JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA...

227
1 JACOB BALDE SILVAE LYRICAE (12157 vers) VENANDI VOLUPTATEM, ET SEVERAM, ET CASTAM ESSE. S1_1A v.1 Nam cui non placeat venatum vita dearum, 2 frondosa circum Maenala ? 3 Huc pulchre Diana ferox ; comitesque Dianae, 4 adeste, succinctae togam : 5 flava Leontodame, Britomartis fusca, Lycaste 6 velox et Opis caerula. 7 Huc de more plagas, huc gressum tendite, divae, 8 formosa nudae brachia. 9 Castus amat silvas. Nam tu quoque casta jugalem, 10 Dictynna, spernis annulum. 11 Quod sua misceri venantibus otia nollet 12 ignava Nympha Salmacis ; 13 molle pecus facta est, et virgo desiit esse, 14 et vera pene femina. 15 Castus amat silvas Veneris nos fallimus ignes, 16 clavumque clavo pellimus. 17 Nos Eryci, Delon, Cynthum praeponimus Idae, 18 sudumque caelum fornici : 19 tota fuit quondam nostrae Germania mentis, 20 assueta capto vivere 21 noster et Hippolytus : qui, ne Venus ureret, arcum 22 elusit arcu Cyprium. 23 Innocuum rus est plus peccat in urbe Cupido, 24 puer fera nocentior. ANTITHESIS. S1_1B v.1 Ad cui venantem nec laeta, nec integra semper 2 conditio, seu vita placeret ? 3 Castus amas silvas sed et haec non unus adulter, 4 et leno sceleratus, amarunt. 5 Venator Perdix, nemus incestavit eodem 6 quo Thebas rex Oedipus igni. 7 Ilice sub densa (fertur monstrasse puellae) 8 corrupit te Juppiter, Io. 9 Castus amat silvas. Sed non sunt omnia silvae, 10 quae viridis tegit abdita saltus. 11 Saepe sub arboribus Tros et male conscia Dido 12 fraude latent Junonis iniquae. 13 Regina exstructae muros Carthaginis intra 14 non legitur solvisse pudorem. 15 Vix egressa fuit : cum totum abolere Sychaeum 16 suasit amor, specus, horrida grando 17 exsulis Iliaci demens complexibus arsit, 18 in Manes perjura sepultos 19 hinc lacrimae atroces, mortisque insana cupido, 20 et sanguis de pectore fluxit. 21 Quid prodest, urbem fugisse, urbisque nefandas 22 ferre faces et crimina secum ?

Transcript of JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA...

Page 1: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

1

JACOB BALDE SILVAE LYRICAE (12157 vers)

VENANDI VOLUPTATEM, ET SEVERAM, ET CASTAM ESSE.

S1_1A v.1 Nam cui non placeat venatum vita dearum,

2 frondosa circum Maenala ?

3 Huc pulchre Diana ferox ; comitesque Dianae,

4 adeste, succinctae togam :

5 flava Leontodame, Britomartis fusca, Lycaste

6 velox et Opis caerula.

7 Huc de more plagas, huc gressum tendite, divae,

8 formosa nudae brachia.

9 Castus amat silvas. Nam tu quoque casta jugalem,

10 Dictynna, spernis annulum.

11 Quod sua misceri venantibus otia nollet

12 ignava Nympha Salmacis ;

13 molle pecus facta est, et virgo desiit esse,

14 et vera pene femina.

15 Castus amat silvas Veneris nos fallimus ignes,

16 clavumque clavo pellimus.

17 Nos Eryci, Delon, Cynthum praeponimus Idae,

18 sudumque caelum fornici :

19 tota fuit quondam nostrae Germania mentis,

20 assueta capto vivere

21 noster et Hippolytus : qui, ne Venus ureret, arcum

22 elusit arcu Cyprium.

23 Innocuum rus est plus peccat in urbe Cupido,

24 puer fera nocentior.

ANTITHESIS.

S1_1B v.1 Ad cui venantem nec laeta, nec integra semper

2 conditio, seu vita placeret ?

3 Castus amas silvas sed et haec non unus adulter,

4 et leno sceleratus, amarunt.

5 Venator Perdix, nemus incestavit eodem

6 quo Thebas rex Oedipus igni.

7 Ilice sub densa (fertur monstrasse puellae)

8 corrupit te Juppiter, Io.

9 Castus amat silvas. Sed non sunt omnia silvae,

10 quae viridis tegit abdita saltus.

11 Saepe sub arboribus Tros et male conscia Dido

12 fraude latent Junonis iniquae.

13 Regina exstructae muros Carthaginis intra

14 non legitur solvisse pudorem.

15 Vix egressa fuit : cum totum abolere Sychaeum

16 suasit amor, specus, horrida grando

17 exsulis Iliaci demens complexibus arsit,

18 in Manes perjura sepultos

19 hinc lacrimae atroces, mortisque insana cupido,

20 et sanguis de pectore fluxit.

21 Quid prodest, urbem fugisse, urbisque nefandas

22 ferre faces et crimina secum ?

Page 2: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

2

23 Insectata foris cervos, currebat et ipsa,

24 cerva velut grave saucia telo

25 his capta est Phoenissa plagis, quibus ipsa volebat

26 implicitam concludere praedam.

27 Quae tulerat crispata manus venabula, pressit

28 letali praecordia ferro.

29 Non quia formoso cultu succincta Diana

30 virginei depingitur oris :

31 quisquis in ejusdem juravit cornua, caelebs

32 continuo dormire probatur.

33 Pingeris num gens satyris magis ulla petulca ?

34 Omne tamen nemus incolit illa.

35 Quis nescit Dryadas ? Meretrix an notior ulla ?

36 Non urbes, sed rura frequentant.

37 Glaucus Amimonen nemorum vitiavit in umbra :

38 et pharetram gestabat, et arcum.

39 Ipse aper impurum vindex percussit Adonin ,

40 flente licet sua Cypride damna.

41 Poemenis et Sticte, fuerant ex Arcade matres,

42 et Theron, et nobilis Alce .

43 Atqui venari labor est : Venus otia mavult,

44 et thalami stertentis olores.

45 Sed quondam et saevit Venus irritata labore,

46 et vires capit ignea cursu :

47 atque aliquam somnum refugit, doctamque quietem ;

48 Parnassum, Musasque perosa.

CERVORUM IUCUNDA VENATIO IN SILVIS.

S1_2A v.1 Messis adest effer tandem, venator Orion,

2 nodosa tectis retia.

3 Tempus prona mane cinctos indagine saltus

4 percurre nunc, et excuba.

5 In cervos datur ire leves, simul annua frontis

6 induruerunt germina.

7 Post, ubi protulerit faciem Pomona decoram,

8 calvescit haec occasio.

9 Nam tunc indulgent Veneri furor aestuat intus,

10 plerumque formidabilis.

11 Ergo prima dies vix evigilavit, ab Indis

12 curru revecta luteo :

13 it longum campis agmen, selecta canum vis,

14 rostroque captat omnia :

15 impatiensque morae (notas odor attulit auras)

16 tentat manus abrumpere.

17 Signa canunt. Omni rabies mox libera freno

18 festiva spirat proelia :

19 Inque recens signata solo vestigia fertur

20 sagax amussis narium.

21 Ecce per ambages cervus clamoribus actus

22 ramosa tollit cornua.

23 Quaerenti per aperta fugam, plaga nexilis obstat,

24 et impeditum retrahit.

25 Ille volat, ventis etiam post terga relictis,

26 fontemque quaerit avium.

27 Terga pavore madent. Fruticeta trementia late

Page 3: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

3

28 rumpuntur, et circumsonant

29 sed jam praeda cadet. Premit arte candidus illam

30 Leucon, et ater Asbolus.

31 Protinus Arcadio solvuntur viscera cultro.

32 Cor immolantur Deliae.

33 Caetera concordes epulas, concordia pingui

34 luxu saginant pocula.

ANTITHESIS.

S1_2B v.1 Gaudia sint utinam, quae fortiter audio dici ;

2 laetitiaeque vacent

3 aequata priscis orgia :

4 ista tamen magno, nisi fallimur. Orgia constant

5 oblita quo pretio,

6 quantum metalli prodigunt !

7 Argentum ferro, plumbo consumitur aurum :

8 haec Diomedis erat

9 Glaucique per mutatio.

10 Quantula res, cunctis animalia cernere nota ;

11 ut jaculante manu

12 confixa, cervi palpitent !

13 Tantum oculo debes aut tota pascere silva.

14 Sumptibus immodicis

15 cogaris hunc Apicium ?

16 Heu cave, ne renoves clamantem Actaeona frustra

17 fabula nobilior

18 Cadmi futurus filio.

FESTIVA AGITATIO CERVORUM IN AQUIS.

S1_3A v.1 Quid si cornigeri videas gregis agmen aquosas

2 subire Nympharum domos ?

3 Saepe lacum tranant centum, capita alta levantes

4 virgulta credas repere.

5 Pompa necis jucunda natat, timidaeque severo

6 lusu lavantur victimae.

7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

8 luctantis in vivario.

9 Ille prius fusos stagno quam porrigat armos,

10 sublime rectus tollitur ;

11 assultuque fugit mortem, et mox corpore toto

12 plaudit cruentos vortices.

13 Gaudent agricolae praedonem messis abactum

14 poenas dedisse criminum.

15 Respirat placata Ceres, justamque Dianam

16 tanto salutat laetior.

ANTITHESIS.

S1_3B v.1 Sed juvet haec vidisse semel : si crebrius instes

2 ac repetas, fastidia ructant.

3 Saepius adspexi tranantes flumina cervos.

4 Plus fuerit, subiisse paludem ?

5 Fabra hominis mens est, et novit imagine rerum

6 diversas conjungere formas.

7 Contrahit in medium, quaecumque extrema vagantur

8 ac toto distantia mundo.

9 Illa domi lepidas acies quascumque ferarum,

10 in cerebri committit arena.

11 Illi barrus adest, quoties desiderat, Indus ;

Page 4: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

4

12 et pede bos sparsurus arenam.

13 Psittacus in cavea, vel cercopithecus in aula,

14 cumque sua nuce simia ludens.

CAERIMONIAE VENANTIUM.

S1_4A v.1 Interea nulli fas est potuisse galerum.

2 Adhaeret instar cassidis.

3 Non si praeter eant Phoebus, Latonia, Caesar,

4 nudum videbunt occiput.

5 Post vespertinus Titan ubi liquida magni

6 enavigavit aetheris,

7 jamque viae fessus portum prospectat Hiberum ;

8 appellitur venatio.

9 Ergo domum redeunt evincti tempora quercu :

10 laudant ferinam conjuges.

11 Hic sudata fames conditaque ponitur, olim

12 multis emenda regibus.

13 Atque aliquis spissum prosternit in aggere somnum ;

14 et flante naso personat.

15 Capripedes alius Faunos imitatur, et Oden

16 gratam Napaeis accinit.

ANTITHESIS

S1_4B v.1 Interea nulli fas est vitare calorem :

2 uruntur instar cerei.

3 Ardet anhela sitis, trepidoque accensa profundum

4 negat liquori cedere.

5 Dumque canis latrat, venantis et ilia latrant,

6 bipesque venter ringitur.

7 Ut multi reduces stuppam, cupiantque vel ipsam

8 scobem comesse ; non habent.

IDIOMA VENATORIUM.

S1_5A v.1 Sunt certi fines ; sunt certa vocabula nobis :

2 est mira fandi gratia.

3 Qui non vult onager, vertex vel obesus haberi ;

4 in verba ne peccaverit.

5 Tutius in luco Triviam spectare lavantem

6 possis, Jovemque prodere :

7 quam venatricem temere corrumpere linguam.

8 Hic error, est piaculum.

9 Indubitata cadit reus in ludibria cultri,

10 ceu numen, irritabilis.

11 Omnia si tentes, nequeas evadere ferrum

12 Deae sacrum facetiae :

13 missilibus Phoebi, Mavortis dignius hasta,

14 ipso Tonantis fulmine.

15 Quisque super cervum porrectus plectitur error,

16 ictuque fert innoxios.

17 Herbida successis jamdudum orchestra cachinnis,

18 fluctuque pulmonum fremit.

ANTITHESIS.

S1_5B v.1 Huc igitur ventum est, ut jactent rhetora silvae

Page 5: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

5

2 campi disertum Protea ?

3 Cujus se forma : facundia vertat in omnes,

4 novare felix nomina.

5 Chaonias legimus spirasse oracula quercus,

6 non vero quamvis arborem.

7 Si tamen ista novae concessa est gloria linguae

8 ususque venatoribus :

9 nempe suis eadem Pataraeus Apollo poetis

10 negabit, ohe, vitricus ?

11 Atqui tam bene sim novitatis idoneus auctor,

12 quam rure natus semifer.

13 Quid dabitur vati, qui mille sonantia verba,

14 tornata, plena, grandia,

15 nec strumosa tamen, nec hiulca, nec aspera tractu ;

16 sed Attice virilia,

17 signaque signatas res exaequantia, nocte

18 excogitabit unica.

19 Ennius arma sonans olim taratantara dixit :

20 hac voce castra moverat.

21 Non minus audebo, si, quod pater Ennius hausit

22 praestat silere caetera.

ETIAM HIEMALI TEMPORE VENATIO OPTABILIS, ET COMMODA.

S1_6A v.1 Taygeti Divae paullo majora canamus :

2 October infert frigora.

3 Cum nix prima jacet, paullumque incanuit ilex,

4 tritaeque strident semitae :

5 Eustachiana cohors, lato venabula ferro,

6 sudes et ambustas para.

7 Arma volutabris infer silvestribus arma

8 de proeliaturus cape.

9 Mane ruunt equites : et qui de gente Laconum

10 venit Melampus utilis ;

11 Dictaeusque Dromas, Tigrisque et matre Britanna

12 natus Lycisca fortior.

13 Cautus adhuc procul, et sollers divinat Aello,

14 hostesque tectos arguit.

15 Obliquumque tuens, hic post carecta latet sus,

16 Hylax acutus indicat.

17 Conveniunt plures aper ocius exsilit, et se

18 aufert tumultu fulminis.

19 Currite veloces, Hecaerge et Oreades omnes :

20 ut collocetur bellua.

ANTITHESIS.

S1_6B v.1 Heu, nulla in silvis, certe non plena voluptas !

2 Praeda quidem Calydonia capta est ;

3 non sine clade tamen ferro porrecta jacet sus :

4 sed dentes in ventre reliquit.

5 Rusticus hic oculos terebravit vepribus ; ille

6 et poplites abjunxit et artus.

7 En, turpem plagam, decumanaque vulnera multi,

8 effuso cum sanguine monstrant.

9 Inguina diffusus propriam venator arenam,

10 et munus ferale Dianae,

11 seque super culpat ; ululatuque aethera complet.

Page 6: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

6

12 Num tanti spectacula ruris !

13 Non praebere queat meliora domesticus olim

14 et gratis innoxia porcus ?

15 Omnibus in plateis grunnire Elpenora late,

16 et socios audimus Ulyssis.

VENATIO APRORUM, BELLICOSA, ET PLENA ROBUSTAE VOLUPTATIS.

S1_7A v.1 At non ignavis licet esse prementibus aprum.

2 Seria tela para

3 in vasta silvae abdomina.

4 Hic tibi Carpophori praesens occurrat imago,

5 sanguinolenta truces

6 pugnantis inter bestias.

7 Quaedam vix Geticis distat venatio bellis,

8 ense manuque ferox ;

9 Martemque verum provocat.

10 Quippe sui meminere ferae. Secat, ecce, lutosam

11 turbine rapta viam,

12 globumque stantem perfurit.

13 Qualia in obscuri pluvia caligine caeli,

14 nube tonante ruunt

15 parsura nulli fulmina.

16 Emicat et Lachne Spartana, et Oribasus Arcas,

17 saetigerasque Nape

18 deprendit aures mordicus.

19 Mulcet corda metus vibrantia gaudia pallent,

20 erigiturque pilus :

21 sed grata sunt pericula.

22 Adversi confligit apri pinguissima moles :

23 cum canibusque suos

24 miscere dentes aestuat.

25 Donec ab innumeris equitata sagacibus ictum

26 non removere valet,

27 obstante coram Pamphago.

28 Sic quoque terribilis : trepidat mortemque minatur.

29 Igne flagrante oculi,

30 vitreis inictum convocat.

31 Currit, io, frendens, praefixam currit in hastam.

32 Irruat ulterius,

33 ni fortis obstet lamina.

34 Ergo putres animam spumantem eructat in herbas.

35 Sic quoque torva jacet,

36 terraeque sulcos imprimit.

37 Stragibus augetur numerus. Sacer impetus idem

38 per nemus omne vagus,

39 sexcenta monstra collocat.

40 Subvehitur plaustris camporum terror in urbem,

41 nunc amor, et populi

42 mirantis explet lumina.

43 Pondus iter tardat ; pendent immania visu

44 tergora : quamque trahunt,

45 horrent juvenci sarcinam.

46 Pars sale conditur : verubus pars mascula cedit.

47 Ebria sanguineum

48 culina nidorem vomit.

Page 7: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

7

49 Grande caput mensas obit, et convivia circum

50 fertur, ut in stomacho

51 gulam latentem provocet.

52 Additur hiberni petulans clementia Bacchi,

53 non sine saevitia

54 movente jucundum sitim.

ANTITHESIS

S1_7B v.1 Unde sonant moti festivo carmine montes ?

2 Cur icta clamant sidera ?

3 Scilicet a laeto debellatore ferarum

4 concussa plaudunt Maenala !

5 Ostentantur apri, perfusaque spicula tabo,

6 visenda caedes ordine.

7 Credideram Geticum dempta cervice tyrannum

8 duci subactis Thracibus.

9 Mustea de capto tales Petasone triumphi

10 aguntur inter pocula !

11 Sis tamen immanis (nam quid contendimus ultra ? )

12 in strage porci gloria :

13 maxima nimirum canibus debetur odoris,

14 Oribaso vel Laelapi.

15 In quorum rictu posuit cataphracta minaces

16 natura serras dentium.

17 Hi pugnant, hi colla tenent, hi morsibus instant.

18 Hi devorant coliphia ;

19 et cum saetigeris subeunt discrimina vitae,

20 luctamque arenis inferunt.

21 Quando aper huc illuc, omnem curvatus ad ictum,

22 canes in orbem fulminat ;

23 spectat homo tantum, veluti circensia quondam

24 plebs otiosa Romuli.

25 Non nisi securus lascivae commodat irae

26 in hoste deprenso manum.

27 O ergo Latium canibus decerne triumphum,

28 dignis adire curiam.

29 Primus eat Dorceus ; Canachen comitetur Hylactor :

30 Lachnen sequatur Pamphagus.

31 Sed Dromas et Ladon generis consortia jungant :

32 stipet Melanchaeten Thous.

33 Tum post Ichnobaten et Theridamanta Britannos,

34 Laconiasque tigrides,

35 dictator trabeatus eat latrator Anubis.

36 Currum trahunt Aegyptii.

37 Sistra procul Nilusque sonent, venerante Canopo

38 ringentis ora numinis.

39 Pone catenatique sues ducantur, et ursi,

40 Fortuna si quos addidit.

41 Sistantur vivi pedibus post terga revinctis :

42 palam vehantur mortui.

43 Atque ubi contigerit Capitoli ignobile saxum

44 pompae caninae fabula ;

45 Cerberea detur victori pinguior offa,

46 et in macello dormiat.

Page 8: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

8

VENATIO, MARTIS RUDIMENTA, ET AD CRUDAM PUGNAM LAETA PRAEPARATIO.

S1_8A v.1 Qui cupit e terra pulsos Alamannide Suecos,

2 trans gelidi carecta Bootae :

3 colligat e turmis aciem venantibus aptam,

4 in Thracas moturus, et Hunnum.

5 Nos animos, nervumque, irasque, et robur habemus,

6 jam dociles perferre laborem.

7 Scimus discusso solem praevertere somno :

8 ante diem gyramur ad Ortum.

9 Saepe Deam noctu spectamus in aethere nostram

10 vultu alio deducere stellas.

11 Excubias si castra suas silvestribus aequent

12 in medio Mavortia campo ;

13 aut ubi considunt vigiles ad moenia, jussi

14 obsessos defendere muros :

15 tam facili numquam saltu se libret in urbem

16 neglectu felicior hostis.

17 Nec tot vulneribus rubeas lacerata, sinumque

18 scissa tuo, Germania, damno.

19 Praeterea nos dura fames exercet ; et urit

20 saeva sitis, comitata molossos.

21 Scimus Apollineis etiam certare sagittis,

22 mentiri metuentibus ictum.

23 Non solus pomum puerili vertice Dellus

24 deiciat. Feriemus et ipsi.

25 Gustavi regale caput fortasse tulissem

26 in disco tibi, Maxime Caesar :

27 si mihi mandasses olim, tua signa sequenti,

28 Vandalicum configere collum.

ANTITHESIS

S1_8B v.1 At neque propterea, quisquis venator habetur,

2 bellator audit strenuus.

3 Invenias multos in pacis proelia fortes,

4 spondere fastos Herculis.

5 Speres effusos Gradivi renibus, ipsum

6 visu fugaturos patrem.

7 Horum aliquis summo jejunus mane, feroci

8 rus verberat suspirio.

9 Quamvis tristis hiems constringat frigore terras,

10 aetherque spissus mugiat ;

11 admotum conscendit equum festinus, et urget

12 spelaea, dumos, confraga.

13 Nil metuens in opaca ruit, non laeditur aestu,

14 contemnit hibernum gelu.

15 Immemor et cenae vento pulsatur et imbri,

16 ipsisque duratur malis

17 quo se cumque rapit, videatur inire duellum,

18 timens susurros aesculi.

19 Finge levem belli rumorem ad tempora lapsum,

20 movisse cordis pessulum :

21 mox prodire metus ; vario pallescere vultu,

22 stillare toto corpore.

23 Pallentem statuam sonipes quoque concitus aufert

24 abimminente lancea.

25 Seria res ludo, Marti Latonia distat ;

26 campoque frondosum nemus.

27 Et tuba terribilis, funestaque nubila proflans,

Page 9: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

9

28 terret minorem fistulam.

FORTISSIMUM QUEMQUE MILITEM, VENATOREM FUISSE.

S1_9A v.1 Si recte memini ; magni Chironis alumnus,

2 et generosus Abas,

3 laudantur a venabulis.

4 Pergama qui fundo subvertit, et Hectora curru ;

5 fertur amasse nemus,

6 senisque rupem Thessali.

7 Bellipotens Panopes, fortissima dextera Lausi

8 insidiata feris,

9 gaudebat arcum tendere.

10 Denique Centauris quid ad hostica promptius arma ?

11 Gens animosa meae

12 consentit asto Cynthiae.

13 Tela, rudes quercus. Aliquot concurrere visis,

14 ipse pavens clypeo

15 Gradivus optet protegi.

16 Arboribus jactis oculi figuntur ; et una

17 faucibus immodice

18 quassis molares excidunt.

ANTITHESIS.

S1_9B v.1 Quis mihi silvicolas tumido crepat ore bimembres,

2 Monychon atque Pholum ?

3 Ut venatores fuerint, quos corpore misto

4 Pindus et Ossa tulit ;

5 hinc honor accedet Dianae castra secutis,

6 eximiumve decus ?

7 Utilius sapiens ventosa laude carebit,

8 quae nihil artis habet.

