabrica telephonorum vendidit 100 miliones telephonum, quibus etiam photographare licet.

Igitur nobis, magistris, necesse est summam scientiam latine rei electronicae habere.

Page 5: Tribus Verbis Te Volo

AETAS Y Aetas Y: est aetas rerum “virtualium”. Iuvenes, imprimis, ei qui 16-25 annos nati sunt, paene solum vivunt

scriptulis telephonicis et ordinatro. Participant virtuales hominum societates, sicut MySpace aut Second Life, neque ullum spectaculum praetermittere volunt in YouTube. Skype, blog, nickname: hae sunt eorum rationes et instrumenta.

Mirum: Primum scriptulum telephonicum anno 1992 factum est: erant vota Natalicia a quodam ingeniario Anglo missa. Iaponia est natio in qua plurima scriptula mittuntur. In Dania est nosocomium ubi curantur homines, qui a telephono suo separari nequeuntur.

Et vos? Misistisne aliquando mirum scriptulum? Placuitne vobis aliquando scriptulum quoddam?

www.elimagazines.com

Page 6: Tribus Verbis Te Volo

VERBA CELERIA

Iuvenes hodierni scriptulis utuntur ad omnia facienda: ad consuetudines iungendas, ad amores declarandos, ad rumpendos amores, ad rixandum, ad paciscendum. Vos quoque?

Communicatio: antea. Antea, homines sensus suos litteris aperiebant. Sententias poeticas et carmina scribebant, quibus lectorem moverent. Sermo erat exquisitus et suavis. Epistula erat manu scripta, et ipsa scriptura multa de scriptore aperiebat. Epistula etiam servari poterat: verba volant, scripta manent, ut aiunt.

Communicatio: hodie. Hodie est nova scribendi ratio: scriptulum telephonicum. Inde ortus est novus sermo, brevior, curtatis verbis et sententiis factus. Scriptulum epistula multo brevius est. Pauciores res dicere licet. Sed facilius est ad consuetudines servandas, etiam si magna est distantia.

“Visne esse amica mea?” Hodie amores tractantur scriptulis. Ecce Mariae testimonium: “Nuper unus ex amicis meis ad me haec telephonice scripsit: ”Visne esse amica mea? Plctn?” Ubi pro “plctn” legendum erat: ”Placetne?””. Incommodum est, quod nonnumquam scriptula per errorem ad alium numerum mittuntur. Calamitas…

Page 7: Tribus Verbis Te Volo

MIRACULUM GOOGLE VOCATUR!

Google est programma inquisitionis maxime adhibitum in orbe terrarum. Anno 1998 confectum est a duobus amicis rei informaticae studiosis.

Conditores. Nonnumquam accidit ut magnum studium, sicut studium ordinatri, fiat… magnum negotium. Hoc contigit duobus alumnis, Larry Page et Sergey Brin, qui rem ingeniosam invenerunt. Uterque mathematicae studiosus erat atque multas horas sedebat ante ordinatrum. Conficere volebant catalogum omnium rerum, quae in interreti proponuntur, ita ut omnibus paterent. Sic anno 1998, in aliquo stabulo, natum est programma Google.

Unde nomen “Google”? “Google” est ludus verborum. Nam Milton Sirotta, nepos mathematici Edwars Kasner, nomine “googlo” designaverat numerum 1 centum zeris comitatum. Itaque hoc vocabulum designat ingentem numerum.

Gloria. Anno 2000 illi duo amici iterum habent bonum propositum: creant enim AdWords, programma quo iuxta vocabula quaesita apparent nonnulla praeconia. Anno 2004 Google est in Bursa atque accipit praemium Marconi Fellowship Award vocatum, quod est unum e maximis praemiis in his rebus.

Page 8: Tribus Verbis Te Volo

Google hodie. Google continet amplius sex miliarda paginarum interretialium; cottidie amplius 200 miliones inquisitionum fiunt, in amplius 80 linguis. Hodie etiam legere et imprimere possumus veteres libros, qui in bibliothecis servantur. Et haec omnia omnibus patent!

Google et eius fratres. Google multa offert, plerumque gratuito. Inter alia: per Alert ad quamlibet inscriptionem electronicam mittuntur omnes nuntii in quibus est verbum quoddam electum; Maps and Earth pertinet ad loca, mappas geographicas et satellitum imagines; Calendar dies memoria tenendos proponit.