9 Obicis Aeaciden sed non in plebe ferarum

10 haeserat Aeacides.

11 Quem non tentasset Meleager ; hic obvius instar

12 straverat hinnulei.

13 Ursorum cuneos solus turbabat Achilles ;

14 solus in antra ruit.

15 Ille truces catulos, matre inspectante leaena,

16 eripuisse datur.

17 Si leo se contra mosset, divulsa jubatum

18 fregit in ossa patrem.

RECORDATIO PRAETERITORUM LABORUM, VENATORI IUCUNDA.

S1_10A v.1 Salve Latonae soboles, regina triformis,

2 tresque gerens facies ;

3 mihi sed una carior :

4 qua nemora, et montes, et amica negotia curas ;

5 cum pharetrata tuum

6 fratrem relinquis aetheri

7 te moderante manum, certos intendimus arcus :

8 certaque sulphureae

9 mandata glandes deferunt.

10 Te duce tres canos, nigrantes quattuor ursos

Page 10: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

10

11 in nive Sarmatica.

12 Stravi volucri plumbea.

13 Unus in his, postquam praeclusit caespite vulnus,

14 verberis impatiens

15 in me bipes surrexerat.

16 Dum voveo pellem, geminato turbidus ictu

17 concidit ante pedes,

18 Polumque versus Arcticum.

19 Auspice te scopulos, vicinaque scandimus astris

20 saxa ; licet saliens

21 nos capricornus impetat.

22 Tres nuper capreas dejeci vertice rupis.

23 Ardua picta quidem,

24 sed est voluptas utilis.

25 His ego vestitus virgatam rideo byssum ;

26 tinctaque Sidonio

27 contemno rore vellera.

ANTITHESIS.

S1_10B v.1 Quod moneo : cave, ne variantibus invia damis,

2 ductus in exitium :

3 dicaris alter Icarus.

4 Utque dedit lapsus celebri sua nomina ponto :

5 praecipitante gradu,

6 famosa des et montibus.

7 Martini paries, quo nititur alta Tyrolis ;

8 cum glaciale caput

9 praerupta caelo subrigit :

10 illa tuis rupes, Dux, inclita, Maxime, coeptis

11 aspera vel Satyros

12 his terret a vestigiis.

13 Conclamatus eras, ni te Deus ipse levasset,

14 qua via nulla patet,

15 miro reductum tramite.

16 Lubrica cur miseri discrimina quaerimus ultro ?

17 Illa tamen subeunt

18 injussa, nec praenuntiant.

19 In subitos casus, mortales, stamus et imus.

20 Fata vehuntur equis :

21 et saepe turmatim ruunt.

22 Dilectam Cephalus thalamis Hyphileida Pocrin.

23 ah ! Miser arcitenens,

24 transfixit inter arbores.

25 Dum putat esse feram, calamum conjecit aduncum.

26 Torta sagitta volat :

27 exclamat uxor, occidi.

28 Error erat ; sed erat numquam revocabilis error.

29 Fixa jacebat humi :

30 figens madebat lacrimis.

VENATIO LEPORIS ILLECEBROSA.

S1_11A v.1 Obvius, ecce, lepus, grata formidine natus :

2 praeda, nec aerio

3 cessura phoenicoptero.

4 Ille canem quemvis, nisi sint duo, plurima circum

5 jugera, multiplici

Page 11: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

11

6 fatigat unus circino.

7 Currit in anfractus, morsumque eludit hiantem

8 Laelapis : et dubitat,

9 seseque pernix eripit.

10 Ac licet interdum pede jam videatur et ore

11 increpitante premi ;

12 rubo latronem dimovet.

13 Non tantum celeres lepori timor addidit alas,

14 auxit et ingenio,

15 et delicatis fraudibus.

ANTITHESIS.

S1_11B v.1 Quo mea me tua te, ducitque trahitque cupido ;

2 hoc melius juramus amantes.

3 Quot Caesar quidam muscas, tot cuspide Mauros

4 crediderat stravisse leones.

5 Nos ergo nobis, nos gaudia fingimus ipsi ;

6 et cupimus dulcedine falli.

7 Ei jejuna canis, leporem sectata fugacem,

8 spectantes delectat in agro :

9 rivalem cum rapta fugat, super ossa recumbens,

10 non pariter delectet in urbe ?

11 Ut tamen admittam discrimen utrimque locorum ;

12 hoc pejus venatio distat

13 saepius et vacuum praedae Silvanus, et aegrum,

14 et multo cum splene remittit.

15 Quantumvis latebrae speculator in ilia nixus,

16 bis senas impenderit horas.

17 Ut capias aliquid : quoties amitteris ipse,

18 teque tibi furaris et annos ?

19 Perdita nam vitae censebis tempora, vilis

20 in studii feritate peracta.

VENATIO VULPIS RIDICULA.

S1_12A v.1 Turbantur vulpes lapidum modulante repulsu,

2 suis cavernis excitae.

3 Quamvis mille dolos circum praecordia gestent,

4 falluntur arrectae sono.

5 Sunt et ab unguiculis pumili, genus acre, catelli.

6 Quos rixa mater edidit ;

7 parvaque. Sed tanto nutrivit acerbior ira,

8 et imbuit calumniis.

9 Acti nequitiae stimulis in viscera terrae,

10 clausos lacessunt incolas :

11 textoresque feros vel sic invadere tentant.

12 Latratus ore major est.

13 Nil mage pygmaeis vulpecula talibus odit ;

14 nil experitur saevius.

15 Illud ridiculum : lepido cum cogimus ictu

16 subire fustuarium.

17 Credas Schoenobaten saltare per aera : tracto

18 sic fune quassa subsilit :

19 Inque trabes recidens, miserandum et funebre gannit

20 astuta mortis victima.

21 Malim vulpini lusum spectare petauri,

22 quam prima Romae munera.

Page 12: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

12

ANTITHESIS.

S1_12B v.1 Sed mihi non aeque placet haec venatio : foetet.

2 Dant pares in tempore poenas.

3 Infamem vulpes nebulam et nil turis olentem

4 impingit capientis in ora.

5 Praefero Samsonem : quem non damnabile votum

6 admorat nemoralibus antris ;

7 sed vindex animus, potuit cepisse trecentas,

8 hostili nociturus aristae.

9 Pejores o si vulpes educeret uncus.

10 Quae regum stabulantur in Aulis ;

11 ut cultas rodant segetes, vinetaque vastent,

12 et totum virtutis honestum !

13 Major haberetur, quamvis foret ultimus, ipso

14 venator Samsone colonus.

VENATORIS PROPENSIO, COLLOQUIUM, SOMNIA, PLENA INNOCENTIS...

S1_13A v.1 Imus Amycleos, socii, percurrere saltus.

2 Huc indoles, huc gaudia

3 me mihi nota vocant.

4 Ipsa loci facies primo, nemorumque corona,

5 quem non in agros elicit,

6 dum modulantur aves ?

7 Deinde patens aer, et coelo purus aperto

8 pulmonis haustus integri ;

9 vivaque fontis aqua.

10 Hic tellus aequata jacet, tumet altior illic ;

11 magnisque despectantia

12 montibus astra ferit.

13 In modicos alibi colles suspensa levatur,

14 devexa ludit vallibus :

15 quae variata juvant.

16 Hic coryli fagis, hic mistae quercubus alni

17 scenas virentes exhibent.

18 Urbs, operosa, vale.

19 Nescio quam vivos in pectore sentio motus :

20 cum ruris adspectus subit,

21 frondifluumque nemus.

22 En, ut in arboribus lanugo nexilis haeret :

23 lymphae loquaces ut cavo

24 pumice prosiliunt !

25 Multa domi licet invitent remanere negantem ;

26 silvas tamen mens praeripit,

27 retia rara, plagas.

28 In silvas mens omnis abit cum dormio, Fauni

29 jucunda clarant somnia ;

30 semper et ista virent.

31 Mox canibus videor scrutari lustra ferarum.

32 Voces amicas audio :

33 vocis imago redit.

34 O abies, bene quae montana vesceris aura :

35 o arbor umbrarum parens,

36 sideribusque prope

37 contiguum submissa caput ; quae semper in altum

38 umbone surgis florido,

Page 13: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

13

39 fessaque membra tegis !

40 Tu me ramorum viridi caligine mulces,

41 et fronde cingis pileum :

42 Tu mihi grata quies.

43 Fallor, an hirtus aper ? Videone aequantia fagos

44 procera cervi cornua ?

45 Laevia saxa sonant.

46 Impulit horrentes, procul audio, bellua dumos.

47 Servi, Lacaenas solvite

48 Nebrophonemque jugo.

49 Talia per totam ludunt insomnia noctem.

50 Natura non expellitur.

51 Haec mihi vita placet.

ANTITHESIS.

S1_13B v.1 Adde ; quod in mores migret venatica Circe,

2 plerumque mites efferat :

3 et placidis longe pulsis inducit agrestes,

4 crudamque reddit indolem.

5 Humani cessat reverentia sanguinis, ex quo

6 sanguis ferinus funditur.

7 Nempe negant aliqui ? Jactantius imo fatemur,

8 et inde captant gloriam,

9 utque intus habitare feras, Faunosque sciamus,

10 mistumque Centauri genus ;

11 ante fores pendent rictus atque ora ferarum :

12 quo more caupo noscitur.

13 Tectum introgresso caput ostentabitur ingens

14 gigantis ursi Sarmatae.

15 Pondus inest verbis, geminatque ostenta luporum.

16 Hic natus est in Anglia.

17 Exuvias hujus Tiberinus misit amicus,

18 nutricis olim Romuli.

19 Hoc trifidum cervi cornu vicinus Amyntas

20 sub iliceto repperit.

21 Istud rhinoceros medium dejecit in agrum :

22 increvit illud fraxino.

23 Pulchrius o quanto Curius monstravit aratrum,

24 quo consul arva verterat !

25 Ollam Fabricius falcem Serranus et ensem,

26 scutumque Patris Scipio.

27 Monstrares utinam detractas vertice Sueco

28 cristas ahenae cassidis !

29 Aut tabulas, multoque nigrans lectore volumen,

30 scriptamque juris copiam.

31 Quidquid in arguto lusit sapientia prelo,

32 praefertur istis cornibus.

SCIENTIAM PHYSICAE FERINAE, PENES INGENIA

S1_14A v.1 Scire juvat, quo se genio tutetur et astu ;

2 quos fera quaeque dolos

3 evocet inclusos villis aut pellibus. Omnes

4 hostibus invigilant ;

5 bellaque noverunt et convenientia tela.

6 Haec fodit, illa secat.

7 Haec punctim, caesimque ferit : fugit ista nocentes,

Page 14: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

14

8 Parthia, more tuo.

9 Altera, si circum jaculis urgetur iniquis,

10 cunctaque septa videt ;

11 sese offert, strictosque acuens interrita dentes,

12 fulmen in ore coquit.

13 Quam diversa canum sunt irritamina ! Odorum

14 qualis avarities !

15 Subsessor clamore premit, cursuque secutor :

16 nasus ubique sagax

17 viscera cum praedae dispersa jacentis in orbem

18 depopulanda damus ;

19 credas infestos Furiis gaudentibus Orci,

20 accumulare globum,

21 ira plus aliquid saevaque cupidine latrat

22 luxuriosa fames.

23 Praeterea longo nos plurima discimus usu,

24 eruimusque solo :

25 quae nec Aristoteles sciri, nec Plinius, orbis

26 fossor uterque, dedit.

27 Sola tuens oculis noto vestigia signo,

28 protinus augur ero :

29 coniciam sexum, pecus haec est femina : trimi

30 haec simulacra mares

31 impressere solo. Fera parturit ista : sed illa

32 plenius uber habet.

33 Ardua quot ramos protrudant cornua ; cervus

34 indicat ungue pedis.

35 Inspectis pecudum fibris, Etruscus aruspex.

36 Scire futura petit.

37 Certius hoc possum, sumptu leviore sorori

38 Cedat Apollo suae.

ANTITHESIS.

S1_14B v.1 Interea, dum se praefert Titania fratri,

2 Oreades Tritoniae ;

3 dum Psecas, et Crocale, Phialeque, Hyaleque, Nipheque,

4 Rhanisque Musas posthabent :

5 blanda quidem cerebro, sed vasta mole trabalis

6 inserpit ignorantia.

7 Ars jacet in tenebris : nullae celebrantur Athenae ;

8 Cirrhaea squalent atria

9 quae demum laus est, ex ungui discere cervum,

10 quot lustra jam transmiserit ?

11 Si vitreis Magni Senecae specularibus usus

12 tuas videres belluas :

13 majus in immensi lucem se mitteret aevi

14 nomen sonandum posteris.

15 Intus, si nescis, intus stabula alta ferarum

16 vicina sunt praecordiis

17 hic timidi lepores, et vota canina vagantur,

18 et ganniens audacia.

19 Hic lupus, hic ululat mens insatiabilis auri :

20 hic est fames Lycaonis.

21 Hinnit amor : videas saevos mugire dolores :

22 Irae jubatae rugiunt.

23 Spes saliens micat aure, aut desperatio latrat,

24 et cuncta rumpit retia

25 mentis agrum viridem saetis obducta voluptas

26 radicitus depascitur.

Page 15: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

15

27 Has, Nemerode, tuis pecudes configito telis.

28 Haec utilis venatio.

29 Ad claram studiis famam sapientia tendit,

30 intra librorum curiam :

31 unde bonam capias mentem, discasque secundis

32 perferre rebus prospera :

33 et subitos contra fluctus, adversaque fata

34 firmare pontem pectoris.

35 Rerum occultarum primas ab origine caussas

36 inquire rosis unguibus.

37 In puteo tepeat cur bruma, et frigeat aestas,

38 vicesque gratas misceant.

39 Qua vi naturae ferrum lapis attrahat ater

40 connubiale pabulum.

41 Quis ventos per regna ferat spirabilis aer,

42 an buccinae sint aeris.

43 Neptuni glaucos qui frenet Luna jugales,

44 aestumque deducat maris.

45 Involitent aurae flaventes ora cometae ;

46 an Martis aulam transmeent.

47 Annuus innato mutet sol ordine cursum,

48 an mens gubernet adsita.

49 Car aliquae tingi formident aequore stellae,

50 quaedam fretis se proluant.

51 Talia venator novit rarissimus. Ollae,

52 focus, cubile, porticus.

53 Et Dominus ; redolent alpinas omnia silvas.

54 Fauni tuentur januam.

55 Ad putrem Fauni ducunt siphonibus undas :

56 Fauni lavacris praesident

57 Fauni dant manibus gelidam mantilia Fauni.

58 Est Faunus instar omnium.

OPTIMUM VENATOREM, OPTIMUM SUI CORPORIS ESSE MEDICUM.

S1_15A v.1 Non ego Philyriden, tumidumve Machaona supplex

2 ac tremulo sermone lacessam ;

3 ut juvet, et morbis vires instauret abactis :

4 Hippocrates procul este tyranni.

5 Felix, qui numquam crudelibus indiget herbis.

6 Aut tristis libamine succi !

7 Sanus ego, corpus patulis exerceo campis :

8 nec patior mala semina mortis

9 crescere, funeream poscentia denique falcem.

10 Me proles Epidauria curet ?

11 Ludendo , melius medicas eludimus artes.

12 Non vincit Libitina Dianam.

13 Qui studiis intra pallent ? Ergastula clausi ;

14 inferiis debentur et umbris.

15 Collapsae facies, atque infestina putrescunt ;

16 liberior quia deficit aura.

17 Integra venatus servat vitalia motu,

18 et pravis humoribus obstat :

19 ne bellum moveant animae ; ne moenia, corpus

20 expugnent, ac pectoris arcem.

21 Venatu floret sanguis, mensuraque venae

Page 16: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

16

22 laetitiae spirante movetur.

23 Frugalem pretiosa penum commendat orexis :

24 hausta sapit de flumine lympha.

25 O nemus ! O liquidis rorantia fontibus antra !

26 O gelidi formosa Lycaei !

27 Me procul in virides sepostum ferte recessus.

28 Me vestris abscondite silvis.

ANTITHESIS

S1_15B v.1 Parca voluptatem manus, appensamque bilanci

2 commendat usus rarior.

3 Quod nimium, semper nocuit : mediocria prosunt ;

4 librata durant fortius.

5 Non ego defixum pluteis allidere pectus

6 noctu diuque suaserim :

7 sed neque more ferae rapidos intendere cursus,

8 et aemulari capreas.

9 Venator, quem nota semel sua cepit Enyo,

10 furorque dulcis imbuit ;

11 fertur in immodicum, fusisque exundat habenis,

12 mansueta damnans otia :

13 et sitit et vigilat : tandemque aetate fatiscit

14 non illaboratus senex.

15 Quod miserum ! Duros fractus licet egerit annos,

16 insomnis, et sub pellibus :

17 declivem curvo cum portat vertice vitam ;

18 dolet, dolendus nemini.

19 Austeras hiemes tamen, et tulit ignea coeli :

20 sudavit, alsit, corruit.

21 Sed quia virtutis non haec toleravit amore,

22 ridetur in dispendio.

23 Caesareos quae movit equos in vulnera Sueci,

24 audax mori pro patria :

25 publica tractavit toto assurgente senatu,

26 fidem talento praetulit :

27 illa, vel in morbo laetabitur, illa senectus

28 extendet aevum laudibus.

DIANAE ET PALLADIS DIALOGUS AC RECONCILIATIO.

DIANA.

S1_16 v.1 Rixarum satis est. Cur, age, mutuis

2 nos verbis, soror, et nostra lacessimus ?

3 Turpis causa duelli,

4 En, risum Veneri movet.

PALLAS.

5 Quae jactare suum plus nimio genus,

6 incepitque prior tollere cornua ;

7 desistat prior oris

8 illaudata superbia.

DIANA.

9 Tethys, Juno, Ceres, et Rhea litigent :

10 at nos alma decet pax ; quia virgines.

11 Secum bella ferentis

12 expertes thalami sumus.

PALLAS.

13 Quando virginei gloria nominis,

Page 17: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

17

14 et me tangit amor ; desino jurgii.

15 Dulcis quid mea porro

16 vis, Latonia ? Do manus.

DIANA.

17 Illam, docta soror, vertice maximi

18 proles nata Jovis, si sinis, osculor.

19 Jam nunc altera puris

20 ornet versibus alteram.

PALLAS.

21 Virgo, quam genuit candida Cycladum

22 tunc primum stabili mater in insula,

23 magni conscia partus ;

24 est praestantior omnibus.

DIANA.

25 Virgo, quid gravidae nescia feminae,

26 fecundi cerebro prosiluit patris,

27 ceu lux sidere fusa ;

28 est cunctis dea clarior.

PALLAS.

29 Pulchram, Pierides, dicite Cynthiam ;

30 nam vultu triplici paenitet unica.

31 Certe nulla venustas

32 vultus aequiparet duos.

DIANA.

33 Formosam, Dryades dicite Palladem :

34 in cujus facie masculus est decor.

35 Frontis torva voluptas

36 laxa casside fulgurat.

PALLAS.

37 Nostram si quateres ardua lanceam,

38 paulisperque manu spicula poneres ;

39 portas urbis Athenae

40 venturae tibi panderent.

DIANA.

41 Sumpta si pharetra per juga montium

42 insectere feras ; eminus intuens

43 credat frater Apollo

44 gressus ire sororios.

PALLAS.

45 Magnorum tetricas, tu potior Dea,

46 frontes laetitia solvere principum ;

47 multi pulveris aulas

48 et fastidia diluis.

DIANA.

49 Non ignobilior, quae celebrat tuba

50 armatosque duces, bellaque Caesarum.

51 Quanto digna triumpho

52 reges purpureos canis !

PALLAS.

53 In foedus coeo. Donec equus pede

54 fisso fundet aquas, seque biverticis

55 pandent culmina clivi ;

56 Latonae sobolem colam.

DIANA.

57 Conjuro pariter. Dum ferient comis

58 nubes Taygeti saxa virentibus ;

59 et Tritonia nostris

60 in silvis memorabitur.

Page 18: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

18

PALLAS.

61 Si te, quod posita sindone viderit

62 Actaeon, iterum rideat Idalis ;

63 vindex Aegide tota

64 compescam caput improbum.

DIANA.

65 Si fors alterutram, quod sumus innubae,

66 infamis meretrix temnat, et exprobret ;

67 hoc sternetur ab arcu :

68 huic vitam jaculo dabit.

PALLAS.

69 Jamque, o nostra, vale viso Monachium

70 (istuc nam soleo tendere saepius)

71 dictatura poetae

72 dilecto mihi proelia.

DIANA.

73 Et tu cara vale. Me nemorum ferax,

74 Ebersperga vocat. Dux mediabitur

75 in cervos : eo nostris

76 saltum claudere retibus.

PALLAS.

77 Carmen dulce, meo nomine, de tuis

78 vates composuit laudibus Alsata.

79 Sancti pignus amoris

80 hos dono tibi, Delia.

DIANA.

81 Est cornu mihi, quod frons generosior

82 cervi protulerat, si citharas velis

83 aureo figere ramo,

84 cras mittam, tibi, Caesiae.

DITHYRAMBUS VENATORIUS, FERIIS AUGUSTALIBUS CANTATUS EBERSPERGAE...

S1_17 v.1 Musa, siquid otiaris,

2 nec molesta Martis urgent

3 jussa, Teutonumque caedes ;

4 hoc agamus. Innocentis

5 arma non damnosa belli

6 concinamus, et triumphos Virginis Latoniae.

7 Ex deabus nulla major

8 digniorque multiformi :

9 elegantiore vestros

10 aemulatur nulla vultus,

11 Phocidos novem puellis

12 ore, vita, voce, forma, moribusque concolor.

13 Si feras, nemusque tota

14 montis ab radice vulsum,

15 Thracius sonante chorda

16 creditur traxisse vates

17 Orpheus, famosus Orpheus ;

18 gaudeant nunc et poetae jure venatorio.

19 Ipse Phoebus noster arcum

20 gestat, et leves sagittas

21 imbuit cruore damae.

22 Ductus et majore ferri

23 In trucem Pythona telo,

Page 19: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

19

24 Cum peremit putre monstrum, liberavit patriam.

25 Foederatas junge cara

26 cum Lycaste, junge vires,

27 osculo Thalia rapto.

28 Cedat omnis corde livor !

29 Estis, io, vos sorores.

30 Cynthiam quaecumque laudat, laudat et Tritoniam.

31 Nempe non amica tantum

32 dulcius est Aurora Musis.

33 Mane summo vix madentem

34 propulit corusca bigam ;

35 jam vigil sopore pulso

36 frigidam venator haurit, inque silvis militat.

37 Ille delectatus aethra

38 humidas vibrante flammas,

39 floridaeque lucis ostro ;

40 arborum frondosa lustrat :

41 Laelapisque suspicaci

42 sedulus ferina naso tendit in vestigia.

43 Ungue viso, beluosi

44 arbitratur signa saltus,

45 et latentes inquilinos.

46 Hac eundem, fune tracto

47 per fruteta, per vepreta,

48 vis odora callidorum certa suadet augurum.

49 Praevium secutus omen

50 Glaucus instat, et plagarum

51 explicari terminantum

52 vecta curat involucra.

53 Mox amoeno castra clivo

54 figit, accubatque subter fraxino vel ilice.

55 Huc sodales convenire

56 multiplex invitat umbra.