Sedes. Sedes programmatis Google (plus minuve 93.000 metra quadrata!) est in California, in urbe Mountain View; vocatur Googleplex. Est in America septentrionali maxima area ubi conexus cum interreti est gratuitus.

Novum vocabulum. Google etiam factum est verbum temporale. Inest in lexico Maeriam-Webster’s Collegiate Dictionary: to google = in interreti quaerere.

http://www.google.com/intl/la/

Page 9: Tribus Verbis Te Volo

Vestros nuntios electronicos latine scribite:

VERBIGRATIA

“Mariló amicae suae Anae S.P.D. Si vales bene est; ego valeo.

Tibi hanc plicam mitto ex altero cursu electronico, quia meus cursus in domestico computatro non operam suam bene agit, sed in scholae computatro ita bene agit.

Mihi tamen ad meum cursum respondere potes. In meam translationem benevolo animo es! Cupio ut tibi placeat!

Ante diem tertium Idus Iunias.”

Situs oportunus:http://www.cirlapa.org/locutorium.htm

Page 10: Tribus Verbis Te Volo

SODALICIUM VOBIS APTUMIN INTERRETI SUNT MULTA SODALICIA LATINISTIS APTA. INSPICITE HANC SEDEM:

“CIRCULI LATINI”.

• In hac sede interretiali inveniuntur complures circuli, sive sodalicia, in variis urbibus siti, quorum participes volunt linguam culturamque Latinam defendere.

• Huiusmodi circuli sunt Bononiae, Barcinone, Bruxellis, Bogotae, Matriti, Parisiis, Romae, Seattli et cetera. Haec civitates idem scopum habent: efficere volunt ut Latinitas maneat viva. Facile invenietis sodalicium vobis aptum!

• In sola Europa sunt aliqui quindecim miliones hominum, qui latine intellegunt. Sedes “Circuli latini” vobis optimam occasionem praebet homines conveniendi, qui linguam Latinam amant sicut vos.

www.latinitatis.com/vita/circuli.htm Altera vincula utilia:http://roma.latinitatis.com http://www.alcuinus.net/buffalo http://users.skynet.be/Melissalatina

Page 11: Tribus Verbis Te Volo

ET… QUID SIT CIRCULUS LATINUS?• Circulus Latinus sodalium grex est qui libenter ac uoluptuose ad

loquendum Latine conuenit.• Semel in mense homines aetatibus mentibusque dissimiles uno tantum

sermone Latino coniuncti conuenire solent. • Et si latine iam scitis, si legere soletis sensimque etiam scribitis, quin

proximum faciatis gradum?• Colloquamur!

Page 12: Tribus Verbis Te Volo

NULLAE FERIAE SINE LINGUA LATINA

SYMPOSIUM BRUXELLENSE Instituit Melissa, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae. Hoc symposium participibus dabitur occasio de variis argumentis disputandi. Eis autem, quibus loquela Latina nondum est consueta, exercitationes Latine loquendi proponentur. [email protected]

ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE CONVENTUS Conventus XII ALF anno 2009 Ratisbonae, in Germania, celebrabitur. http://www.academialatina.org/

AMICITIA CATHOLICA PRO LATINITATE Conventus in Germania, prope Coloniam. [email protected] CONVENTICULUM LEXINTONIANUM Lexintoniae in America, prof. Terentius Tunberg.

[email protected] CONVENTICULUM RUSTICUM In America, in Civitate Vasintonia.

http://www.wenval.cc/boreoccidentales/ FERIAE LATINAE In abbatia Sancti Michaeli [email protected] SEMINARIUM PRAGENSE a L.U.P.A. institutum www.lvpa.de SEMINARIA SOCIETATIS LATINAE Morsaci in Helvetia, in Belgica in abbatia Maretoliensi

[email protected] SEPTIMANA AMOENEBURGENSIS Latine loqui – Romane coquere www.septimanalatina.org

Page 13: Tribus Verbis Te Volo

VOBIS PARTIPARE LICET

AD CUSTODIENDUM UNIONIS EUROPAEAE LINGUARUM

PLURALITATEM, SINE PRIVILEGIIS AD NULLAM LINGUAM SINGULATIM: LINGUAM LATINAM DISCAMUS!

Mariló Limo Escura

Page 14: Tribus Verbis Te Volo