57 Promitur senex in herba

58 caseus, Ceresque mollis ;

59 et rubentis feta Bacchi

60 siqua densis tecta ramis intepescit amphora.

61 Sermo falsus, et lepores

62 rus olentes, usitatam

63 condiunt quietis horam.

64 Artis est, hic absque naevo

65 verba fari, lubricaeque

66 legis observare flexus, nec rotari turbine

67 indicant imaginosas

68 somniorum mille formas ;

69 phantaso diurna miris

70 facta confundente monstris.

71 Primus infit : mi videbar

72 aliger volare cervus, hinc ad usque sidera.

73 Alter : ibam pileatus

74 mellis explorator ursus :

75 veneramque pervetustae

76 ad foramen grande quercus :

77 jamque rostro moliebat ;

78 Cum repente suscitatus memet ipsum rideo.

79 Tertius : me tristis, inquit,

80 Morpheus succendit ira,

81 miscuitque caede somnum.

Page 20: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

20

82 Hinnulum fixurus erro :

83 rebar occidisse Natum.

84 Funus una, luctus una, noxque tetra vanuit.

85 Rupe, quartus, ex acuta

86 forte contemplabar arva.

87 Praeter hostis ibat agmen.

88 Inde Suecos tot peremi,

89 quod superne saxa jeci,

90 obtulique devorandas plumbeas acanthides.

91 Talibus se feriati

92 provocant, falluntque tempus.

93 Ante viva, viva pone,

94 viva, juxta manat unda ;

95 limpidique per lapillos,

96 perque gramen, ore fontes murmurant argenteo.

97 Inter haec plumis superbae

98 alites cantare pergunt.

99 Magna caesim, parva punctim

100 verberant decenter auram :

101 cujus ictus et querelas

102 oscinum jucunda mater temperat symphonia.

103 Inter haec et flabra ludunt

104 mollium Favoniorum ;

105 excitantque ventilando

106 arbores garrire doctas.

107 Fabulantur, ac vicissim

108 nescio quid de suismet blaterant cunabulis.

109 Quae loquantur, nemo novit

110 praeter illos, queis Apollo

111 mysticus secreta pandit.

112 Pinus, ulmus, robur, alnus,

113 aesculique populique.

114 Improbas Nasonis artes exsecrantur Itali.

115 Haec susurrat ; se fuisse

116 feminam, nunc esse fagum.

117 Ista narrat, ut procantem

118 fugerit conversa caprum.

119 Sola Baucis cum marito,

120 exuisse laeta rugas, obstrepit rixantibus.

121 Otio satis repensi

122 sunt labores. Surge tandem,

123 pigra venantum corona.

124 Surge ; se propinquus infert

125 Imperator, cujus aeri

126 imputas amoena pacis arma, lusum, proelia.

127 Protinus corona surgit :

128 itur in seposta silvae ;

129 tesseraeque militares

130 dividuntur a tribunis.

131 Aestuant spes et cupido ;

132 et pavore laeta pulsat gratus horror pectora.

133 Ductor exin in virenti

134 veste totum cogit agmen :

135 Silviusque mitiora

136 bella fervens auspicari,

137 in chaos vocale guttur

138 solvit, et tumultuosi clamat instar Stentoris.

139 Frondeam stans ante scenam,

Page 21: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

21

140 intonare jussus ambas

141 hinc et hinc occludit aures.

142 Tum caput siticulosum

143 elevat, pedumque calces ;

144 ceu canora vox ab imis attrahatur ocreis.

145 Nec diu cunctantur intus,

146 qui ferarum claustra servant :

147 sed caninis evocati

148 faucibus responsa mittunt ;

149 hostiumque cognitorum

150 ordines, exercitumque Silvio denuntiant.

151 Mugit ille, mugit Echo.

152 Utriusque vox remugit :

153 quam reciprocante fluctu

154 inter antra, stagna, colles

155 volvit aer et revolvit.

156 Hoc celeuma nominatur, et Dianae classicum.

157 Indoles Nembrodiana,

158 audiens procul feriri

159 vugula sonante terram ;

160 belluae de mole certa.

161 Scit quot annos, quamque celsa

162 germinante silvi cultrix fronte portet cornua.

163 At simul prodire coepit

164 cervus actor in theatrum ;

165 mos jubet favere linguis.

166 Plectitur, quicumque mussat :

167 stridulum se commovere

168 punientis inquietos lex vetat silentii.

169 Prodit (o Dictinna, salve)

170 corniger pavens videri :

171 anxio sudoris imbre

172 sparsus, exsertusque linguam,

173 eruditus ingemiscit,

174 et sitim desiderantis tunc Davidis ponderat.

175 Spes salutis nulla restat.

176 Hinc ferox subsessor urget :

177 Inde retiariorum

178 septa, textilesque muri.

179 Currit : et, vel implicatur,

180 saucius vel sulphuratae glandis ictu porgitur.

181 Juverit spectare laesum :

182 ut tripes festinet aegre,

183 et retro quandoque versus

184 devios quaerat recessus.

185 Quod prematur a molosso,

186 increpans Hylactor instet, nescit eluctarier.

187 Jamque saevit omne ferrum :

188 latrat omnis silva circum.

189 Alterum secutus alter,

190 alterumque collocatur.

191 Vesperam sub imminentem

192 herbido procumbit agro longa strages ordine.

193 Post tremendi blanda cultri

194 exigit vindicta poenas.

195 Conscius peccasse contra

196 scita, Deliaeque numen,

197 sive voce, sive jactu ;

Page 22: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

22

198 mox citatur ad tribunal. In reos inquiritur.

199 Quod secundent dii deaeque

200 praesides venationis :

201 ecce primipilus adstat,

202 et caduci strata supra

203 explicatam terga cervi

204 immolat diis et deabus ludibundis victimam.

205 Hoc habet. Proh sancte risus,

206 proh cachinni vos profani,

207 nequiter singultientes

208 prae dolore gaudiorum :

209 numquid exsultante plausu

210 icta sic reverberantur, ut crepent praecordia ?

211 Frons severas quaeque curas

212 ponit, abjicitque nubem.

213 Rideant hic et Catones.

214 Linquit excitatus alta

215 capripes Lycaea Faunus :

216 ex cavernis Pan jocosum currit ad spectaculum.

217 Hunc volente qui Minerva

218 accinebat dithyrambum :

219 visa, non audita, narrat,

220 quamque post carecta praedam

221 vidit a venante sterni,

222 pransus hanc et delicata sumpsit ex paropside.

223 Illa, quae de fronte cordis

224 sanguinem nutrita fugit,

225 illa mulcet pulpa gustum ;

226 dulce pinguis, pingue mollis,

227 lacteaeque flos medullae.

228 Lautias tam nil nocentes nec macris negaverim.

229 Hactenus cantatur aestas.

230 Si pari me bruma lusu

231 detinebit, cum Novembres

232 bellicosa fundet apros

233 principi devota Clio ;

234 debitis et ista cinget laureis venabula.

DAPHNIS NATUS: SIVE CHRISTI INFANTIA, IN BETHLEMIO STABULO, A PASTORIBUS CULTA.

MOPSUS

S2_1 v.1 Cur mutum resides ducimus otium ?

2 Sacco Maenaliam profer arundinem.

3 Quis cantare vetat ? Non quia frigore

4 acri cuncta rigent. Et mea fistula,

5 hibernoque animus diriguit gelu.

6 Suadet laetitiam nuntius aliger.

7 Quin isthuc oculos dirigis ? En, Lycon.

8 Hic est ille puer, quem Charis edidit,

9 laudata celebris Nympha nigredine.

10 Audisti querulo saepius ex patre ;

11 venturum tacitis Daphnida passibus.

12 Optatum proavis tempus, et aurei

13 immensam seriem condere seculi.

14 Hoc laurus foliis vaticinantibus,

15 hoc cornix etiam dixit ab ilice.

Page 23: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

23

16 Jam venisse, monet non solitis nitens

17 Nox coeli radiis. Qui citharae sono

18 illustrem Genius temperat aera,

19 nostrae, credo, lyrae carmina provocat.

LYCON

20 Si promissus hic est Daphnis ab aethera :

21 stagnent melle lacus, fons oleo fluat.

22 Flavos amnis agros lacteus irriget.

23 Insperata gregem purpura vestiat

24 o formose nimis ! Vitis ut arborem,

25 arbor prata decet ; prata virentia

26 purae murmur aquae glauca salix aquas :

27 sic tu cuncta deces, o puer auree.

MOPSUS

28 Quod nux juncta viae, quod platanus domo,

29 in summis abies montibus ; hoc suae

30 in matris gremio cereus est puer.

31 Heu crudele probrum, pauperies ! Suas

32 vulpes funereae cur foveas habent ;

33 et non Daphnis habet ? Sufficientibus

34 vix fultus stipulis, in stabulo jacet.

35 Saevit tristis hiems insuper, et dare

36 quae vellem, prohibet, munera pauperi.

37 Do, quae non prohibet : cum veteri favo,

38 En, incocta recens intiba caseo.

39 Thymbrae germen olet. Quin et honos erit

40 huic pomo, dederat Nisa, Cydonio.

41 Cum se bruma novo vere remiserit ;

42 haedum, Daphni, tibi de melioribus

43 ad cunas statuam : par quoque turturum.

LYCON

44 At non indigeat muneribus tuis

45 post messes aliquot. Pastor enim Bonus

46 dicetur, simul ac creverit, hic quoque

47 infans, conspicuo nobilior pedo.

48 Septenis ovium pabula milibus

49 Daphnis sufficiet. Daphnidis hydriae

50 sex tunc vina voment. Tunc crocus imbuet

51 et sandyx subitus lurea vellera.

MOPSUS

52 Fortunate puer ! Jam video feras

53 audita rabiem ponere fistula.

54 Non conferre velit se tibi Tityrus.

55 Quantum cedit Hylax ipsa Palaemoni :

56 vinces haud dubia voce Palaemona.

57 Ah ! Sed quale canes, cum medio die

58 scandes quadrifidam saucius arborem ?

59 Rupes dissilient, antraque rupium.

60 Sternet colla leo, diffugient lupi.

61 Supremum propius carmen ut audiant,

62 sol accurret equis, luna boves aget.

LYCON

63 Rivum claude tuum denique jam satis

64 cantatum est tener, en, gramine defluis

65 ros, et puniceus provehitur dies.

MOPSUS

66 Nodum hunc solve prius. Dic, ubi maximus

67 toto mons placide procubuit jugo,

Page 24: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

24

68 Augustum in gremium vallis humillima :

69 nec laesa facie, nec sonitis dato.

LYCON

70 Quando haec te stimulat gloria proelii :

71 caeli ingens spatium, dic, quibus in locis,

72 ulnas, Mopse, duas non patet amplius ?

73 Et vates fueris major Apolline :

74 Si nil de putei margine cogites.

CERTAMEN PASTORITIUM PARTHENII AMORIS, ERGA PUERUM IESUM, ET VIRG. MATREM.

ALEXIS

S2_2A v.1 Quid dicis, Corydon, invidia macer ?

2 Victus praeterita luce, suam mihi

3 submisit senior Varus arundinem.

CORYDON

4 Submisit ? Timide sum tibi credulus.

5 Tu primum juvenis, nec bene jungere

6 ceras doctus : at hic carmine notior,

7 quot fregit calamos, rursus et abstulit ?

ALEXIS

8 Et vates ego sum. Me Satyri quoque

9 laudant, et Dryades nec metuo parem :

10 quid si, mi Corydon, te quoque provocem ?

CORYDON

11 Quid si bos catulum gignat, aprum lepus,

12 praegnans agna bovem ? Sed quoniam libet

13 insanire ferocem experiar virum.

14 Nostri te statuo carminis arbitrum.

15 Hac procumbe super, Tityre, fraxino.

TITYRUS

16 Procumbo Corydon ventriculo lyrae

17 dignos sume animos ; et puerum cane

18 divinum, placidis alter amoribus

19 laudes substituet Virginis. Incipe.

CORYDON

S2_2B v.1 Qui te, care puer, diligit ; in nive

2 occursare feris nil metuat lupis.

3 Et dormire lacertas

4 ausit gramineas prope.

ALEXIS

5 Qui te, Mater, amat ; sentit amabilem

6 Austri temperiem sub cane Sirio.

7 Nec, cum torquet aratrum,

8 Lassari queritur pedes.

CORYDON.

9 Sic te, blande Puer, diligo, ut aestuem :

10 ac, si forte petas amplius, aestuo

11 flammis, pinguia quales

12 possint findere jugera.

ALEXIS

13 Sic te, Mater, amo, totus ut ardeam.

14 Nec, si forte roges, quomodo ? Dicere

15 possum. Cancer aristas

16 caelo lentius usserit.

Page 25: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

25

CORYDON

17 Non te, dulce decus, Parvule, diligam

18 fratrem quippe meum. Sic Lycidas mihi

19 dicebat pater. O si

20 te solum inveniam foris !

ALEXIS

21 Non te, Mater, amem ? Quae licet aurea

22 Mundi, nescio quae, prata preambules,

23 dignaris tamen agnos

24 et rus visere pauperis.

CORYDON

25 Ni te plus oculis, Parvule, diligam ;

26 arescant fluvii, messibus irruat

27 infelix paliurus

28 fulmen verberet horreum.

ALEXIS

29 Ni te, Mater, amem ; vepribus induar,

30 spes anni solida grandine vapulet :

31 vastet talpa novale ;

32 armentum perimat lues.

CORYDON

33 Testes vos tilias teque sororiis

34 umbrantes platanum frondibus invoco.

35 Carmen tale per aevum

36 inscribam viridi libro.

37 Tunc dimittet eum, quam Corydon amat,

38 Cum quercus violas, lilia pampini,

39 siccae mella genistae,

40 et nardum hae philyrae ferent.

ALEXIS

41 Testis Populus haec, ut fuit antea,

42 cum primum super hac Phyllida dicerem :

43 sed nunc vulnera trunci

44 incisis renovo notis.

45 Nisam Mopsus amat, Thestylin Harculus,

46 Tertillamque Mycon, et Lycidas Napen ;

47 quam nunc ardet Alexis.

48 Praefert omnibus unicam.

TITYRUS

S2_2C v.1 Rixae difficili, Tityrus arbiter,

2 et jam pene praeest sanguineae. Lyram

3 porro flare veto. Condite tibias.

4 Ne certare pari laude flagrantior

5 buxum multiforem rumpat, et ilia.

6 Ambo me viridem judice nectitis

7 victores hederam. Stant sua praemia

8 ambobus dabit huic Virgo ; tibi Puer.

9 Ecquis vero mihi ? Nil equidem peto.

10 Cantu rauca tamen vos cruciat sitis :

11 et crescit calido sole meridies.

12 Surgamus socium visere Pamphilum :

13 florem lactis habet plenaque cymbia.

Page 26: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

26

DE FORMA PUERI JESU ET MARIAE VIRGINIS. CARMEN AMOEBAEUM.

CORYDON

S2_3 v.1 Infans, quem cuperem stringere brachiis,

2 ulnis ni penitus Matris inhaereas ;

3 ut lentissima sepem

4 nec viburna magis ligent.

MENALCAS

5 Virgo, cui teneris maceror ignibus,

6 ex quo sumpta lyra est, facta celebrior ;

7 ut jam notior ipsi

8 non sit Laurus Apollini.

CORYDON.

9 Pictis omnia nunc sideribus virent :

10 at si, care Puer, lumina flexeris ;

11 informi teget umbra

12 totum nox sterilis solum.

MENALCAS

13 Horti nunc variis floribus emicant :

14 at si, Virgo tuas abstuleris genas ;

15 horti nil nisi tristes

16 spinas cum tribulis ferent.

CORYDON

17 Contemplare meum : candidulus rubet

18 nam baccis ebuli quam rubet aemulus ;

19 tam candore ligustra,

20 et puram superat nivem.

MENALCAS

21 Quid tum, si mea sit fusca ? Decentius

22 umbravit faciem castaneae color :

23 et vaccinia nigra,

24 et nigrae violae placent.

CORYDON

25 Ut procera rubum fraxinus eminet.

26 Cupressus corylos, et calamum salix

27 sic sublimior omnes

28 transcendis pueros, Puer.

MENALCAS

29 Ut cedit nemori populeo frutex,

30 montanaeque nemus populeum cedro.

31 Sic certum est, tibi cunctas,

32 Virgo, cedere virgines.

CORYDON

33 Damonis soboles Myrtilus et Mycon,

34 famosa specie per Dryades flagrant :

35 sed conferre puello

36 isti, nec pater audeat.

MENALCAS

37 Est et nostra quidem pulchra Lycorias ;

38 et Varo placuit Niconoe sua :

39 sed contendere tecum

40 neutri suaserit Alcipes.

CORYDON

41 Flori dulce tepor, flos apibus, caprae

42 pascenti cytisus, sol oriens satis :

43 formosissimus infans,

44 his est dulcior omnibus.

Page 27: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

27

MENALCAS

45 Vulpes triste pyris, virga volucribus ;

46 tempestas segeti, frigora vineae :

47 Magnae injuria Matris

48 hic est tristior omnibus.

CORYDON

49 Hic incana tibi mella fero, Puer,

50 selectatque nuces o fieri sua

51 posset si modo dona ;

52 quam felix Corydon foret !

MENALCAS

53 Nodum vinea maturuit. Interim

54 has, o Virgo, rosas pectoris accipe.

55 Si rident tibi, totum

56 cras donabo Rosarium.

DAPHNIS OCCISUS: SIVE HISTORIA CHRISTI PATIENTIS. TITYRUS, LYCIDAS.

TITYRUS

S2_4 v.1 Magnus Pan hodie mortuus. Et sedet

2 sub fago Lycidas ! Et genialibus

3 decantat numeris munera Phyllidos !

LYCIDAS

4 Quam funesta mihi, Tityre, nuntias

5 quae non saepe soles ! Suavius audiam

6 exuri segetes ; stirpitus omnia

7 vastari pedibus quadrupedum sata.

8 Campos ornat equi pullus, equum juba,

9 dux taurus vitulos, dux aries gregem :

10 nos Daphnis. Genus, heu : mortis et ordinem

11 taxi funerea pande sub arbore.

12 Tristi materiae convenit et locus.

TITYRUS

13 Qua villam gelidum Gethsemani nemus

14 incinctam retegit flexibus arborum ;

15 et glaucas oleae mons viridi comas

16 attollit tumulo ; Daphnis adiverat.

17 Noctu sollicitus dum numerat suas

18 et tutatur oves ; dum vigil excubat,

19 Somnum prona licet sidera suadeant ;

20 improvisa cohors ac fera militum,

21 fractis vi subita sepibus irruit.

22 Ipsis, cur memorem caetera ? Barbarum

23 qui fecere nefas flenda latronibus :

24 aut, si dura rigent corda satellitum,

25 certe Marmaricis flenda leonibus.

LYCIDAS

26 Ergo et saxa fleant : et riguis cava

27 deducant lacrimas marmora fontibus.

28 Sed tu perge, precor : ne mihi, Tityre,

29 Parcas. Quae retices, jam patior mala.

30 Horrendas animus volvit imagines.

TITYRUS

31 Qualis septa feris bucula tigribus,

32 noctu taediferos Daphnis atrocium

33 intravit medius carnificum globos.

Page 28: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

28

34 Exin nulla salus. Compedibus pedes

35 extinctus laceros, et manicis manus,

36 raptatur per aquas, verbere tunditur :

37 velatur facies, perfoditur caput.

38 Rimosi fluido sanguine corporis,

39 quam late patuit , spargitur area.

40 In furcam quatuor denique grandibus

41 clavis actus obit. Quid dubius stupes ?

42 Vidi, vidi oculis haec, Lycida, meis.

LYCIDAS

43 Insanos utinam, Daphni, potentium !

44 Numquam vel modico pastor in oppido

45 laetus perpetuum vixit et integer.

46 Ruri nostra vigent gaudia tutius.

47 Ruri nemo rimet , nemo calumniam

48 infert, a stimulis invidiae procul.

TITYRUS

49 Nostri quantus amor carminis ! In cruce

50 et cantabat adhuc, lugubrius tamen ;

51 et, ne errasse putes, ordine, septies.

52 Semper Daphnis eo, quo Deus, impare

53 gaudebat numero. Vox penetrabilis

54 perrupit scopulos, imaque vallium.

LYCIDAS

55 Non defendit eum Pollio ? Non Chromis ?

56 Hic inter juvenes carior omnibus ;

57 annis iste prior : quamquam adeo senex,

58 robusto solitus sidere bracchio.

59 Idmon praevalidas continuit manus,

60 permisitque mori ? Cui pecus, et pedum, et

61 lac, lanamque et opes debet, et omnia.

62 At non mutus erat cum mulier supra

63 Daphnin, de phiala fudit eburnea

64 unguenti veteris molle coagulum.

65 Damnavit fatuam murmure vilicam,

66 questus longa sui damna peculii ;

67 fraudarique inopes infremuit palam.

TITYRUS

68 Quod mirere magis ; diffugientibus

69 cunctis in latebras, perfidus (o dolum

70 aequato sceleri supplicio luat ! )

71 Idmon sacrilego perfidus osculo,

72 vindictae cupidis prodidit hostibus.

LYCIDAS

73 Posthac ergo volet cervus in aere.

74 In silvis habitent squamigeri greges :

75 fidat dama cani ; fidat ovis lupo.

76 Ibo terrificis avia et invia

77 perturbare modis omnia lugeant :

78 tellus alma parens, campus et aetheris.

79 Nudet prociduum se foliis nemus.

80 Mutet stagna cruor florida contrahant

81 amissis faciem prata coloribus.

82 Horti degenerent in steriles rubos.

83 Ut quidquam vireat Daphnide mortuo ;

84 ut silvis vel agris germinet, est nefas.

Page 29: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

29

LAUS CHRISTI JESU,ET DETESTATIO IUDAE PRODITORIS. CARMEN AMOEBAEUM.

TITYRUS

S2_5 v.1 Ergo Daphni jaces ! Nunc in ovilia

2 irrumpet rabies saeva Lycaonis

3 nunc impune leones

4 dentem per capreas trahent.

LYCIDAS

5 Idmon, qui potuit Daphnida prodere :

6 hic idem potuit prodere patriam ;

7 ignotaque cicuta

8 Matris rumpere viscera.

TITYRUS

9 Albis candidior Daphnis oloribus,

10 sumbuci niveo flore fragrantior,

11 verna lenior aura,

12 pomis mitior aureis.

LYCIDAS

13 Idmon indomitis bobus atrocior,

14 apris horridior deterior lupis

15 feta saevior ursa,

16 heu, tantum potuit nefas !

TITYRUS

17 Talis caesaries, Daphni, fuit tua ;

18 qualis lana nitet succida quae crocum, et

19 guttas noctis odoras,

20 et succum violae bibit.

LYCIDAS

21 Infami Bavio flagitiosior,

22 corvis improbior, castore nequior,

23 immansuetior uro,

24 Idmon Daphnida prodidit.

TITYRUS

25 Qui stantis faciem viderit aequoris,

26 aut campos vario germine consitos :

27 formam vidit amoenam,

28 vultum Daphnidis optimum.

LYCIDAS

29 Idmon vulnificis asperior rubis,

30 ventis barbarior, durior aesculo,

31 putri vilior alga,

32 heu, tantum potuit nefas !

TITYRUS

33 Tales, Daphni, tuae, pulcher, erant genae ;

34 quale est, si cerasum molle, quod albicat

35 et pinguedine flavet,

36 moro sanguinea linam.

LYCIDAS

37 Labrusca fatuae vitis acerbior,

38 Taurini sanie fellis amarior,

39 vappa tetrior atra,

40 Idmon Daphnida prodidit.

TITYRUS

41 Dulcis, Daphni fuit vox tua ; fagino

42 ut si quis tepidum lac bibat e scypho :

43 labrum cujus acanthus

44 ornet, non hederis sine.

Page 30: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

30

LYCIDAS

45 Idmon et vetula vulpe dolosior.

46 Et trima Charicli fele procacior,

47 ipsa pejor hyaena

48 heu, tantum potuit nefas !

TITYRUS

49 Qui vidit placido lumine turtures

50 conivere sibi, fontis ad ostium ;

51 formosissima vidit

52 grati lumina Daphnidis.

LYCIDAS

53 Damoetae catulo luxuriosior ;

54 porco sordidior, putidior capro,

55 iracundior angui,

56 Idmon Daphnida prodidit.

TITYRUS

57 Cui dicam similes, Daphni tuas manus ?

58 Dicantur similes frondibus arborum :

59 quae, ceu brachia, malum

60 stanti nobile porrigunt.

LYCIDAS

61 Idmon, queis ego te confodiam probris ?

62 Queis dirum Furiis devoveam caput ?

63 Idmon mulgeat hircos :

64 scindat vomere littora.

TITYRUS

65 Heu ! Jam tristis ager squalet, et humidum

66 deflet Fata nemus, floridus, omnium

67 quondam certa voluptas,

68 Daphnis ; nunc dolor omnium.

LYCIDAS

69 Idmonis segetes eruat Africus :

70 quas vero patulis condidit horreis,

71 et liquere locustae ;

72 rodant agmina murium.

TITYRUS

73 Ipsi jam fluvii tardius ambulant,

74 et fundunt querulo murmure lacrimas.

75 Ipsi, ipsi modo montes

76 fracti vallibus incidunt.

LYCIDAS

77 Villas tam subitis exstruat hostibus,

78 quam certum fragiles in tumulum casas.

79 Idmon mulgeat hircos,

80 semen spargat in aera.

TITYRUS

81 Ah ! Sol ipse caput texit, et horridos

82 obvelavit equos. Ipse etiam greges

83 olim pavit Apollo :

84 non et Daphnida lugeat !

LYCIDAS

85 Idmon per tribulos nudus et avia

86 aut, si tectus eat, triste ferat jugum ;

87 vestimentaque Nessi

88 tabo tincta nigerrimo.

TITYRUS

89 Jamque et Luna rubet flebilis. Haec quoque

90 pastores tenere diligit : haec quoque

Page 31: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

31

91 silvas visit et agros :

92 non et Daphnida lugeat !

LYCIDAS

93 Impurum soboles percutiat patrem.

94 Uxor sacrilegum dilaniet virum.

95 Idmon mulgeat hircos :

96 ex cribro bibat igneo.

TITYRUS

97 Quin e terra movet. Sub pedibus nemus,

98 ab ruptoque tremunt limite jugera.

99 En, armenta residunt,

100 nec jam pabula ruminant.

LYCIDAS

101 Cum virus mediis serpet in ossibus ;

102 frangendus laqueo, de trabe pendeat.

103 Idmon putria monstris

104 inflatus crepet inguina.

TITYRUS

105 Quidquid sit, Lycida, sentio, sentio

106 mundi claustra quati ; forsitan alterum

107 de se Daphnis in orbem,

108 hinc ad sidera sustulit.

LYCIDAS

109 Credam. Quid prohibet ? Daphnis et alteras

110 jam nunc pascit oves. Elysii simul

111 Campi prata recepit,

112 laeto roscida gramine.

TITYRUS

113 At te, Daphni, sequar tela per et faces,

114 obstantumque minas heu, male pendulum

115 nemo funus inunget :

116 nec stabit tumulo lapis !

LYCIDAS

117 Surgamus roseo vesper ab aethere

118 umbras prospiciens longius explicat.

119 Nisa et Lyctius Aegon

120 cogent interea pecus.

APIARIUM. DE APIBUS HEIDHUSII PROPE MONACHIUM IN CORPORE CHRISTI CRUCI AFFI...

PROLUSIO. INVITAT POETA MUSAM AD FESTIVAE REI SPECTACULUM.

S2_6A v.1 Calliope, nimio cessa te comere luxu.

2 Deme rosas capiti,

3 gemmasque morosum decus.

4 Rustica Musa mihi jam nunc placet. Urbe molesta

5 egrediamur, et in

6 villa moremur proxima.

7 Non procul Isareo domus est gratissima tractu.

8 Incola pars melior,

9 sint cuncta quamvis optima.

10 Parva, nec angusta est. Virides habet undique valvas.

11 Veris opes gremio

12 vicinus hortus explicat.

13 Fons tibi cum liquidis rixatur in aere Nymphis ;

14 et revocat querulus

15 redire nolentes aquas.

Page 32: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

32

16 Hunc prope, qua patulos diducit semita campos,

17 consideamus humi,

18 et famulemur invicem :

19 fronte tamen faciles exporrectaque remissi.

20 Dissimula patriam

21 tantisper et Phoebi genus

22 non decet ingentes semper gestare cothurnos,

23 quin aliquando juvat

24 agrestis elegantia.

25 Neu, simul audieris dicentem, bombilat, ohe !

26 Quale poeta jacis

27 verbum, minax interstrepas :

28 osque premens digito, tacite mihi, non sine risu

29 barbiton obicias

30 Horatiani nominis.

31 Sum memor : argutum numquam dimisero Flaccum.

32 Hic tamen [uno] opus est

33 monere verbo villicum.

34 Nonne vides, quae me rapiant miracula ! Quantis

35 dulcior attonitum

36 Natura monstris fascinet !

37 En, examen apum quali de stipite pendet !

38 Mirus in exanimi

39 vivit racemus corpore.

40 Obtutus primum defigito : deinde loquemur.

41 Jam satis est oculos

42 nobis loqui tacentibus.

APUM SOLERTIA IN DOMICILIO SIBI DELIGENDO. ODE.

S2_6B v.1 Virgineae volucres, divina quis impetus egit

2 Intrare Christus viscera !

3 Vix fuit Icariae major fiducia pennae :

4 certe minor felicitas.

5 Huc dolus, an virtus ; Fortuna, an casus, an error

6 post vestra duxit proelia ?

7 Sed Deus ipse, puto. Minimis qui Maximus auget

8 suae tropaea gloriae.

9 Ille novam, sapiens terrarum lusor in Orbe

10 deduxerit coloniam.

11 Pectoris ille sui profugis patefecerit aulam,

12 lepore captus civium.

13 Ut celebrentur apes, triplicis sub tegmine mitrae

14 quae melle Tybrim temperant :

15 ter quater et vere felices vos quoque dicam :

16 isto sub alveario.

17 Quamvis purpureae desint insignia Romae.

18 Primaeque claves insulae ;

19 nec cedro sedes, Italo nec picta sit auro :

20 compensat hospes omnia.

ENCOMIUM APUM. HISTORIA DE VENERABILI EUCHARISTIA, INGENIOSO APICULARUM LAB...

S2_6C v.1 Vos mihi Partheniae

2 mellis placetis filiae.

3 Nectareum genus estis : et hujus cura liquoris

4 vos penes. Haec ab avis,

5 durat nepotum gloria.

6 Jurati sceptro cives sub legibus aevum

7 degitis : et socia

Page 33: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

33

8 Rem curat ala publicam.

9 Quodque oculos merito caelestes allicit, omnes

10 inter aves Venerem

11 nescitis, et conubia.

12 Praeterea templis puros accenditis igneis,

13 cera, et odoriferae

14 sunt vestra taeda munera.

15 Nec semel et tecto nivea sub nube Tonanti

16 aedificasse domum

17 jucunda Fama prodidit.

18 Heu ! Mediis quotiens campis neglecta jacebat

19 aethere missa Ceres,

20 periculoso in gramine.

21 Rumor ubi vestri regis pervenit ad aures :

22 convocat, et medius

23 Patrum rogat sententiam.

24 Pars indignantur mortalibus, agmine facto :

25 spicula pars acuunt,

26 justasque promittunt minas.

27 Numinis urget honor : bellum differtur et ira,

28 Rex meliore Deum

29 censet reponendum toro.

30 Vix ea : cum motis castris emissa juventus

31 ocius approperat

32 humi jacentem tollere.

33 Hae sternunt alas : hae pulvinaria subdunt,

34 pallida de violis

35 et de ligustris candida

36 succollant procerum primi tum consule fultum

37 pignus ab innumeris

38 stipatur hinc lictoribus :

39 Inde senatorum coetu comitante, curuli

40 fertur in aeria.

41 Cuncti Quirites advolant.

42 Donec Tarpeia (quercu) ponatur in arce :

43 in gremioque Favi,

44 cellaeque lectisternio.

45 Aemula non vidit majorem Roma triumphum :

46 sive subacta jugum

47 cum triste cepit Dacia ;

48 seu, cum turrigeros, victa Carthagine, barros

49 Dardana Scipiades

50 ostendit intra moenia.

51 O bene, quod dignum vobis quoque numen in ipsis

52 praebuit hospitium

53 praecordiorum cratibus !

CRUCEM, ET CHRISTI LATUS OMNIBUS TUTISSIMUM ASYLUM ESSE.

S2_7 v.1 Nullum animal tanto se defensore tuetur :

2 usque licet sua nomina jactet.

3 Anselmus leporem deprensum pene, canini

4 eripuit de faucibus orci.

5 Fertur ad Aegidii notos fugisse recessus

6 cerva feris latrata molossis.

7 Agnum Franciscus fratrem, manibusque sororem

Page 34: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

34

8 dignatus servasse cicadam.

9 Christus api media cordis statione receptae

10 donavit jus Civis habere.

11 Hinc nec eam Procne quamquam insidiosa puella,

12 nec Meropes auferre valebunt.

13 Non crabro, non fucus adest, tineaeve nocentes ;

14 non casses extendit Arachne.

15 Non qui de coelo stellas in Tartara traxit

16 terga gerens lita stellio guttis

17 adsunt et taxi tristes, serpensque biformis,

18 hyssopique nitore fugandus.

19 Vivite felices animae, quibus annuit aether

20 posse Crucis succedere tecto.

21 Curia qua melius figatur in arbore vestra,

22 quam Stygios arcente chelydros ?

23 Nulla parem profert Libani stans vertice silva,

24 aut florens in monte Cadano.

25 Flecte tuos, omnes inter mea nobilis una,

26 flecte, arbor pulcherrima, ramos :

27 pulchrior o platano, recta procerior alno,

28 et tilia conspectior alta :

29 flecte caput, viridesque manus exporrige voto.

30 Ut nervi tendantur et artus ;

31 ipse mihi Sciron fieri meus et Scinis opto.

32 Cuique Bono licet esse Latroni.

SECURA IN CRUCE QUIES.

S2_8 v.1 Credas particulam divinae mentis inesse

2 volucribus tam providis.

3 Suspice mellilegi formosa palatia regis,

4 apum penates cereos.

5 Non ego tinnitus, Corybantiaque aera ciebo,

6 mistosque Curetum sonos :

7 ut vaga detineam, quamvis ardente duello,

8 formidolosus agmina.

9 Detinet ipse loci genius, medicataque sedes

10 die profuso sanguine.

11 Hoc, Catharina, tuum fuit ingeniosa cubile,

12 caeli Senensis gloria.

13 Hoc Bernardus apis facundi flumina mellis

14 sugebat ex plantario.

15 Hoc recubare sinu, Dalsina uxore relicta,

16 optavit Ecearius.

DIANAE GRANADILLO INDICO. APES MEL EX FLORIBUS...

S2_9 v.1 Ad vos aetheriae redeo, mea cura, Melissae ;

2 deliciae Domini,

3 fecunda Gens, et innuba,

4 quod moneam, vestro vati suggessit Apollo.

5 Ditius ut liquidis

6 fiat favis aerarium ;

7 auricomos toto flores inquiritis agro :

Page 35: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

35

8 quotquot alit Zephyrus,

9 vernique soles educant.

10 Tondetis casiam, et violas, calthamque, rosasque

11 nigraque lacteolis

12 Cum liliis vaccinia.

13 Fervet opus, variusque labor, campique metuntur :

14 impositisque sacri

15 fragrant melisphyllis Lares.

16 Non bellis falcem effugiat, non pulcher amomus ;

17 et crocus, et lacrimans

18 Narcissus errorem suum.

19 Ah ! Cur tam sterili frustra sudatis in arvo,

20 pendere sollicitae

21 vestris tributum Regibus ?

22 Saepe parum mellis tamen in mulctralia stillat ;

23 chloridos usque licet

24 mammam prematis floream.

25 Pingue solum juvat agricolas : pinguissima tendit

26 ubera, plena thymo,

27 flos granadilius Indiae :

28 jure Palaestinus multo meliore vocandus.

29 Pullulat e gracili

30 sursumque culmo tenditur.

31 Nulla mora est in qua, cinctus diademate, Planta

32 invenietur apex :

33 flagella, Clavi, lancea,

34 quinaque purpureis lucentia tubera guttis ;

35 stansque super calicis

36 sinum columna, carpite :

37 carpite contemptis immortali amaranto,

38 flexilibus hederis,

39 lentoque acanthi vimine :

40 cervicemque, genasque amplexae, et fusa comarum

41 stringite : rore madent,

42 clarisque guttis noctium.

43 Sugitur hinc dulcis Patientia nulla redundant

44 largius in phialam,

45 nec ipsa Paesti germina.

46 Stringite : dum revocet somnus ; dum splendidus ortu

47 cruce tenus saturas

48 cessare cogat Hesperus.

CHRISTO CRUCI AFFIXO AENIGMA SAMSONIS.

S2_10 v.1 Floribus expressum jam flavet in ilice mustum :

2 ex superante favo

3 jam liquitur vindemia.

4 Gustemus totis fas est incumbere labris.

5 Suavis enim Dominus

6 Jessea firmat carmina.

7 Exiit obscure sponsus dicebat Hebraeus,

8 de comedente cibus.

9 Dulcedo de fortissimo.

10 Gryphum solvo tuum, Samson. Aliquidne Leone

11 fortius esse potest ?

12 Quid vero melle dulcius ?

Page 36: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

36

13 Atqui non ego te miror, funusve jubatum.

14 Pendulus iste Leo

15 utrumque vincit robore.

16 Cum rugit, trepidant silvae, turbatur Olympus ;

17 et pavefacta tegunt

18 horrore vultum sidera.

19 Quanta fames ! Totum captis cum Manibus Orcum,

20 haud secus ac teneram

21 injecit agnam faucibus.

22 Demerso Pharaone mari, postquam avia circum

23 tesqua, rei scelerum

24 Verpi vagabantur greges ;

25 quot timidos damas, turpes laceravit et ursos,

26 indomitosque boves,

27 et contumaces bubalos !

28 At nunc ille leo suspensus in arbore, nullum

29 terret, et illecebris

30 invitat omnes mysticis.

31 Errat apum generosa cohors per inane cadaver.

32 Melle fluunt oculi,

33 venter, palatum, bracchia.

34 Adspicis, utque manus ferro trajectus apertas,

35 utque pedes rigui

36 nectar propinat sanguinis !

37 Mite caput vergit : lateris patet alveus ingens.

38 Vindicis absque metu

39 quivis scelestus praeterit.

40 Dulce mihi lignum ; dulces in vulnere clavi ;

41 dulcia quae geritis

42 salvete regis pondera.

43 Ante mel efficient blattae ; vinumque labruscis,

44 quale cyprus generat

45 aut clara Lesbos, effluet ;

46 quam me pigra tui capiant oblivia, Jesu :

47 cujus in ambrosio

48 haec vernat Hybla funere.

49 Calliope, satis est mellis : redeamus in urbem,

50 fila remitte lyrae

51 favosque mecum divide.

PARTHENIA. SIVE SUPPLICATIONE AD D. VIRGINEM.

PROLUSIO. LYRICI VERSUS,

S2_11A v.1 Huc ad me pictis celeres procurrite soccis

2 molle genus, pueri,

3 o delicatae syllabae.

4 Vester ego vates : nam dicunt me quoque vatem.

5 Vester ego Genitor,

6 dulces Minervae filii.

7 Vos ego, quod dociles ad mitia metra venitis,

8 diligo, non dubium

9 levamen aegrimoniae.

10 Forma ferox et mista decet : pallorque ruborque

11 influit in faciem ;

12 et nasus est acutior.

13 Frons bona, cervicem crispis undantibus ornat

Page 37: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

37

14 aurea caesaries ;

15 ventos quod invitet leves.

16 Crure tenus tectum viridi sub tegmine corpus

17 linea obit nebula,

18 et nudat elegantius.

19 Incipe, parva cohors, risu cognoscere Patrem.

20 Qui prior alipedum

21 ad me gradum promoverit ;

22 praemia digna feret : radios tres Solis in auro,

23 purpuream chlamydem,

24 certumque figi spiculum.

25 Ille ter audebit Galilaeae Virginis aram

26 tangere ; et Dominam

27 mittetur orator meus.

LEGATIO PRIMA. AD D. VIRGINEM OETTINGANAM. PRO IPSO AUCTORE. ODE.

S2_11B v.1 Virgo, cui roseis facies inscribitur astris ;

2 gemmant racemis ubera,

3 ora fluunt oleo.

4 Si licet et pateris trepidam deponere caussam

5 ad sacra pulvinaria ;

6 supplico fusus humi.

7 Cur non ipse venit ? Cur est tam rusticus Auctor ?

8 Pacem rogaturus, levis

9 destinet huc pueros !

10 Parci queri : absentem non haec dementia cepit.

11 Nec pigra culpatae tenet

12 otia, Virgo, morae.

13 Ille domi residens se detestatur et horret :

14 squalore sentus lurido,

15 terribilique coma.

16 Ah ! non jam solita curas dispellit avena :

17 sed verba singultantia

18 more resorbet aquae.

19 Nil adeo varium magis, aut mutabile vidi.

20 Exaestuante Nereo

21 certior unda maris.

22 Saepe gemit ridens, et formidabile pallet :

23 mox gaudiis plorantibus

24 pectora nuda lavat.

25 Infremit exsultans : sic, ut metuendus in ipso

26 pavore discordet sibi.

27 terror inest lacrimis.

28 Saepe injussa manus clauditque, aperitque fenestras.

29 Sessurus, attollit pedes,

30 egrediturque foras :

31 primaque permensus viridis spectacula campi,

32 majore rursum taedio

33 damnat, et odio agros.

34 Denique lassatus juxta confinia leti,

35 sopore membra plumbeo

36 ossea sternit humi.

37 Erigitur subito factique ignarus anhelat,

38 humente vultu sidera

39 non nimis aequa tuens.

40 Cantat, et abrumpit medias ululatibus odas :

41 suasque vivo funere

42 occupat inferias.

Page 38: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

38

43 Ah ! quoties timui ; ne, dum testudine ludit,

44 impingerentur in meum

45 tinnula frusta caput !

46 Virgo, juva : nam te non auxiliante redire

47 formido proh quam nubilis

48 orbibus adspiciar !

49 Multus opi tamen ille tuae, scio fidit et orat :

50 spemque inter affultus suam

51 praesidiumque vocat.

52 Nuper enim cum me flenti applorare videret ;

53 ut forte plectro jusserat

54 applicuisse manum :

55 ite mei versus, tandem cum murmure dixit.

56 Non est inexorabilis :

57 ite pii gemitus.

LEGATIO SECUNDA, AD D. VIRGINEM DUNTENHUSANAM. ODE.

S2_11C v.1 Ocius ad Dominam cygnos urgete jugales.

2 Urget repens necessitas :

3 vel mora parva nocet.

4 Postquam sidereae valvas patefecerit aulae

5 Solis minister Phosphorus ;

6 sternite molle genu

7 ante fores. Solet in florentes ignibus hortos

8 exire qua se lactea

9 explicat axe via :

10 et niveo late caelestia temperat haustu

11 lucentis arva semitae ;

12 dicite procidui.

13 O Dea : quid sceleris nostro non audet in Orbe

14 morbus satelles Manium,

15 a pedibusque neci !

16 Formosum infantem, quo non formosior alter,

17 intra sui Palatii

18 limina corripuit.

19 Formosum infantem, qui spes est altera Patris,

20 secunda Matris gloria,

21 munera, Virgo, tua,

22 ac nisi mature medicas admoveris herbas ;

23 decerptus ungui flosculus

24 occidit ante diem.

25 Heu, tantum liceat Morti ! Quam multa senectus

26 labente jam trunco vocat ;

27 nec tamen illa venit.

28 Si caeci ingluviem Saturni dira libido,

29 viris relictis, dapsiles

30 abripit in pueros :

31 haud deerunt aedes, ubi gratis copia vagit.

32 Fecunda semper liberos

33 pauperis antra dabunt.

34 Quin etiam pullos monstro concedet inemptos ;

35 damnoque plus lucrabitur

36 rustica saepe casa.

37 Grex ubi natorum questus jejunia, frustra

38 algentis implorat foci

39 numen, opemque petit.

40 Haec augusta domus, magnisque incincta triumphis,

41 maerens inenarrabile

Page 39: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

39

42 pignora rapta fleat.

43 Non magis ablatis catulis animosa leaena,

44 venantis in vestigio

45 rugiat ante specum.

46 Jam Genetrix in tunsa sinum : ferit aethera clamor.

47 Atrata mutat purpuram :

48 stant sine lege comae.

49 Diva, fave pueris, (timeo mihi nam quoque Diva)

50 et orbitatem principum

51 Fata tenens prohibe.

52 Sic tua jura tremant famulae mandataque Parcae :

53 sic omnis umbra serviat,

54 nec Libitina neget.

55 Sic te votivo Marianna figuret in auro ;

56 gemmisque dulcem et osculis

57 proluat effigiem.

LEGATIO TERTIA, AD D. VIRGINEM LAURETANAM IN AGRO PICENO.

S2_11D v.1 Adsumus, o caeli Nurus et Regina, profecti

2 oris ab usque Boicis,

3 saxa per et scopulos.

4 Non sella Aonia ferri, non curribus uti

5 permisit austerus pater,

6 Pegasiove jugo.

7 Ancillam Domini pedites, dicebat, adite.

8 Non huc caballo Perseos,

9 non decet axe vehi.

10 Ipsa quoque ut Virgo cognatam invisit Elissam,

11 transcendit alta montium :

12 nec tamen usa rota est.

13 Atqui jam tumido coeli venerabile pondus

14 praegnans ferebat corpore,

15 parva puella virum

16 talia fatus erat. Nos, qua praerupta nivosum

17 Tyrolis attollit caput,

18 exsuperamus iter.

19 Conatum scis, Diva : viae neque paenitet ullum,

20 tanti sit Alpes scandere :

21 meta facit celeres.

SALUTATIO ANGELICA. ODE.

22 Dulcis ave, pleno se cujus gratia cornu

23 effudit intra viscera ;

24 et placuisse dedit

25 immenso, Dominus tecum, qui temperat Orbem :

26 Ille, ille praesentissimus

27 interiorque tibi.

28 O mulier, cunctas inter fatalis amari ;

29 inter beata feminas,

30 secula quot tulerunt.

31 Quotque ferent. Ille, ille tua qui ludet in aula,

32 gestante major parvulus,

33 parvulus omnipotens :

34 o quibus ille bonis intra vallatur et extra !

35 Non germen ullum laetius

36 prodiit ex utero.

37 Sancta die Mater (precibus namque omnia flectis)

38 orare Natum sedula

39 solve reos scelerum :

Page 40: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

40

40 nunc, dum vita manet, dum spiritus hos regit artus ;

41 et cum suprema proximae

42 ingruet hora necis.

LEGATIO QUARTA, AD D. VIRGINEM FOYENSEM. IN BELGIO.

S2_11E v.1 Heus pueri : pulla jam vos in cyclade mittam.

2 Quod suadet anni lugubris

3 portio, morsque die.

4 Exuite Oebalias chlamydes. Haec fascia flavet.

5 Depone, da fraterculo

6 vellera rubra tuo.

7 Ibitis augustam Dominae Foyensis ad aram

8 est et Leonem Belgicum

9 visere dulce mihi.

10 Sed, quia longa via est, videar ne durior aequo,

11 permitto grypha scandere ;

12 fas sit olore vehi.

13 Maturate viam. Licet hinc auferre lapillos

14 (formosa dona) candidos.

15 Virgo beavit agrum.

16 Virginis hae gemmae, salientia fulmina rumpunt :

17 seu torva nubes intonet,

18 seu Stygis olla coquat.

19 Centum quisque feret, Diva, qui judice felix

20 venustius se gesserit.

21 Mittite corde metum.

22 Ipse ego dictabo numeros et carmina vobis,

23 sed paenulati supplices

24 plectite genua prius.

ORATIO DE B. VIRG. SUB VERNI IEIUNII TEMPUS USURPARI SOLITA.

S2_12 v.1 Orbis ave Regina, cui substernitur aether,

2 piaque turmae siderum

3 ambitione micant.

4 Cujus certatim submittunt oscula sceptro

5 illime mentium genus,

6 mitis ave Domina.

7 Salve egressa solo quamvis sitiente liquoris,

8 Jessea radix, floridum

9 gignere visa Deum.

10 Salve Porta sacrae lucis tua transiit ante

11 quam nos adiret, limina

12 sol inaperta puer.

13 Hinc nitet alma dies. Gaude pulcherrima, gaude,

14 nam nulla Virgo conferet

15 se, speciosa, tibi.

16 Dulcis Amica, vale, genitumque inflecte Tonantem,

17 decora Mater Numinis

18 dulcis Amica, vale.

DITHYRAMBUS PARTHENIUS A VERSIBUS LYRICIS. EX PEREGRINANTIONE REDEUNTIBUS...

S2_13 v.1 Non decet intactas Dominae transmittere laudes,

Page 41: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

41

2 qualibus tandem minus usitatis

3 Cumque Camenis.

4 En radios et spicula Solis

5 flammea, lucus

6 arborea bene frangit umbra.

7 Virgo bis senis redimita stellis,

8 huc, age, nube super

9 candentes, quibus inveheris, dimitte columbas,

10 candidiore manu.

11 Sed nos interea, fratres, decet esse canoros.

12 Te modo in densa, Nasarena, silva,

13 Parthenio, sine dithyrambo

14 cantemus, puerum non adspernata labores.

15 Turba sumus, teneri versus, tua nam poeta servos

16 dedicavit Alsata.

17 Multa vetustatis spolia et fragmenta profanae

18 Roma sacros nova vertit in usus.

19 Forsitan interea

20 hoc quoque carmen erit,

21 ereptum Bacchis, thyrsum jactantibus oestro.

22 Nos alio tamen ardor igni

23 impulit, quam quo furit icta Maenas.

24 Si placet, incipimus numeros sine lege solutos

25 spargere. Forsan

26 expergefacta consonabit Echo ;

27 et quosdam incidet libris florentibus alni.

28 Ex quo salutavit beatam

29 aetherii Puer aliger oris ;

30 et divina replevit

31 Virtus, obumbrantique sponsam

32 submisit te Spiritus Austro :

33 et Matris tibi noscere nomen

34 dulce datum : sed non ideo servare negatum

35 Virginis. In geminum

36 assurgunt encomia montem.

37 Ipsa tuum genuisse felix

38 mirante Natura Parentem,

39 progenie prior es

40 posteriorque tua.

41 O bene, quod numquam te sibilus anguis, aut odores

42 fatalis afflavere pomi !

43 Tota venustas

44 intemerata sui permansit origine fontis.

45 Nec pestis illum polluit veneno :

46 nec pede sacrilego fera pessima, lividove morsum

47 dente lascivae folium capellae,

48 nec cadentis ulla rami lapsa turbavit coma.

49 Formosam faciem multae explicuere puellae,

50 quaeque decora sua.

51 Nullae te facies, nullae vicere puellae.

52 Quaeque decore tuo

53 exstingui sua dona fatetur.

54 Pulchra quaecumque est, tibi comparata

55 anus videtur Caspia.

56 Ut Natus Matrem, sic Mater caetera vincis,

57 compendium elegantiae.

58 Non tantum in manibus, sed in ipso Filius ore est,

59 emicat ex oculis,

Page 42: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

42

60 lacte gaudioque lotis.

61 Iratas his vivida nubes

62 discutis, in placido respirant sidera vultu.

63 Nam dominos famulata nutus

64 exspectant patientia signi :

65 ut, quocumque caput vertis, velut agmine facto

66 sponte sequamur.

67 Iste tuus, Generosa, vertex

68 natali praefertur olympo.

69 Hanc Astra terram, quae die corpus tulit,

70 esse suum voluere coelum.

71 Hic regnas nostrisque facis commercia votis :

72 ac, quoties excanduit ira

73 a tonitru resonabilis aether ;

74 mitibus supplex jacienda verbis

75 fulmina mulces.

76 Terrigenum sic perge Patrona

77 rite vocari.

78 Sollicitisque tuas

79 dicere laudes

80 alma fave, et blandi dispensa nominis usum.

FELIX STATUS VETERIS GERMANIAE.

S3_1 v.1 Mens in antiquos agitat revolvi

2 Teutonum mores et euntis aevi

3 dispares Fastos aperire. Montem

4 pandite Musae.

5 Nempe florebas Alamanna quondam

6 patrio pubes bene lota Rheno :

7 Cum tuos sacra trutinavit urna

8 corniger ortus.

9 Pura Naturae facies amabat

10 picta camporum, nemorumque densa :

11 inter et grato strepitu loquaces

12 ludere Nymphas.

13 Caeduis stabat casa tecta ramis.

14 Ulna pastori pecorique eamdem

15 vix suo major domus inquilino

16 praebuit umbram.

17 Adspici dignam sine fraude prolem :

18 uxor ingenti peperit marito :

19 larga distenti dare militares

20 uberis offas.

21 Arborum vestis, fuit et sedentis

22 arborum subter. Tamen et ferarum

23 Pelle, vel lento Pudor integebat

24 vimine corpus.

25 Nullus exempti lapis arva fundi

26 clausa signabat, prohibens colonum.

27 Omnium fundus fuit unus et com-

28 mune beatum.

29 Meta compressi nebulosa lactis

30 glande dimota subigebat iram

31 ventris et fumans calidis ad ignem

Page 43: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

43

32 pultibus olla.

33 Hinc valens corpus generisque magni

34 stirps et erectum super astra pectus.

35 Suda mens ; grati, facilesque laeto in

36 gramine somni.

37 Dis bonis, non ex Nomadum metallo

38 ara surgebat, Phrygiave rupe.

39 Sat fuit caespes, genuumque supplex

40 Luna cadentum.

41 Cum vaporatae tonuere nubes,

42 et domum quernam tremefecit aether ;

43 nemo pallebat. Steterant ad haec spec-

44 tacula recti.

45 Crevit in reges animosa Virtus ;

46 Chaonum silvis penitus relictis

47 sceptra divisit, populum coegit

48 condidit urbes.

49 Marmor advectum ratibus, quadrigis ;

50 quale producit Thasus et Carystus :

51 quale lucentes maculae cruentant

52 Synnade caesum.

53 Pro specu grandes habitantur aulae.

54 Hispidos mutat tegetes luporum

55 purpurae fulgor, Tyrioque laena

56 murice tincta.

57 Plura Fortunae cumulo parantis

58 mundus accessit : Latiique summus

59 Caesaris vertex, Aquilaeque formi-

60 dabile fulmen.

61 Sors adhuc tanti toleranda Fati,

62 donec hoc digni viguere mores :

63 integer Mavors, Venus aequa, justi

64 copia veri.

65 Fluxa Germani semel elocuti

66 verba, mox instar lapidis rigebam.

67 Vocis et facti tenor ex utroque

68 unus et idem.

69 Quisque contentus, quod habebat, illo

70 duxit optatos sine fraude soles.

71 Rara vel Croesi soboles, vel Iri,

72 prava frequentum.

73 Concha sinceri salis, et Lyaeus,

74 cum bono vultu satiabat omnes.

75 Divitem pauper, tenuemque opimus

76 juvit amicus.

77 Virgo cerussae nihil imputanda,

78 virgo custodi vigilata nulli,

79 ibat in campos, et amoris hortum, et

80 virgo redibat.

81 Turpe credebant, nisi nuptialem

82 nona signasset trieteris annum ;

83 ante barbatos Hymenaea vultus

84 sub juga mitti.

85 At simul dulci medicata morte

86 Saxo commovit furialis arma :

87 et fides, et pax rabiem Lutheri

88 territa fugit.

89 In locum quarum subiere pestes,

Page 44: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

44

90 mentium carbo niger, os bilingue,

91 frons in obliquo caperata vultu,

92 saeva libido.

93 Plumbeae durant mala tarditatis,

94 ad nefas soli properant amores.

95 Virginum livens et adhuc acerba

96 carpitur uva.

PARVA AUT PERFUNCTIORA GERMANICAE IUVENTUTIS EDUCATIO.

S3_2 v.1 Hoc queror Teuto : nimis oscitanter

2 educas fetum. Pater impudentes

3 diligis pullos, eadem daturos

4 ova nepotum.

5 Dente vix nato, male feriatus

6 vincit aetatem puer, et proterva

7 fronte firmatur ; scelerumque cursu

8 transilit annos :

9 aleae ludum procul amoveto,

10 et canis talum leviter cadentis.

11 Crimen ad fontem redit, unde visum

12 filius hausit.

13 Osseum quando senior capaci

14 versat in mensae tabula fritillum ;

15 tesserae praesens notat arma Coae

16 junior heres :

17 major urgebit loculos. Honorem

18 mutuum laudo. Reverere canos,

19 inquis Aenea : venerare crispos,

20 dicat Iulus.

21 Ille te molles feriente chordas,

22 Martis audaces lituos amabit

23 utilis bello ; quatietque magnam

24 Hectoris hastam !

25 Parce te vanis onerare votis

26 semper exemplo melius docetur :

27 Si, quod in gnato toties requiris,

28 feceris ante.

29 Cecropis sedem fugiens alumnis

30 praecinit maestum Philomela carmen :

31 et vagis coram Satyris cruentum

32 Terea damnat.

33 Cera dum mollis, sinit erudiri.

34 Dura quid distat lapidi ? Tenellos,

35 qua cupis forma, sinuabis annos

36 pollice ductos.

37 Visa spectator memorabit olim,

38 ipse mox factis memorandus actor.

39 Mentis in rasa facilis tabella

40 scribitur error.

41 Omne cum longis vitium capillis

42 crescit in pejus. Nigra ni lavatur

43 culpa praetexta, toga num virilis

44 pura manebit ?

45 Nata praesertim trahitur parentis

46 praeviae noxa. Sequitur per omnes

Page 45: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

45

47 aequoris fluctus vetulam triremim

48 cymba triennis.

49 Pusa, quantilla est ? Tamen et capillos

50 Lene concinnat, speculoque formam.

51 Jam rubris aureis onerat cylindris,

52 colla monili.

53 Prima dos, fucus. Neque, si supellex

54 desit, ornari studiosa cessat.

55 Se supra vires animosque, et arcam,

56 vestit et ungit.

57 Parva de dulci Veneris lagena

58 audit et gustat, timide jocosa :

59 seque miratur, cuperetque pictis

60 ire cothurnis.

61 Jamque scintillas animare risu

62 novit, aequali sociata sponso,

63 Pulchra, fit praecox : amat in foro ve-

64 nalis haberi.

65 Crede frugalem fugiente primum

66 vina quae libat modice labello,

67 major ad trullam veteris sedebit

68 spongia Bacchi.

69 Itur ad saltum : positaque tela

70 sistra sumuntur. Trepidare laeta

71 discit, et molles pedibus referre

72 gaudet Iones.

73 Sic novae fiunt Helenae procaci

74 nobiles flamma. Poterunt et istae

75 igne famoso titulum mereri, et

76 vertere Trojam.

77 Talis Oenone Canaceque fusca, aut

78 alba Briseis cupiet sonori.

79 Vilior sexu pudor, aere fama,

80 corpore mens est.

EXTERI MORES IN GERMANIAM ILLATI, CONTRA INSULSUM HOMINUM GENUS...

S3_3 v.1 Patrii migrant, subeuntque contra

2 exteri mores. Avide sitimus

3 criminum fontes, vitiumque longo

4 discimus usu.

5 Itur in mundum quater ense sectum.

6 Jamque vix ulli satis est in annum

7 gleba natalis redit ille Gallus.

8 Italus iste.

9 Ille nec Gallus tamen est, nec iste

10 Italus ; sed quod peregrina vidit,

11 simiae miras imitata vestes

12 simia narrat.

13 Jamque permisto fluvii meatu

14 ora confundunt. Vagus Hermus, Oenum

15 Sequanam Rhenus, tepidus salutat

16 Mincius Histrum.

17 Quale corrupto vitiosus amni,

18 masculum Tybrim violavit olim

19 semper assuetus citharis Orontes,

Page 46: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

46

20 vindice nullo.

21 Nil sibi magnum statuit cupido

22 multa spectandi. Placet error orbis

23 ut gulam monstris oculosque pascat.

24 Omnis in hoc est.

25 Ecce bracatae decus, ecce nostrae

26 gloriam gentis. Rechedipna sumpsit :

27 et duum census patrimoniorum in

28 corpore portat.

29 Fulgurat thorax scutulatus auro.

30 Ceu volaturum manicae capaces

31 aeris plangunt. Retinent trilici

32 gausapa nodo.

33 Fluminis ritu vada negligentis

34 sparsa restagnat coma mille formis

35 pilei ludunt : operosa cingit

36 spira galerum.

37 Mygdonis supra caput instat ales,

38 pendulis tergum quatiens flagellis.

39 Barba vel silva est, vel acuta nullam

40 proicit umbram.

41 Barbaras jactat didicisse voces.

42 Barbarus trudit male nata verba.

43 Barbara fictum modulatus ampul-

44 latur in arte.

45 Lingua Celtarum, vel Ibera tanti !

46 An suas Roma repetente plumas,

47 nuda non cornix iterum moveret

48 ludicra risum ?

49 Teutonum sermo sibi debet ortum,

50 liber et princeps ; thalamumque honestae

51 matris ostendit : reliqui feruntur

52 pellice nati.

53 Qualis incendit sonipes per urbem,

54 qualis asturco ! Populum frequentem

55 submove, lictor : comitatus intrat

56 Sulla senatum.

57 Ut sibi plaudit ! (Licet omne vulgus

58 sibilans rostro crepitante damnet)

59 factus ad mirum jocularis unguem

60 cercopitheci.

61 Amphoram credas : ita corpus omnes

62 gyrat in partes. Nequit inquietus

63 stare, cum fractis miseranda lumbis

64 ilia ducat.

65 Bella submergit quoque. Mitte ferrum

66 pendet a tergo, dubiumque Martis.

67 Tutus accedas prope, necit ense

68 cominus uti.

69 Saepe vaginam mutilata vulpes

70 implet attingi metuente cauda.

71 Serio miles lepide severus

72 cesserit hosti.

73 Trans maris fines tamen hic cucurrit

74 axe mutato : bipedemque asellum

75 rettulit, qualis fuit ante, mentis

76 semper iniquae.

77 Vidit Empusae nemus, et volucres

Page 47: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

47

78 squameas Cydni, niveosque corvos.

79 Se quidem numquam, tamen alter Argus

80 omnia vidit.

81 Nil verecundi salis aut aceti,

82 nil habet mellis piperisque casti :

83 Cyprias rauco vomit ore feces

84 plenus amurca.

85 Quaeque festivis sapiens Camenis

86 nolo vulgari : quis enim nefandos

87 possit errores, animique totum

88 prodere fucum.

MATRONARUM VETERIS GERMANIAE LAUS: ALEMANNIDUM NOSTRI SAECULI...

S3_4 v.1 Unde Germanus memorate Musae,

2 non prius visis scatet hortus herbis ?

3 Unde tot natas rear esse lappas ?

4 Dicite vati.

5 Temporum quid non minuit vetustas !

6 Nulla nostrates juvenis rigore

7 vicerat : jam vix levitate vitae

8 vicerit ulla.

9 Apulas quondam numerare matres,

10 totque non comptas licuit Sabinas :

11 scorta quot famae modo prostitutae

12 castra sequuntur.

13 Ante centenas fuit illa messes

14 virginum florens seges atque messis :

15 nulla pingebat placitura castum

16 unguine vultum.

17 Nulla vel pago tenui Lycoris

18 nata, vendebat precio pudorem :

19 cruda lenoni, scelerisque probrum

20 ferre superba.

21 Altior sanguis, Jove digna proles,

22 arduae certans humeris Dianae,

23 non recusabat famulae diurnos

24 ferre labore.

25 Illa tantisper posita recenti

26 purpura, tritam retinens lacernam,

27 prima discussis tenebris sub ortum

28 stabat in agro.

29 Hic et aestivum tolerare sidus

30 et sitim, plenis operata spicis ;

31 donec increscens reducem vocavit

32 montibus umbra.

33 Teutonum fontes, properate retro !

34 Nam retro virtus veterumque fama

35 cessit, et morum tenues in auras

36 gloria fugit.

37 Virginum multae sibi nomen aptant :

38 virginum mores aliis relinquunt.

39 Uberis sexus quota se fatetur

40 Teutone natam !

41 In foro fontem veniunt ad unum

42 dissono cultu, Thymele Latina,

Page 48: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

48

43 Tusca Barine, Lalage Britanna,

44 Franca Neaera,

45 conde luctantes meretrix papillas.

46 Displicet, quae se tegit indicare.

47 Arguit caecos animi recessus

48 pectus apertum.

49 Quid magis fictum ? Lacrimae docentur

50 nescias veri simulare guttas.

51 Regnat alternis, leve majus extra,

52 intus Aprilis.

53 Talis incedat soboles Japhetis ?

54 Semper inconstans, variaeque lunae,

55 prona mulceri novitate rerum

56 femina gaudet.

57 Cum fenestratas lapis Indus aures

58 hausit et mixti tremulis elenchi

59 Sardiis ludunt, vetitum profana

60 quidlibet ausit.

61 Haec tamen solis minimum calorem

62 increpans, quovis morietur aestu :

63 frigidam pavo nisi motus alis

64 ventilet auram.

65 Omne languenti nimium. Gravatur

66 carbaso ; damnat leviora pennis

67 texta, sublimem quibus ad volatum

68 utitur Eurus.

69 Pompa ducenda est ? Ferat una, quot nec

70 mula portabit onerata vestes.

71 Pone turritam Cybelen videbis,

72 ante Dionen.

73 Specto cristatam. Superi, tenetis

74 fulmen, et tantum Superi tenetis !

75 Tam sacrum nullos fabricavit Aetna

76 sulphur in usus !

77 Subter ingentem petasum capillus

78 horridae praefert aliquid Medusae.

79 Fallor, an caudam capiti pudico

80 fixit equinam ?

81 Quale portentum mulier jubata !

82 Forsan et sicam teneat latentem.

83 Immo jam quaedam caligata prodit :

84 adspice ferrum ;

85 haeret affixum lateri Camillae.

86 Flava bellantis Rosimunda Rheni,

87 miles o nostris Alamanna campis

88 Fulvia salve.

89 Sic decet palo solidare vires,

90 et manu totum pepulisse sexum :

91 quando jam torpor nimius viriles

92 fluxit in enses.

DISCIPLINA MILITARIS NOSTRO AEVO PROFLIGATA.

S3_5 v.1 Jam Venus totis galeata castris

2 regnat, immiscens aquilis columbas.

3 Quot viri currus, tot agunt rubrae pe-

Page 49: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

49

4 torita moechae.

5 Miles hibernis fruitur profundis :

6 et triumphatae bona longa pacis

7 portat in Brumae gremium, supini

8 dedecus oti.

9 Interim, quidquid generavit annus,

10 pingue, seu macrum, jugulatur uno

11 ventris adspectu : calet et dehiscit

12 omne macellum.

13 Quod satis, non est gula : plus requirunt

14 pellis urgetur tenuis coloni,

15 inque sternendae laniata mappae

16 scinditur usum.

17 Calcar impactum reserate cogit

18 vina secretae potiora testae.

19 Ultimi numquam laris abnuentem

20 tegula servet.

21 Hic sub umbella referunt triumphos

22 cantharum juxta. Digiti falerno

23 castra depingunt. Acies et urbes

24 sustinet asser.

25 Facta laudandi memorem Perilli

26 digna mugitu ! Furiis aguntur.

27 Tesseram belli, scelus esse credas ;

28 praemia furtum.

29 Fortis in solas Capaneus puellas,

30 corpus expugnat : Superisque coram,

31 falsa perjurus ferit exsecrando

32 verba palato.

33 Haec palam. Vernos ubi pellit aestas

34 altior soles ; numerosa tandem

35 turba crabronum movet, et strepenti

36 personat aere.

37 Ultimum, dulces casulae, stetistis.

38 Villa vanescit : rapiuntur una

39 vasa cum tectis, inhumatus infra

40 villicus ardet.

41 Spes, opes, cives, focus, ara longa

42 strage procumbunt. Nocet iste ferro,

43 ille Vulcano ; tabulata sidunt :

44 culmina fumant.

45 Plorat occiso mulier marito.

46 Plorat exstincta generice proles.

47 flet, licet damnum lacrimaeque causas

48 nesciat infans.

49 Praeda cum corvis procul avolabit ;

50 danda : ni caelum subeunte capro,

51 mox ad antiquam truculentus ollam

52 praedo rediret.

53 Rursus injustae dapibus rapinae

54 lauta mensuram redolet paropsis

55 annus, est orbis, redeunt in orbem ad

56 pabula nati.

57 Faginis prisci cyathis bibebant :

58 Thracio cassis radiabat auro.

59 Pulcher ornavit capulos iaspis

60 raptus ab hoste.

61 Nunc vices versae. Minimum nitescit

Page 50: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

50

62 ensis : e gemma scyphus expolita

63 surgit, et Bacchi madidam meretur

64 ferre coronam.

65 Non minus fortes tamen arma jactant :

66 Hercules verbis, Paridesque factis.

67 Musa quo tendis ? Tacitum manu com-

68 pesce labellum.

AD GERMANOS. CONSILIUM AUCTORIS.

S3_6 v.1 Non et antiqui, mea cura, Teuto,

2 non avi tales obiere nostri.

3 Prima majorum repetantur acta.

4 Accipe vatem.

5 Aureae leges mediocritatis.

6 Scribe servandas memori juventae.

7 Penna sit nido minor, et ligonis

8 fortior usus.

9 Vivitur paucis etiam beate,

10 sunt opes, nullas cupiisse, magnae.

11 Laeta paupertas facit ipsa laetos,

12 sobria fortes.

13 Bella non propter cumulanda bellum ;

14 sed bono sanctae minuenda pacis,

15 est et in falcem gladiis recusis

16 utile ferrum.

17 Ne vagi terris, et ubique nusquam,

18 cuncta miremur meliora nostris

19 Clarus exemplo praeit et recepto

20 more Polonus.

21 Ille Germanae speculatus aulae

22 marmor et Gazam ; sibimet fidelis

23 perstat, et caulae Borealis inter-

24 nodia praefert.

25 Quidquid ostendas, habet Ursa major

26 majus, a primo celebrata Lecho :

27 et minus peccat minor Ursa scuto

28 picta paterno.

29 Verius Teuto potes invideri.

30 Heu ! Redux Matrem, cave ne salutes

31 ore Gallorum ; Sequanam sub ipsas

32 evome portas.

33 Vappa linguarum, putriumque vocum,

34 unico ructu stomachi levanda.

35 Solus Arpinas toleretur et ver-

36 nacula gentis.

37 Nullus in ficto Polycletus ore

38 artifex ludat, variusque Mentor.

39 Verba, res fiant : Alamanna, saxum im-

40 mobile veri.

41 Virgo vestalis sciat ignis usum :

42 nesciat flammas, quibus arsit Ida :

43 nesciat Cyprum meritisque vernet

44 taenia sertis.

45 Nuptias Pelei taceat Catullus.

46 Sponsa maturis adolescat annis.

Page 51: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

51

47 Sacra scindatur prius ex adulta.

48 Arbore taeda.

49 Sepiat spinis teneram verenda

50 socrus aetatem, vigiletque mater.

51 Caeca momento perit insitivi

52 fomitis igni.

53 Noverit, quanti stet honesta Virtus :

54 dulcis ignoret pretium Lucelli.

55 Dividant horas colus, et Camenae, et

56 pulvis, et arma.

57 Praemium duros acuat labores.

58 Laude, ceu campi pluvia rigentur :

59 ne spei primae moriatur ipsa

60 messis in herba.

61 Vena sinceri redeant metalli.

62 Simplices nudent animos amici :

63 et gemens umbras opulentiores

64 efferat heres.

65 Turpis a luctu crocodilus absit,

66 flere crudelis : neque lacrimosos

67 pallio risus latitans sub atro

68 digerat imbres.

69 Livor et fastus, ciliique torva

70 frontis obliquae seges exsecentur.

71 Pendet in praeceps animi superbi

72 celsa crepido.

THRENODIA I.

S4_1 v.1 Flendum est, sodales ; ponite tibias.

2 Commissa ramis fistula pendeat

3 tantisper, appensasque servent

4 amnicolae salices Camenas.

5 Eheu ! Capillis turpe fluentibus ;

6 Germana Virgo deposuit rosas ;

7 scissumque deformata vultum,

8 heu ! Cineres dat habere calvae.

9 Quis fletus aurem personat, ac ferit

10 clamore nubes ! Insuperabilis

11 Regina terrarum, subacta.

12 In viduo sedet orba luctu.

13 Abrupta qualis cum sonitu cadit

14 de rupe moles : sic Alamannia

15 praeceps ruisti. Per remota

16 intonuit fragor arva late.

17 Vindicta numquam tarda venit, suis

18 suspensa Fatis. Frugibus admovent

19 momenta tempestiva falcem.

20 Flagitiis suus instat ultor.

21 Ciete nimbos lumina transeat

22 In stagna maeror. Ceu Rhodopeia

23 nix vertat in fontes et Haemi

24 deciduas resoluta brumas.

25 Trudam liquenti flumina corpore.

Page 52: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

52

26 Captiva plorans agmina virginum

27 specto juventutisque florem

28 Vandalicis dare terga loris.

29 Exempla nullis credita seculis,

30 credenda nullis, nostra licentius

31 peccavit Aetas : quam malorum

32 ferrea diluvies inundat.

33 Ex quo Cometae protulit igneam

34 vertigo caudam, quis placidus mihi

35 illuxit annus ? Pax frementem

36 trans Tanaim Scythiamque fugit.

37 Serente Bello, ter decies prope

38 hastis per agros messis inhorruit :

39 juxtaque Cadmaeos bimembres

40 armiferi rubuere fulci,

41 injussa tundit sollititum manus ;

42 sed certa pectus. Supplicio gemens

43 impendor, extremisque poenis,

44 victima nil miserantis Hunni.

45 Confossa telis, lubrica sanguine,

46 exusta flammis, cur traho spiritum ?

47 In quae reservor monstra, quali

48 vivo super perimenda Leto ?

49 Distendo ventrem. Nec pario tamen

50 perturbor omni mortis imagine

51 intra timores, hostis extra :

52 septa foris, premor intus aeque.

53 Non ipsa regni claustra nec editae

54 tutantur arces. Nubiferae jacent

55 turres, supinataeque portae, et

56 Moenia procubuere fundo.

57 Ahena propugnacula, ceu casae,

58 disjecta, ruptis vectibus ac feris.

59 Mensura structurae, ruina est :

60 ex tumulis tumulata disce.

61 Hiant abactis, quam vacuam molae.

62 Gingiva qualis, quam vacuam molae,

63 a stirpe convulsi cruento

64 verbere destituere dentes.

65 Sic cum Libyssae vallibus aviis

66 ferae juvencos corripuit fames ;

67 silere desolata cernas

68 pascua, flumineosque tractus.

69 Non flos juventam, non tremulum senem

70 redemit aetas. Funera cespite

71 discreta nullo, fama, virtus,

72 forma, decor, jacuere juxta.

73 Quid hostis addat ? Sensimus additum :

74 amare cogit : castius oderat.

75 Dies maritis, nox puellis,

76 cuncta mihi metuenda restant.

77 Aude fateri. Parvulus, heu pudor !

78 Nostro Gothunnus pendet ab ubere.

79 Stupris inhorrescente lecto,

80 heu ! canibus peperere matres,

81 immanis intra viscera murmurat,

82 pectusque mergit tristitiae salo

83 commota tempestas ab imo.

Page 53: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

53

84 Corde dolor fluitante latrat.

85 Infausta moles ipsa tibi nocet.

86 Pedem ex agresti profuerat specu

87 tulisse numquam. Cur dedistis,

88 sceptra mali nocitura divi ?

89 Romanus orbis, per nimias opes,

90 ut interirem splendidius, viam

91 honore stravit. Me favores

92 interimunt, et iniqua dona.

93 Ergo, ut Latino fulmine plecterer,

94 lusurus istud Juppiter in manus

95 concessit ! Idcirco minister

96 additus, officiosus Ales !

97 Liceret Alpes o utinam mihi,

98 et nova Quadis lustra revisere !

99 Errare malim per profundum

100 Hercyniae penetrale silvae.

101 Compellor aegris urbibus, omnium

102 perferre morbos. Reddite simplicem

103 cibumque, potumque, et cavernas ;

104 antraque, caelicolae, ferarum.

105 Contenta vixi glande beatius.

106 Expellat ilex et cuneus famem.

107 Muscumque praeterlapsa sistat

108 lympha sitim, sine fraude gemmae.

109 Agnoscat et nunc me Tacitus suam :

110 parvusque Rheni Bructerus alveo

111 lavandus absolvat parentem ;

112 atque uterum probet esse castum.

THRENODIA II.

S4_2 v.1 Quaenam ista, texit nube Bohemicum

2 caligo coelum ? Cur Phaethon comas

3 avertit intortas, et Urbem

4 nimbisona face terret aether ?

5 Hinc ille serpens Regulus, et Paris

6 egressus ater. Sed repetit suam

7 secundus, ereptamque cingit

8 Tyndariden Menelaus armis.

9 Fax Praga belli. Sic ubi decidit

10 in arboretum taeda volatilis :

11 vix una fagus cepit ignem ;

12 continuo nemus omne lucet.

13 Turresne sterni dixeris, an meti ?

14 Tot, tamque certis ictibus erutae

15 labuntur, et pronae recumbunt ;

16 quale seges jacet icta falce.

17 Muros potestas altior impulit

18 majore motu. Parthenope flagrat

19 Germana ; combustaque rugit

20 funereus super urbe lessus.

21 Si paruisses aspera Tillio,

22 injuriosa Virgo proterviae :

23 adhuc eadem fronte stares

24 Saxoniae speculata campos.

Page 54: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

54

25 Urbs nulla pinnas altius extulit :

26 urbs nulla fastu foedius occidit.

27 Jaces anhelantum favilla, et

28 Teutonicae nova forma Trojae.

29 O feminarum flos Alamannidum !

30 O maesta scisso crine Moguntia !

31 Quot intulerunt flenda Moeno

32 damna tuo gelidi Triones !

33 Franconiani vinea liberi

34 implevit Hunnos. Non tenera manu

35 delibat atrox Suecus hortum :

36 sed rapido pede calcat uvas.

37 Ut taurus olim Pannonis, in caput

38 quum traxit iram, et cornua sustulit :

39 obnixus adversi cruore

40 colla lavat, penitusque frangit.

41 Impubis aetas, per juga montium

42 raptata, lassos debilitat gradus ;

43 cogente panthera bidentes

44 invalido properare passu.

45 Quam curta nudat, Rhaetia te toga !

46 Vix palpitantem crure tenus tegit.

47 Humum tueris tracta fune,

48 serva flagris onerata dorsum.

49 Allidis, eheu ! jam tribulis famem,

50 sitimque tofis. Audio murmura :

51 ancilla centum digna probris,

52 perge tribus redimenda nummis.

53 Fortasse arenas littoris, aut Noto

54 ciente fluctus enumerem maris :

55 sed non Paderbornae dolores

56 metiar, Austrasiaeque luctum.

57 Quantam ore Nilus jam niveo satur,

58 eructat Auroram in mare : se mihi

59 infundit improvisa Balthis,

60 et patrias male mersit urbes.

61 Non pons soluto substitit obice :

62 non porta saevum distinuit Getam.

63 Ut flamma per silvas, vel Eurus,

64 per Bavaras equitavit oras.

65 Agni feroces Anglipolis minas

66 fregisset hostis : jam Stephani supra

67 turrim coronatas Viennae

68 despiceret metuendus arces.

69 Istine vultus Alsatiae meae,

70 hi sunt ocelli ! Non decor in genis,

71 non gemma collo ; non in ore

72 gratia purpurei coloris.

73 Tu diva felix, ac Berecynthiae

74 aequata Matri ! Vix mihi nosceris.

75 O qualis, in qualem, Cybele,

76 heu ! facies tua fluxit umbram !

77 Jam nota vox est praetereuntium :

78 haec illa sedes nobilis annuli

79 smaragdus Orbis ! Funeratae

80 vah species miseranda Terra !

81 Tarpeia Rupes Austriaci Jovis,

82 captum Brisacum. Scilicet hoc Tagus

Page 55: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

55

83 vindex, et humenti sub antro

84 cornigeri ferat unda Rheni !

85 Damnata saevo Lipsia proelio

86 In haec trahebas funera Teutonas.

87 Audita vicatim Lubecae et

88 Vismariae laniena matrum.

89 Majoris agri Gloggaviae, forum

90 minoris undant sanguine civium

91 In frusta Bambergae secandis

92 arma sonant hebetata trunci.

93 Hyrcana qualis cum rabiem parens

94 totos in armos exigit : unguibus

95 partitur haerentem juvencam, et

96 multiplicat furiosa mortes.

97 Abjecta squalens irreparabilis

98 Sueve ; quo te denique differes

99 pulsus vagari ? Saepe mutas

100 spretus herum, sed ubique servis.

101 Poenis recrescens ut Tityi jecur,

102 gestas catenae vincula ferreae.

103 Udus quot Auster torquet imbres,

104 tot dominos tremis et flagella.

105 Sic fessus olim Verna triremibus,

106 Si forte remum ducere substitit ;

107 vix conquieverunt lacerti,

108 jam scuticae monuere terga.

109 Mensura luctus, stabilis orbitat

110 in ore patrum non sine livido

111 ingesta risu. Terret Emdam

112 virginitas tumefacta monstris.

113 Ferocientum Westphala, Westphala,

114 jam Totilarum non dubitabilis

115 ex hoste mater. Tristis Egrae

116 se genetrix genuisse damnat.

117 Haec cerno siccus ! Currite lacrimae.

118 Manate plenis lumina fontibus.

119 Senum, sacerdotumque cani,

120 per plateas jacuere sparsi.

THRENODIA III.

S4_3 v.1 Quod Calmarinum, ruptaque Botnia

2 immittat hostes ; quod medium supra

3 Stockholma pontum nixa palis :

4 dira licet, tolerare possim.

5 Cur Suecus ipso nascitur in sinu ?

6 Non ex Codano litore singuli,

7 qui me cruentant, prodierunt :

8 ipsa tuli quoque parricidas.

9 Sensi nocentes, quos ab ovilibus

10 ad alta duxi culmina gloriae ;

11 pennaque, stivaque, et molesta

12 forfice, lanificumque pisis.

13 Quais educavit, quae peperit sibi

14 tot proditores ? Eutropii dolis

15 saevique Rufini et reverso

Page 56: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

56

16 immorior Stiliconis aevo

17 me spes amici credula perfidi

18 ventis egentem pavit inanibus.

19 Me ponte subducto labantem,

20 impulit in barathrum minister.

21 Fridlandus, orbis prodigium, meas

22 conatus in me vertere lanceas ;

23 totumque demens, ut perirem,

24 cum Furiis Acheronta movit.

25 Ex hoc, gementum si mala compares,

26 squalore toto nostra superbiunt.

27 Oppressa curis, pota fletu,

28 et cineres epulata vivo.

29 Avara quid non diripuit manus ?

30 Detracta torvus praedo monilia.

31 Gemmasque dotales avorum

32 extulit, Attalicosque cultus.

33 In templa versus luxuriae furor

34 scelestus, execrabilis, impudens ;

35 sedes adorandas, at aurum

36 sacrilego temeravit ungui.

37 Vel in rapinas irrevocabiles

38 cupido vertit trans maris aequora :

39 vel hausit inspectante caelo

40 flamma sacram populata gazam.

41 Intra Penates arma minantibus,

42 Germane, praebes pabula Vandalis.

43 Cerdo paludatus triumphat,

44 Inque tuo bene dormit ostro.

45 Conchyliatis lixa tapetibus

46 praesepe sternit : raptaque pocula :

47 circumdat in morem nolarum,

48 cornipedum quatienda collo.

49 Incestus ut si grex avium volat,

50 ferale tectis omen et incolis ;

51 fugantur harpyiis columbae :

52 tota domus spolianda prostat.

53 Quid damna defles ? Vilius ipsimet

54 te perdidisti, nil tenuis spei

55 scintilla, et fortuna crebris

56 arietibus labefacta cessit.

57 Crudelis, ah ! quo non rapuit fames !

58 Glans querna, furfur, mus, asini caput

59 stetit talento. Suntne tanti

60 fila gravis diuturna vitae ?

61 Quibus reservor suppliciis nocens ?

62 An longiori ludibrio necis ?

63 Non vito, sed sustento mortem :

64 poenaque diminuenda, crescis

65 desideratas solvite, Noricae,

66 florum coronas, velaque candida

67 mutate : non isti, puellae,

68 conveniunt mala vestra formae.

69 Eunt solutis crinibus ac solum

70 arasque verrunt adspice supplices :

71 ut terga demittunt et ora,

72 ora manu gremiumque tunsae !

73 Non rara sponsi flet comes exsulis.

Page 57: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

57

74 Sic, cum recedit pulsus ab aemulo ;

75 sequuntur armenti maritum

76 hirta per et lapidosa vaccae.

77 Jam non labores alterius bibit,

78 amans quietis rusticus Alsata.

79 Insuetus aestivi caloris,

80 ipse suos renovabit agros.

81 Ipse, ipse sulcum ducere cogitur

82 numquam futurus messor ; acerbius

83 hostile spectaturus agmen

84 sternere spem titubantis anni.

85 Quamquam fatentem, tortor, habes ream.

86 Agnosco poenas judicis impares.

87 Cur vota majorumque ritus

88 perfidia stimulante rupi ?

89 Ibam fluentes sparsa jubas, viis ?

90 Semper negatis, aspera Numinis

91 mordere frenos : qualis hinnit

92 in mediis equa trima campis.

93 Donec coactum sistere, ferreis

94 eheu ! lupatis Ostrogothus domat,

95 malumne detester, quod urit ;

96 anne mali scelerata caussam ?

97 Utrumque porto. Sordibus, en, comas

98 perfusa, mistum sanguine pulverem

99 fumumque lambo. Quae malorum

100 Iliadi dabit hora finem ?

101 Recordor aevi, quo mea praetulit

102 Europa pulchris signa sororibus :

103 unamque, prae cunctis, leone

104 turrigero super astra vexit.

105 Ne cuncta narrem : trans Pomeraniam,

106 et culpa pinguis rura Brabantiae ;

107 ad imminentes usque Gallos

108 ductus erat per aperta limes.

109 Intonsa nostro fonte Sicambria

110 lavit solutae caesariem jubae :

111 intraque porrectas et extra

112 imperium moderabar Alpes.

113 Ignosce probro, Carole, Carole,

114 sortite Magni nomen : ad incitas

115 redacta, quantillum decoris,

116 ex veteri retinet potestas !

117 Insultat hostis discolor, et biceps,

118 et tortuosus. Diis, reor, invidis

119 crevitque, et iratis, ad orbis

120 excidium dominata veni.

121 Sacrosne cinctus atque aquilam fero,

122 ut Sueca dicar ! Nata Tuistone

123 portabo numellas, et inter

124 botanicos habitabo nautas !

THRENODIA IV.

S4_4 v.1 Ah ! quae voluptas parcior, et minus

2 sese invidendam, quam gemitus facit ?

Page 58: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

58

3 Vincam ferendo flenda ; maestae

4 dum liceat sua flere fata.

5 Finis malorum qui foret alteri,

6 a me inchoatur. Perculit unicam

7 vindicta, non aequalis uni.

8 Sola luo, meruere multae.

9 Concentus olim nobilis imperi,

10 multum priori dissonat. Ordinem

11 jam saepe turbavit Latinum

12 Barbaries glacialis Ursae.

13 Plerumque nostram Mars Aquilonibus

14 turbavit auram. Frigora tertium

15 expavit Arctoa, et sub armis

16 Roma tuas, Alarice, pelles.

17 Heu ! robur omne, et pectoris aes triplex,

18 languente sensim vanuit impetu ;

19 subsedit intercisa virtus

20 mascula, poplitibus solutis.

21 Ut quercus ingens gloria montium

22 collapsa vento ; nec foliis viret,

23 nec spargit umbram sed cavatis.

24 Putre jacet cariosa membris.

25 Quis, o furentis tristitiae satur,

26 invergat aegrae Paeonios tibi,

27 Regina, succos ? Quando vivum,

28 atque videns es, amara, funus.

29 Quis te juvabit, quisve medebitur,

30 In mille poenas damnaque fertili ?

31 Impune nemo peccat olim.

32 Fata ream tacite sequuntur.

33 Quocumque vertis lumina, plecteris.

34 Exhausta crebris oppida cladibus ;

35 vincti, trucidatique cives,

36 pars tumidi quota sunt doloris !

37 Qui luce cassas exsequialibus

38 debebat umbras plangere neniis ;

39 vel ante procumbit, vel aram

40 ipse suam super immolatur.

41 Audis ? Tuorum Tisiphone ducum

42 percurrit aulam. Plectra tubis, lyras

43 immiscet armorum fragori,

44 Sueca Venus comitata Martem.

45 In elegantis sede Palatii

46 plaudit choreas, ac spoliis cubat

47 Adolphus exsultant opimis :

48 dum placidum simulat tyrannum.

49 Armenta qualis Marmaricus leo

50 depastus, alto torpet in otio :

51 caudamque subjectans quiescit,

52 mox vacuis ferit arva malis.

53 Quantum sagacis nequitiae coquit

54 Rex, fronte sollers fingere punica

55 clementis astum ! Non Libyssa

56 asperius furit icta serpens.

57 Pulsi Penates interea domo.

58 Effertur aurum : gemma refigitur.

59 Fumante busto, stat columnae

60 torris, ubi steterat lacunar.

Page 59: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

59

61 Ferro recisus flos juvenum jacet.

62 Ut siquis horti lilia, seu rosas

63 confringat : inclinata cervix

64 ungue cadit, pedibus terenda.

65 Audita vox non una puerperae :

66 cur caeca nupsi ? Cur male supplici,

67 Lucina, risisti ? Fuissem

68 Virgo, mihi miseranda soli.

69 Abducta vinclis Upsaliam procul,

70 extrema starem cauda pedissequae :

71 focos adornarem diurnos,

72 vile genus famulantis umbrae.

73 Pejora ploro, deficientibus

74 lactens mamillis, pallidus arida

75 suspirat immorsus labella :

76 inque sinu moritur parentis,

77 urente caelo, qualis amaracus

78 tabescit olim siccus in area :

79 tandemque submisso fragrantem

80 ore animam periturus halat.

81 Jactata Fatis, o Alamannia,

82 quid hoc in aestu respicis auxili ?

83 Permissa Fortunae, malorum

84 muto vices, nihil usque vito.

85 Immensa vasto qualis in aequore,

86 allisa navis rupibus, ingemit :

87 ferturque discordis per undas

88 ludibriis agitata venti.

89 Quo spes caducas, et lacerae ratis

90 fragmenta vertam ? Non procerum favo :

91 adspirat atroces amici

92 dissimulant : inimicus odit.

93 Immensus, unum quod placeat mei,

94 est luctus, Hunno, de misera canit

95 Paeana et expressas feroci

96 contumulat lacrimas cachinno.

97 Questum gementis turbidus exigit,

98 velut tributum. Nostraque, non secus

99 ac Publicano, moesta sudant

100 lumina, sollicitique fletus.

101 Proh saeva avari gaudia pectoris,

102 crudele lucrum ! Sic miserae juvat

103 squalore, tormentisque pasci !

104 Usque adeo furor iste dulcis !

105 O qui potenti sceptra tenes manu,

106 tam lenta vindex fulmina deicis ?

107 An semper urgendos acuta

108 nos feriet tuus arcus ira ?

109 Insana mortem deprecor, et Getas

110 accuso ! Nostrum est omne nefas pudet

111 referre partem. Solus Atreus

112 norit et attonitus Thyestes.

113 Audite, matres, facta nocentior,

114 poenas luendo jam merui novas.

115 Cruenta, mactavique prolem

116 his manibus, verubusque fixi.

117 Abominandis defuit hoc malis :

118 ut pejor essem, dum tolero mala !

Page 60: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

60

119 Natura, puello conde velo,

120 conde sacros violata vultus.

121 Crederis ? Eheu ! Quae genui, fames

122 in me regessit viscera, ferculum

123 soli pudentum. Plena ventrem

124 inferiis Libitina vivo.

125 Adeste Sueci, Lappia, Totilae :

126 quocumque dici nomine Vandali

127 gaudentis ; hastas et tonantes

128 in caput hoc properate nimbos.

ODE. ORATIO AUCTORIS.

S4_5 v.1 Quem, Deus, nostro statuis labori

2 aequior finem ? Tulimus Cometam

3 jam quater senos, et onusta ferro

4 bella, per annos.

5 Inter haec nullo miserante flemus ;

6 tot malis pressi, foliis quot Auster

7 nudat autumnum, refugusque torquet

8 spicula Parthus.

9 Astra corrupto rubuere vultu :

10 putris annonam vitiavit aer :

11 et venenato nigra traxit unco

12 funera pestis.

13 Hostis ad votum, trepidi dolemus.

14 Nostra Victori mala foenerantur.

15 Ille Germanis solet ad triumphum

16 mortibus uti.

17 Monstra letali gemuere partu.

18 Terruit cunas capricornus infans.

19 Feta bos agnum, mulier juvencum

20 edidit alvo.

21 O Sator rerum : quid enim meremus

22 et fugam terrae ! Tremefacta movit,

23 cive fugerunt proprii relicto

24 oppida muri.

25 Fluminum proni niviumque lapsus,

26 strage divisa secuere vicos.

27 Montium totas subito ruina

28 obruit urbes.

29 Mersa cum fundo fluitare tecta,

30 Pyrrha confusi nova vidit Histri.

31 Testis est supra sonuisse pontem

32 Isara remos.

33 Post vagos amnes, reliquum favilla

34 hausit, et caeli lapidosus imber.

35 Intrat in sacrum caput, hinc et illinc,

36 ignis et unda.

37 Prima mens aevi, roseaque clara

38 lucis inventrix, et amica flecti :

39 Si satis culpam luimus rebelles,

40 annue pacem.

41 Balthicum tandem mare detumescat.

42 Fas sit exhaustas revocare vitreis.

43 Redde discusa nitidum Poli ca-

Page 61: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

61

44 ligine mundum

MIRANDO APOLLINIS BENFICIO

S5_1 v.1 Cum bona non pridem Belgam Fortuna monacum

2 arte sua subnixa tulisset ;

3 conveni : paribus lepidam pictura poesin

4 quod studiis imitabilis aequet,

5 alter Zeuxis erat, volucres qui fallere botris ;

6 Parrhasius qui Zeuxida posset.

7 Sic expressa virum transfert in corpore vitam

8 e tabulis exstare videntur.

9 Velle loqui credas spirant simulacra, tenentque

10 attonitos, vescuntur et aura.

11 Talia cernenti, pudor est et maeror obortus,

12 tecta simul musea revisi.

13 Haec mecum : plectro me nondum posse quod iste

14 peniculo, quod simplice concha !

15 Arripuique chelyn, Phoebique ; astratus ad aram,

16 multa Deum, nec parva rogavi.

17 Hic ego dum chordas, inter suspiria, plango

18 illacrimans, similisque furenti :

19 tres ex adverso digiti (mirabile) muro

20 apparent, mucroque sagittae

21 flavus, et in justum digitis productus acumen

22 quae vellem, signare paratis.

23 Qualis Chaldaeo quondam est in pariete regi

24 visa manus tria scribere verba.

25 Ac quoties lusi, percussis dextera nervis :

26 se toties umbratica movit.

27 Clara per apricam ceu lux immissa fenestram

28 quae varia vertigine vibrat :

29 utque Polum versus trepidat magnetica, si qua

30 tinxit acus ferrugine, gemma

31 obstipui, tremuere artus formido ligabat

32 marmoreum sine sanguine vultum.

33 Restitit extemplo, citharaque refulsit et arcu

34 et jaculis insignis Apollo :

35 parce metu, nostris vates dilecte Camenis.

36 Optabas miscere colores ;

37 annuimus pinges non finges amplius, inquit.

38 Carmen enim mox fiet imago.

39 Tu, quaecumque voles oculis subjecta teneri,

40 nec tantum transire per aures,

41 concipe mente prius ; tum fila sonantia tanta

42 ad strepidum testudinis ictae

43 omnia monstrandis radians manus exprimet umbris.

44 Quale vides, cum voce moveri.

45 Quod tamen in specimen cupies depingere primum,

46 projecta sit vilius alga.

47 Ne fors insueto te tanti in limine coepti

48 sollicitum primordia reddant.

49 Dixit et afflatum medio sermone reliquit,

50 ob munus paeana canentem.

Page 62: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

62

HARMOGE POETICA

S5_2 v.1 Continuo totam rumor manavit in Urbem :

2 Alsatam solis fidibus, praesidioque fretum

3 Cynthii binominis,

4 posse nemus viridemque campum,

5 fulminaque et montes, vivosque effingere vultus

6 absque colore.

7 Inventumque novi mirum genus esse penicilli :

8 quod nihil a plectro, testudinis excitante somnum,

9 discrepet. Crevit stimulante famae

10 curiosa mentium

11 inquies, ac me videndi

12 dira cupido.

13 Venerunt proceres, Domini venere togati,

14 ut Nemesis Dea quemque coegit.

15 Et quia sperabant divino munere bellam

16 effigiem, laudesque canendas :

17 certatim strictam faciem ambivere sedentes

18 artifici praebere poetae.

19 Non opus est, dixi ; nisi quem Deus ipse monebit

20 intus agens, nec pingere possum,

21 Si cupiam : neque si possim, mihi pingere fas est.

22 Quisque suo considite scamno.

23 Consedere omnes : medium mihi pegma relictum.

24 In quo cum graciles percussi pectine nervos :

25 ecce tibi, manus illa, manus Phoebeia, rursum

26 conspicua sese motat, et tremulo ferit

27 indice visum.

28 Ast alii horrere, et fugere, et formidine labi.

29 Inclamo : quae causa pavoris !

30 Sistite gressum.

31 Nullae hic terribiles larvae : manus aurea Phoebi

32 dignatur manifesta videri.

33 Nunc, o nunc, oculos, animosque intendite vestros.

34 Nam quotiens crispavero fila ;

35 Mira resultabunt picto spectacula muro.

36 Sed risum teneatis, amici.

37 Incipio. Coepique simul percurrere chordas,

38 clara palam vox addita chordis.

39 Pulcher adulator. Vix hoc : cum candida puris

40 radiis est linea ducta.

41 Non placuit. Faex haec hominum pingatur in albo !

42 Obsequiosa manus

43 intempestivo nigrum suppone colorem.

44 Ergo iterum testudine mota

45 talia fabat.

46 Turpis adulator (mox altera linea coepit

47 deformi nigrescere sulco.)

48 Mobilis ingenii ; nescit, quem vespere vultum

49 deponat, quem mane resumat.

50 Tendet ab alterius speculo, seseque refingit,

51 constanter mutandus in horas,

52 dissimilisque sui.

53 Proteus est, et multa sit unus :

54 sus, vulpis, lupus, agnus, hirundo.

55 Interea toties variata pependit imago.

Page 63: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

63

56 Me pariter variante sonores

57 et modo mista lupi potuit, modo vulpis et agni

58 figura credi ; mox obesa porci,

59 mox avis circum volitantis ossa

60 at sese nequam, licet omnis in omnia vertat

61 ambiguae mendacia formae :

62 plus ficti tamen oris habet, quam frontis honesta.

63 Exiguam quoque carbo notavit.

64 Fallaces oculi, stellis fallacibus ardent.

65 Atque adeo tales spatium murale recepit,

66 respiciunt, quam lauta paropsis

67 quid dominus cenet, quem fictis laudibus ornant.

68 Respiciunt obliqua strabones.

69 Jam fiunt paeti, medio jam fidere limi.

70 Semper in excubiis vigilat parasitus, et augur

71 nidoris, divinat ubique.

72 Sollicitus caponis aruspex,

73 a quacumque culina

74 omen et exta capit

75 hic nasum nasutus habet, flatuque supino

76 innumeros distinguit odores.

77 Adspicimus nasum, media quem parte levatus

78 ferre recuset Atlas

79 deridere solet, blando quae nomine palpat.

80 Et duplicat longas dominis ab sentibus aures

81 Midamque et asinum mota formavit manus

82 exserit et linguam, qualem canis Apula : torret

83 aestivos cum Sirius agros.

84 Mox adumbratam paries non habuit minorem.

85 Heu mihi ! Quam varium, quam formidabile monstrum

86 exhibet ! Hos oculos,

87 has habet ille manus.

88 Hunc ventrem : reges qui passim fallit in aula

89 quin etiam sacros in coetus tepit, ut obsit.

90 Fallor : an hic aliqui

91 ore pares, et moribus iisdem ?

92 Unus et alter

93 erubuit spectator, et haerens

94 effigie proprios vultus agnovit in ista.

95 Displicuitque sibi.

96 Eripuisse suum pictor memoratur Adonim,

97 cum furerent incendia tectis :

98 at, si tota domus conflagret ; non ego sudem

99 hanc flammis efferre tabellam.

ADULATORES VERA EFFIGIES, SIVE ANIMI MORES.

S5_3 v.1 Quam nec Protogenes habuit, nec major Apelles ;

2 est solis concessa poetis

3 Gloria. Non solum rugas faciemque figurant,

4 aut oculos simulamine fallunt.

5 Itur et in fibras hominum, et penetralia vitae,

6 inque ipsos, praecordia, mores.

7 Vultus ibi longe se verior explicat huc, o

8 Phoebe pater, mihi porge colores.

9 Vilis adulator, cujus venale cadaver

Page 64: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

64

10 incepi describere versu,

11 intus et in cute noscendus. Tam nobile plectro

12 prodigium pingatur ad unguem.

13 Huic scelera et fraudes, animae sunt duplicis instar.

14 Admissus tibi vendere laudes :

15 crimina contortis aequanda rudentibus, inter

16 telarum subtilia ponet.

17 Ille tuos facili purgabit pumice naevos,

18 et molli sermone fricabit.

19 Quidquid agas ; verbis suadere sonantibus ausit

20 decerni tibi posse triumphum.

21 Quamquam octo viduas in coena absumpseris una,

22 pupilli patrimonia radas :

23 vulturis ingenium milvus miratur et ungues,

24 flammigero Jovis alite dignos.

25 Inconcessa Venus placuit ? Decet, inquit, amorum

26 flore frui, viridique juventa.

27 Quale nefas, matrem et natam corrumpere ? Quale,

28 gallinam pullumque vorare,

29 si brevis es, sit pumilio : si longior, optat

30 astragalis incedere tecum.

31 Riseris, arridet : flebis, lacrimabitur hydrops ;

32 et pluviis vel saxa cavabit.

33 Finge tamen siccum : lugebit pectore laeto,

34 et coget plorare salivam.

35 Magna tui cura est, etiam de vilibus illi :

36 ne pelvis cum despuis, absit :

37 ne natet in phiala flavum gemmante venenum

38 impediat ne languor orexin.

39 Si male digestus stetit intra viscera pavo ;

40 dat medicas Podalirius herbas.

41 Lurida nocturnam rumpunt tibi somnia pace ?

42 Mox in aquas se mittet et ignes.

43 Accusat Parcas fustemque et probra minatur

44 ni valeas, morietur et ipse.

45 Intrabis thermas ? I sane, non sine cura

46 alterius, votisque marinis.

47 Neptuno, ut salvum te balnea fida remittant,

48 caeruleae vovet exta juvencae.

49 Si credas, hoc est, quod spleni pabula praebet,

50 immanes motura cachinnos.

51 Stans ad posticum tuus, en, te sibilat. Et cum

52 doliolum vacuaris abibit.

53 Utque diu juxta nitidam vaga Cassiopeam

54 Stella levis vanescet in auras.

55 Hic est, o Corydon, hic est niger (adspice pictum)

56 Germanis, Indoque cavendus,

57 ipsique Aethiopi. Sed longe tetrior idem,

58 Cum lites meditatur et iram.

59 Namque catenatas cujus semel imbuit aures

60 vulgivagis rumoribus implet :

61 quosque domum referat, venatur in urbe susurros.

62 Ad mensam placiturus herilem.

63 Adjicit auditis, et veris falsa remiscet

64 delator temerarius ova.

65 Intolerabilior tunc est, cum praemia sperat ;

66 aut metuit rivalis honorem.

67 Elimat vafer ora dolis salibusque facetis,

Page 65: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

65

68 ut noceat speciosius hosti.

69 Quid si etiam laudet, quem tanto fortius urit :

70 excuset, quem sternere gestit !

71 Nimirum ad metam tangendaque pectora, linguae

72 missurus jaculabile virus,

73 auratum totis incurvat viribus arcum :

74 et dulci linit unguine cannam.

75 Nonnumquam in medio verba imperfecta relinquit

76 Cum gemitu, partemque resorbet.

77 At tu velle putas alienae parcere famae.

78 Non id agit. Latet anguis in ore.

79 Nam laniaturus totam crudelius, astu

80 irritat suppressa requiri.

81 Accedit tremulo pudibundus gutture risus,

82 et qualem vix noscere possis ;

83 una aliquid dentis, quasi conivente labello.

84 Interea genuinus agit rem.

85 Non audis ? Etiam timide singultit, et alto

86 miscetur simulatio quaestu.

87 Mox intercisum sub gutture murmur abortit.

88 Fit sonitus : de littore qualis

89 Oceani resilit, Boreae cum flamina cedunt,

90 temperie subeunte profundum.

91 Plura locuturum, concessa remittere jussit

92 fila lyrae lassatus Apollo.

93 Cetera, quae desunt, inquit, felicius addet,

94 cujus erit deformis imago.

PARADOXUM. HORATIUM FLACCUM IMITARI SE QUANDOQUE NON IMITANDO. ODE

S5_4 v.1 Possim continuis, si libeat, chelyn

2 evincire rosis, natus amabilis

3 tactis pollice chordis

4 versus ingere : non libet,

5 duro melle genus lenibus aspero

6 muranti numeros ; ambiguae vices,

7 alternaeque Camenae

8 longe gratius accidunt.

9 Dulce est cuique suum velle, mihi meum ;

10 huc Flaccum quoque vis impulit ingeni

11 et natura : nec illum

12 sic Lucilius abstulit ;

13 ut se desereret, totus ad alterum

14 factus multisoni carminis artifex :

15 necte, Pindare, solum

16 miratur, nihil Apula

17 indulgens citharae siccus et humidus

18 quam diversa canit quam sibi desidet.

19 Jejuno satur ! Idem

20 qui nunc Quintilio pios

21 affundit gemitus ; mox furit, euoe :

22 inter vina ruber, candide Bassareu,

23 clamat, candide Liber :

24 huc adverte, Deus, tigres.

25 Quondam saxa trahit, suavior Orpheo,

26 vix quandoque feram. Tam placito sibi

Page 66: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

66

27 neglectu piger hiscit,

28 fumosum prope cantharum.

29 Proteus Aonius, nunc juvenem senex,

30 nunc mentitur avem mistus oloribus :

31 verum mox Epicuri

32 porcum de grege pinguium.

33 Ut nil dissimulem, me pariter juvet

34 sic peccare bene, et sic temere loqui :

35 quale ut lividus alter

36 conetur, nequeat tamen

37 hinc plectrum vario, Rusca, volubile ;

38 ex molli rigidus, postque liquentia

39 purae gaudia venae,

40 totis entheus ossibus,

41 quamvis tota penes culpa furentium

42 Musarum et rapidi numen Apollinis.

43 Quem possessus anhelo

44 nequiquam excutio sinu.

45 Est hoc numen atrox illius, illius

46 oestro si quatior : non datur impari

47 contra tendere sacrum

48 torti vorticis impetum.

49 Sed tu, saeve, precor, mitius irrue :

50 mentem fatidicam parcius attona.

51 Mortalis tua dudum

52 fragor tollere pondera.

53 Perbacchatus enim difficiles vias.

54 flagranti simul ore ebrius abstiti :

55 nostrae redditus aurae,

56 toto corpore langueo.

ENTHUSIAMUS. QUEM PRAESENTIBUS SOCIIS, AUCTOR PASSUS EST IN ANTIQUARIO...

S5_5 v.1 Vobis, sodales, eripior Deo

2 intrante pectus, surrigit altius

3 a fronte languorem comarum, et

4 ima sacer quatit horror ossa.

5 Ab usque prisco quos mihi Romulo

6 viros, Apollo, turbidus obicis !

7 Hic Brutus inventor securis :

8 sic oculos tulit Ancus olim.

9 Sermone felix Egeriae Numa,

10 plebem sacratis ritibus imbuit.

11 Cunctator, et velox Camillus,

12 invidiam domuere factis,

13 procede paullum Scipio, Dardanae

14 pulchrum ruinae, magnanimum genus ;

15 victorque victoris dolosi, et

16 Hannibal Hannibali timendus.

17 Postquam ergo Luscus per solidas nives,

18 ruptis aceto montibus, Africam

19 infudit Europae frementem, et

20 nubigerae penetravit Alpes :

21 a te retractus, quem gravis annulis

22 inauspicatas hausit equestribus

23 praedator ad Cannas cruorem ;

Page 67: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

67

24 evomuit lacrimosa rursus

25 ad funeratae moenia patriae ;

26 decisa ferro causa, quis imperet,

27 Tros anne Poenus, conquievit

28 non aliis iterata saeclis.

29 Ah ! parta bello ni pueri duo

30 nugis jocantes ambitiosius,

31 nil dissipassent dum molestae

32 dux asini gener instat umbrae

33 lanam vicissim retinet anxius

34 socer caprinam : Roma libidines

35 pavit nocentum, et in suasmet

36 incubuit lacerata vires.

37 O ut serenum te subito mihi.

38 Auguste, sistis, caesariem sacra

39 evincte lauru ? Blanda nullum

40 tam tenere diuturna fovit

41 fortuna pullum, tamque fidelibus

42 protexit alis, utiliter tibi

43 civile sudavit peracta

44 strage nefas alios cupido

45 laboriosi criminis obruit :

46 insons opima tu pretiosius

47 culpa fruebaris, lucratus

48 non titulum, sed opes tyranni

49 astutus Orbis praedo, Tiberius,

50 lusit sagaci Trojugenas dolo : et

51 aequum, potestatisque frena,

52 eripuit sine lite. Bifrons,

53 biceps, bilinguis, nexa Quiritibus

54 post vincla, sensim vertice pileum.

55 Excussit ignarosque fraudis

56 ridiculo domuit capistro.

57 Successor immetabilis omnium,

58 haeres bonorum publicus : interim

59 latebat altis Caprearum

60 in speculis trabeata vulpes.

61 Quae tunc alebas, Itala, militum

62 protenta, tellus ? Ecce, Caligula

63 nutritus in castris : et inter

64 arma puer : solitus vir enses

65 mutare cultris, et galeam scypho

66 plerumque factis degenerantibus

67 obscurus ex claro parente

68 prodiit, immeritusque nasci.

69 Cadaveroso cur Latio diu

70 Umbrisque visis tristius immoror ?

71 Exsangue Ditis, nate Maia,

72 coge pecus. Properate Manes :

73 Tu stulte Claudi ; cujus atrocitas

74 illusit amens civibus, et sibi :

75 inceste Flavi, foede Galba,

76 mollis Otho, Caracalla segnis.

77 Quid Maximinus ? Caesar erat tuus

78 an, Roma, lictor ? Naufraga Commodi

79 natavit in vino juventus

80 et patrium male fregit assem.

81 Ventris sacerdos Heliogabalus,

Page 68: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

68

82 turpique obesus mole Vitellius,

83 qua dote laudari merentur ?

84 Siste gradum, Nero parricida.

85 Fugit sub Orcum territus histrio,

86 et sulphurata pallidior face.

87 Quot vero Messalina perdes

88 nupta viros ? Satis unus uni

89 non est maritus ? Livia, Julia

90 jucunda mater, lubrica filia :

91 scit mons Palatinus, scit aula

92 luxuriae monumenta vestrae.

93 Ut rara sese femina continet,

94 assueta nullis vivere legibus !

95 Simul venenatis perunctae

96 illecebris maduere mentes,

97 impellor. Evan ! te video, Tite

98 Vespasiani ! Qualis in impios

99 quantusque bellator ruebas

100 Isacidas, equitare plena

101 per arva visus strage cadaverum.

102 Sed et Severo, et clarior Ulpio

103 vix ullus, incidenda magnis

104 nomina congeminante faxis.

105 Laudem triumphos ? Marmoreo tholi

106 horum locatas effigies ducum

107 mirer sub arcu ? Nempe strictos

108 est aliquid potuisse leti

109 tardare dentes, nec penitus rogo

110 fugisse in auras : sed memores sui

111 notas reliquisse et verendis

112 semideum loculis reponi.

113 Eheu ! quod Afer candide, dixeras :

114 laudantur omnes in statuis, ubi

115 non sunt ; et ardentes, ubi sunt,

116 perpetuo cruciantur igni.

117 O, invidendis arcear atriis !

118 Me talis alta sede lararii

119 procul remotum, nulla spectet

120 posteritas, tumulerque totus.

121 Me gleba parvo condat in angulo.

122 Et absque pompa. Qui latuit bene,

123 bene et quievit post sepulchrum,

124 non habeat tabulis et aere,

125 macraque vates dignus imagine,

126 gypsoque et aris. Ah miseri, quibus

127 haec vota subsultant ! Abeste

128 Caesarei miseranda, larvae,

129 rubigo fastus, splendida gloriae

130 me nescientem gloria nesciat.

131 Sed jam quieta mente, Phoebi

132 fatidicus furor, ecce cessit.

AD FRANCISCUM GENSERICUM. DEHORTATUR ADOLESCENTEM AB ARDUO...

S5_6 v.1 Genserice tener : dic age, per Jovem,

2 Magni tu recines proelia Tillii ?

Page 69: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

69

3 Loricam male claudat

4 vestis plumea ferream.

5 Quid tentas Cypria natus in insula :

6 parvis a puero junctus Amoribus :

7 Anglis mollior haedis :

8 conchis laevior Indicis !

9 Victricis aquilas non bene turturis

10 narrabunt gemitus : si quid habes lyrae,

11 pressis obstrue labris ;

12 donec cornua mugiunt.

13 Contentus phaleris, nil cupias equi

14 calcantis pedites est tibi mannulus

15 in praesepibus altis,

16 frenatus prope januam.

17 Mutes pila pila. Certior impetu

18 illam per liquidum jeceris aera.

19 Magno hoc Orbe relicto

20 parvum verte domi trochum,

21 mirator reflui turbinis. Hic, tuae

22 Fortunae rota sit, sarcinulae levis

23 Atlas, pondus Olympi

24 nutantis fuge sistere.

25 Dicas militiam et jurgia passerum :

26 ut rostris inimica agmina corruant ;

27 flava non sine bile,

28 et rixante protervia.

29 Ajacem clipeatum, et juga montium

30 portantem manibus, me quoque judice,

31 cantabis minus aequis,

32 ac vere imparibus modis.

AD ANDREAM PLESSULUM, STRENA IANUARIA, ANNO M.DC. XLII. ODE

S5_7 v.1 Desideratum, Plessule, barbitum

2 transmitto munus. Fulgida Cynthii

3 per tela, corytonque, et arcum, et

4 caesariem citheramque juro ;

5 hoc ipse lusi nuper apud duces.

6 Hoc maximorum flumina montium,

7 oenumque, Rhenumque, et frementem

8 detinui Venusinus Histrum.

9 Tu, si imperito pollice verberes ;

10 chordaeque, tamquam graculus obstrepant,

11 vel anser, ingratusque pavus :

12 immerito, cave, conqueraris

13 fecisse fucum. Nam neque qui suum

14 habere Turco misit acinacem,

15 misisse Scanderbegus una.

16 Ense manum memoratur usam.

IOCUS SATURNALITIUS. AD LUCEIUM BUDIUM STOICUM SOLACIUM DEFORMIS. ODE.

S5_8 v.1 Indignum est, animi te saturum bonis

2 accusare, Budi, sidera ; floridum

Page 70: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

70

3 formosi decus oris

4 membrorumque negantia.

5 Aesopo similis, niteris altius ?

6 Summis ille sacras consulibus tulit

7 leges. Est, ubi quosdam

8 despectus populi juvat.

9 Numquam tam celebrem Maeonii senis

10 per tot castra ducum reddiderat tuba

11 Thersiten, nisi turpem,

12 vitandumque puerperis.

13 Hipponax numero claruit ulcerum ;

14 obstipus tremulo vertice Socrates :

15 lusca et lippa Philaenis

16 pulchrae praenitet Iliae.

17 Accedit maculis utilitas tuis.

18 Et terrere necem, et fulmina Vejovis

19 retro vertere possis,

20 vultu non humili minax.

21 Quod si grata jocis diva facetia

22 scena si parium stante reduxerit :

23 mutos exsere nutus,

24 jam plausum in podio feres.

25 Lunam terribili sanguine luridam,

26 quam spectare jubar malumus aureum.

27 Delectant vaga nautas

28 visae monstra Britanniae.

29 Tu multas Veneres a Venere expetis :

30 at nullam Hippolytus. Praetulerat stupro

31 et Lucretia gibbum,

32 et Virginia carcinum.

33 Raro forma sibi constat, et hostibus

34 illibata manet. Certior est fides

35 in non divite lecto :

36 cum taedae in cinerem jacent.

37 Observant animas mille pericula

38 formosas. Olido tutus ab osculo

39 est dens unus, et ater.

40 Felicem ter et amplius !

41 Non, ut forte velis, Priamidem potes

42 ad damnosa sequi furta. Stat Ilion

43 per te, stat : nec Achivas

44 tectis inicies faces.

45 Sed nec loripedes exsecuit mares

46 umquam saeva manus ; nec plagiario

47 Phryx praeter Ganymedem,

48 flevit raptus ab alite.

49 Fac, nullus noceat praedo, nec auferat

50 vis armata rosas : tempore concidunt.

51 Aetas cana peruncto

52 inducit capiti nives.

53 Flos est forma fugax quem juvenem prius

54 vidit caesarie Phosphorus ignea :

55 toto Vesper eundem

56 collo decrepitum videt.

57 Gaude : deterius prostitui nequis.

58 Vitae tristis hiems caetera nubibus

59 irruget : subeunti

60 in te nil senio licet.

Page 71: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

71

61 Tritonas sub aquis adspice, et hispidos

62 in silvis Satyros, hi speculum tibi

63 ostendunt. Age, laetus

64 divis annue fratribus.

65 Illuctaris adhuc, et dubius gemis,

66 gallinasque nigras, et lepores edis :

67 quorum Proteus esu

68 transformere venustius.

69 Quin supplex Aponi fontibus humidi,

70 Thermarum calices sulphureos bibis.

71 Eheu ! quanta cupido

72 Luceium miserum coquit !

73 Cessa : ne pereat gratia funditus.

74 Malis, si sapias, esse quod es. Tuis

75 obstas laudibus ipse.

76 Famosoque peculio

77 olim prodigium clarius iveras,

78 monstratus digito praetereuntium.

79 Nec pulcherrimus es jam.

80 Nec turpissimus omnium.

81 Nam quamvis media depilis area

82 denudes vetulum vulturibus caput ;

83 hircosusque pilosas

84 nares polypus occupet :

85 et plenum sitiens oenophorum, botros

86 protrudat facies uvida gemmeos :

87 et venter Baleari

88 in funda male pendeat :

89 raro crine tamen, qui superat, rubes.

90 Nec, quam terga gerunt, collis, avunculi

91 aequat pondere gibbum, et

92 tantum uno pede claudicas.

AD VALERIUM VALGIUM. PURGAT SE. ODE.

S5_9 v.1 Valgi, saepe quidem mones.

2 Ut vates tumulo jam propior, meae

3 figam nequitiae modum ; et

4 verbis iniciam frena dicacibus.

5 Sic me simplicitas amet :

6 audax immeritum plectit opinio.

7 Non utor nisi candido :

8 et nulli nocituro ingenuus sale.

9 At tu, seu moveam manum ;

10 porrectae metuis rostra ciconiae :

11 seu celso gradiar pede ;

12 excussum tragico subere pulverem :

13 seu vertam faciem, dolum ;

14 fucum, sive loquar ; sive canam, tubas,

15 ipsas si feriam fides

16 ducentis tigrides et nemus Orphei ;

17 latratum canis horreas.

18 Vanis, molle genus, parce timoribus.

19 Non sum, qui nebula notor,

20 acer Pieriis laedere cornibus

21 it vitalia spiculo.

Page 72: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

72

22 Nobis, quid dubitas, ambrosiam quoque

23 fari Musa dedit : neque

24 caedendus veniat fustibus Alsata,

25 Si myrrham bene miscuit.

26 Cultris corpus iners imminuunt Phryges ?

27 At non ingenium viri

28 nolis hoc stimulis atque leporibus

29 exsectum muliebriter,

30 inter femineas serpere fabulas.

31 Argutum liceat queri,

32 et servanda diu carmina figere.

33 Aures cotis egent : nisi

34 expurget digitus sordibus obsitas,

35 aegre concipiunt sonum.

36 Quod demum, Valeri, crimen epistolae

37 ludentis jaculo ? Tamen

38 illo dulce rubet vulnus amantium.

39 Non rostrum quoque spinulus,

40 non et passer habet ? Creditur utile,

41 quod natura dedit. Boves

42 Lactant candidius, quae valida grave

43 cornu fronte gerunt. Api

44 quamquam purpureis floribus incubat,

45 si dematur aculeus ;

46 numquam mella leget pastor Hymettia.

AD GASPAREM MARODAM. IN MACILENTORUM COLLEGIUM RECEPTO, NICODEMI MALCII POETA...

S5_10 v.1 Dii mea vota boni tandem audivere, Maroda.

2 Ventris tumentem sarcinam

3 depositure, places.

4 Hoc erat in votis, ut nostrum adscriptus in album.

5 Subaemulari caelites

6 tenuior inciperes.

7 Crede mihi : donec totum beet arduus aether ;

8 vitae tamen sic plurimum

9 jam melioris habes.

10 Purgat enim macies mortalia corpora limo :

11 et qua potest, attollitur,

12 semideosque facit.

13 Quam catus ac felix sit noster Malcius, audi,

14 pompae forensis gloria,

15 Pegasidumque decus.

16 Ante, meis quam se praeceptis, qualia disces,

17 olim regendum traderet :

18 et Calydonis apro

19 pinguior, et tam crassus erat, quam longus. In unum

20 distenta sidebant globum

21 omnia membra viri.

22 Constipatus Atlas tardo molimine passum

23 movebat ; usus denique

24 vectibus ac trochleis.

25 Nunc vero volucres pene extenuatus in auras,

26 cursu citato fervidos

27 occupat hinnuleos.

28 Ille vel Eleam possit praecerpere palmam :

Page 73: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

73

29 curruque primum pulverem

30 tollere quadrijugo.

31 Meque adeo superat, bullum cum pinguior illi

32 indiceret poeticum

33 nuper Ebersbachius.

34 Malcius hic ; cur (inquit) ebur, vel barbita posco !

35 Non est macer, qui pangere

36 his sine nescit epos.

37 Tela, pharetra, manus, nervusque, et robur, et arcus,

38 nullius hystrix indiga,

39 omnia sola sibi est.

40 Si bene defeci : sunt ossa sonantia nobis,

41 et apta voces edere,

42 quas cava vallis amat.

43 Ossibus ut scopulis allisa resultet imago.

44 Remitto, Musarum pater,

45 plectra, chelynque tibi.

46 More sagittiferae pecudis, jaculabor inermis

47 vocale vates spiculum,

48 Orpheus absque lyra.

49 Sic ait, et solis, sed siccis flebile amantis

50 idyllion Theocriti

51 increpat articulis.

52 Mox sese totum in numeros et carmina movit

53 inambulare callidus,

54 dante sonum macie.

55 Riserunt Musae : risit Tritonia Pallas :

56 lentusque visis credere

57 Cynthius erubuit.

AD AMBROSIUM MADORENNAM MYSTERIUM DELPHICUM, QUOD HIRTIUS ME SANA EXPLICAVIT...

S5_11 v.1 Atqui fateris corporibus suas

2 inesse flammas ; quas Venus excitat,

3 et alma Naturae propago.

4 Non minor est, Madorenna, nostrae

5 ad vana mentis somnia pronitas,

6 et mentiendi dulce periculum.

7 Quod ore Jessides probavit

8 fatidico, cecinitque late.

9 A stirpe blandi serpit amor mali.

10 Innata nobis est temeraria

11 libido fingendi ; salacis

12 ingenii vitiosa radix.

13 Credam deorum concilio frui.

14 Quem nullus umquam strinxerit Hannibal :

15 fraus nulla titillet dolosa

16 effigie, stimuloque falsi,

17 at foeda certa vaniloquentia

18 famam probroso nomine polluit.

19 Hinc quippe nigra est : Creta passim

20 et Ligurum genus omne mendax.

21 Quid ergo suades, dixerat Hirtio

22 Apronianus, vecte silentii

23 munire linguam ? Talis olim

24 sub Samio bene fluxit aetas,

Page 74: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

74

25 tenere mentum jussa manu, serasque

26 et frena primis ponere dentibus :

27 ne clavis ullius modesta

28 eloquii reseraret ora.

29 Seu quos ad aram muta Serapidis

30 duxit sacerdos, et taciturnitas

31 Sigaea castravit sacratos

32 Harpocrati, vetitosque fari.

33 Sed est molestum, vivere piscium

34 ritu nec umquam vel minimum loqui.

35 Timore lapsus. Hic, Mesansa

36 risit, et auxilio futurus :

37 maritus, inquit, non thalamo quidem

38 ex lege ductae virginis abstinet :

39 nec virgo quaevis tam severae

40 sacra colit vigilata Vestae.

41 At ne protervis peccet amoribus,

42 ornat decenti conjugio torum :

43 quo nata proles nec parentem

44 dedecorat, sibi nec pudenda est.

45 Dilecte vates, tu quoque provide

46 unam deabus duxeris e novem :

47 seu docta Clio, seu decora

48 Calliope placet eligenti.

49 Istae maritum sic animum juvant :

50 ut more quamvis Pierio canat

51 non vera ; veracis magistri

52 servet adhuc decus atque nomen.

53 Honesta carmen fabula dicitur,

54 partusque casti nobilis ingeni :

55 numquam Nothi latura nomen.

56 Turpe probrum removet Poesis

57 vidisse narrat Vergilius Phryga

58 Didonis arces : hanc profugi ducis

59 amore confectam furenti

60 et gladio, nisi Musa vatem

61 excuset uxor. Nonne erat improbe

62 mentitus ? At nunc, non sine praemio

63 finxisse laudatur : nec ullus

64 criminis insimulat Maronem.

EPICEDIUM IN FUNERE NOBILISSIMI IUVENIS FREDERICI ROSANII, POETAE...

S5_12 v.1 Nunc incompositis Musas decet ire capillis.

2 Sparge, Thalia, comas.

3 Exstincti funus deploratura Rosani.

4 Cur modum serves, numerosque certos ?

5 Spernit eos Lachesis, properatque secare fila vitae,

6 legibus haec soluta

7 non curat annos, ordinemque rerum.

8 Ante diem, Frederice, raptus.

9 Pieridum calcata jaces rosa. Fugit ab ore

10 purpureus color ille juventae.

11 Decoxit te pallida febris.

12 Flos Matris, Patrisque oculus, lux gemmea Fratrum,

13 plebeia tumularis in urna.

Page 75: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

75

14 Diversa habemus nomina, dum sumus :

15 rustici, nautae, proceres, poetae

16 dicimur, aut nati cives debere tributum.

17 Postquam desiimus vivere, protinus

18 omnes vocamur umbra.

19 Nomen hoc multis retinemus unum

20 ex titulis, herus anne servus,

21 Rex an satelles vixeris ; interest

22 nullis. Umbram te vocat arbiter

23 Summanus umbrarum supremus

24 cujus nunc aetas flagrat , ceu pinea taeda ;

25 mox domito cinis igne fiet.

26 Nimirum ad tumulum dies

27 accedit omnis, pervenit ultima.

28 Momenta vitae pauca diffluentis

29 hora prima corripit,

30 extrema carpit. Non properet licet

31 Mors appropinquatura nobis :

32 nos ad eam properamus ipsi.

AD MATHIAM ULMIUM. AMICO DE USU FABULARUM RESPONDET. ODE.

S5_13 v.1 Et nos Atridas scimus in Aulide

2 dedisse poenas : saeva licet freta

3 placarit, et cervum Dianae

4 flebilis Iphigenia matri.

5 Abesto Livor ! Quam bene patria,

6 tam nota nobis Pieridum domus :

7 quae sub coronatis receptum,

8 vere novo, docuere silvis

9 haesura menti nomina ? Cynthium,

10 Pindumque, et Idam, raucaque Dindyma

11 clamore, bacchatamque Naxum, et

12 Ismara, Bassaridumque Nysam.

13 Vidi vagantes aequore Cycladas,

14 claramque partu, quae modo desiit.

15 Errare, Delon : quaeque Sestum

16 respicit e speculis Abydus.

17 Juvabat ex hoc discere Pleiades :

18 Quis Maurus Atlas esset, et igneum

19 cur ferret axem. Quae leone

20 per medias veheretur urbes

21 Mater deorum. Quis Pelopis pater,

22 durique Batti. Cur Erysichthona

23 torqueret infando dolore

24 Longa fames quid inusitato

25 peccasset igni Colchis, Iasoni

26 damnosa conjux. Anne gigantibus

27 impressa fumaret peremptis

28 Inarime, Siculumve bustum.

29 Jam tum superbi nomen Oilei,

30 Glaucique, Cadmique, atque Thoantidos ;

31 et major Alcmenae, minorque

32 Hypsipyles mihi notus infans,

33 fixusque Achiva cuspide Troilus :

34 Rhesusque, Pyrrhusque, Didymaonis,

Page 76: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

76

35 Cygnique flagrantisque barba

36 Antilochi et Telamone nati

37 immane scutum. Non Megareius

38 intactus heros : non Marathonide

39 armatus in Creonta quercu,

40 post Scythiae fera bella Theseus.

41 Sed et Medusae discere nomina

42 cogebar ardens : Harmoniae quoque

43 fatale Vulcanique donum : et

44 Geryonem, Meropemque fuscam,

45 Iphinque, et Hersen, et Pelopeidas

46 tumultuantes, atque Simethida,

47 Prognenque, Syringisque cannas.

48 Et Pholoen, Phrygioque caesas

49 e monte naves. Quod Semele flagrat.

50 Quod capta tauro Pasiphae furit ;

51 quod duxit Aglauros rigorem

52 marmoreo variata vultu ;

53 Phoebus docebat. Me quoque conscio

54 currus triformes Oenomai sonant ;

55 et vastus Aetneas Cyclopum

56 malleus increpuit cavernas.

57 Et mirer, Ulmi talia desuper

58 orator olim, si popularibus

59 devolvat e rostris canorus !

60 Ceu Clario spatiatus horto,

61 et ipse lauri serta momorderit ;

62 quamvis ab isto fonte remotior,

63 fortasse decerpto profanum

64 nec folio religet capillum :

65 multum elocutus, si referat Midae

66 crudele votum ; si lacrimis procus

67 rigans coronas, ante durae

68 limen Anaxaretes pependit.

69 Sed quae bicornis non novus incola

70 cultorque clivi dissimulat, velut

71 jam trita, nec motura gustum,

72 In vetitum juvat usque niti.

73 Ignota semper dulcia. Fabula

74 qui nescit uti, fortius utitur.

75 Jactant inexperti Camenas,

76 seque sua novitate pascunt.

77 Sollemne divum sic ubi Juppiter

78 mensis remotis concilium vocat :

79 dii quique majores residunt

80 In thalamis, faciemque magnam

81 Tonantis, osque, et verba tonantia

82 scrutantur ; ac cur miserit Iridem,

83 secum requirunt : fixa circum

84 sidera non vacat intueri,

85 tot ante seclis, non sine taedio

86 pervisa solus semideum chorus

87 caeli pavimentumque et aulam,

88 et madidas radiis columnas,

89 vastosque lucis perpetuae globos

90 alter vicissim nutibus alteri

91 monstrant ; renidentique in auro

92 astra stupent volitare Fauni.

Page 77: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

77

AD CONSTANTIUM RIVERNAM PAULLI RIVERNAE F. CUM, PRAESENTIBUS PARENTE ET AUC...

S5_14 v.1 Erras, Constanti : non sunt gens aspera Turcae ;

2 nec rudis imperii,

3 aut inficete barbara.

4 Comis enim Gallos, Germanaque pectora vincit,

5 nos probet illa magis,

6 si conferamur, rusticos.

7 Dura quoque, et saevae genium spirantia mentis.

8 Suavibus Odrysii

9 condire norunt moribus.

10 Nos crudi, celsa suspendimus arbore fures :

11 utimur et laqueo,

12 tortaeque nodo cannabis.

13 Hi tentos solvunt arcus, nervoque remisso,

14 supplicis ante pedes

15 fauces jocando strangulant :

16 haud aliter, quam si nervum Citharoedus eumdem

17 increpet Ogygius,

18 cantuque fallat otium.

19 Quandoque et bysso nectunt candentia colla :

20 suppliciique genus

21 filis honorant sericis.

22 Nos quanto clamore reos quoscumque citamus

23 judicis ad scopulum,

24 praetoris ad subsellia !

25 Dumque Forum subeunt, accusanturque sub hasta

26 saepe timore rigent,

27 prope ante mortem mortui.

28 Mitius Odrysii perituris carbasus atra

29 mittitur, et facilis

30 inclusa fati tessera.

31 Est aliquid, tristem miseris auferre pudorem :

32 et minus indecori

33 haerere tigno pendulum.

34 Bis denos Selymus fratres occidit, et istud

35 mos geniale nefas

36 excusat imperantium.

37 Quid regni causa non Caesar Julius egit :

38 miscuit astra mari,

39 vallesque septem montibus.

40 Nec fuit indignis Selymus lictoribus usus.

41 Nam diadema sui

42 solvens tiara verticis ;

43 hoc pudibundus, ait, nostros intertrahe, Bassa ;

44 insidiisque latus,

45 et sceptra curis libera.

46 Ante tamen veniam pete, et oscula fige necandis.

47 Adice blanditias,

48 mulcensque stringe guttura.

49 Promissum manes abeunt Mahometis in hortum.

50 Funera marmoreis

51 conduntur in sacrariis.

52 Tale nihil patrant fraternis Teutones armis.

53 Ira ferit potius,

54 cum se duello provocant.

Page 78: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

78

55 Nos tetricas leges et plurima jura tenemus :

56 pluraque polluimus

57 mendaciis ac fraudibus.

58 Jus breve Turcarum, totumque in pariete pendet ;

59 spicula cum pharetra,

60 acinacis cum balteo.

61 Hoc Bajazethes, ut erat sermone facetus ;

62 divido cuique suum,

63 respondit oratoribus.

64 Thracibus his, Latios immigravisse lepores,

65 et Lacedaemonios

66 cum melle credas Attico.

67 Nostra coronato spumant convivia vino ;

68 deliciasque merum

69 summas in auro credimus.

70 Dissensit Solimannus, et inter pocula, belli

71 vult simulacra sibi

72 festiva commiscerier.

73 Stricta ministrantes in vos, ait, arma vicissim

74 vertite da specimen

75 pubes armati Caesaris.

76 Vix haec : cum ridens exercitus ante tyrannum

77 dimicat, et gladiis

78 lascivit in se mutuis.

79 Dumque animas acies caesim bipatentibus efflat

80 saucia vulneribus,

81 per mille leti januas ;

82 spectantes ululant hilari natat aula cachinno :

83 laetitiaeque fremunt

84 ad usque Lunae fornicem.

85 Praeterea Turcas mensis non aequa remotis

86 stertere Fama refert,

87 et otio languescere.

88 Istud Amurathes stricto mucrone refutat,

89 post epulas solitus

90 nemus subire cedrinum.

91 Hic digesturus pavonem, exercuit artus ;

92 conveniente tamen

93 ludo Monarchae siderum.

94 Nos saturi jacimus talos : movet iste fritillum

95 principis ; ille pila,

96 chartisque ludit improbis.

97 Non ita Bistonius : quoniam meditatur in hostem

98 ducere. Ver tepidas

99 simul nives resolverit ;

100 occupat utiliter tempus. Juvat, inquit, arena.

101 Jam gladiator ero.

102 Ferri probabo laminam :

103 ut quanto possim descendere cominus ictu

104 Pannonis in jugulum,

105 sciam ferire doctior.

106 Ergo Christiadum captiva ac nuda trahuntur

107 agmina, materies

108 futura Martis ludicri.

109 Vadit Amurathes, plagasque in corpore mutat,

110 et nova continua

111 vibice rumpit vulnera.

112 Ceu mollem fungum aut teneris nugator amarus

Page 79: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

79

113 viscera cum foliis

114 cultro secet cucurbitae.

115 Huic nares ambasque manus, his demetit aures.

116 His caput : huic mutilo

117 truncum relinquit poplite.

118 Succedunt proceres (id mandat Thracius heros)

119 missilibusque petunt

120 conisve metam indebitis.

121 Non dignantur enim tornatum ex robore querno,

122 fraxineumve globum,

123 humi jacentem tollere.

124 Ordine ponuntur calvae, contendere jactu

125 certior, expositum

126 munus caput victoriae.

127 Si regale caput, de ter tribus eminus ictum,

128 Hungariae spolium

129 aut flebilis Poloniae.

130 Post aliquot lusus, coni ponentur et ipsi,

131 qui modo ridicula

132 ludi fuere praemia.

133 Heu ! sit in humanum tam dira libido cadaver !

134 Hoc, Libitina, tuis

135 non est abuti mortibus !

136 Hispani pedites, Alamannica surgite tandem,

137 surgite Francigenum

138 jugenda frenis pectora.

139 Per vos, per qui vos, oro, genuere parentes ;

140 per pretiosa odia, et

141 magno nimis constantia ;

142 perque tot annorum plus quam civilia bella :

143 ite, jugum miseris,

144 fastum superbis demite.

145 Seria Turcarum si non prohibere potestis

146 at prohibete jocos

147 saltem, et nocentes ferias.

AD SIMONEM SEMPRONIUM GUNDARUM, EX FAMILIA STROZARUM. ODE. CAECUTIENTI SOLACIUM.

S5_15 v.1 Felices tenebras dum cano frontium,

2 non te, Phoebe, recens auxilium rogo,

3 si me caecus Homerus

4 illustrat, video satis.

5 At tu multa gemis, caraque, Gundare,

6 malles lumina : queis orbus, hirundini

7 clarae munera vitae.

8 Et muscis miser invides.

9 Pulchrae sunt, fateor, sunt et amabiles,

10 quae flagrant gemina lampade pupulae ;

11 vivi sidera caeli,

12 dulcis nucleus ignium.

13 Sed non ista minus, crede mihi, nocent.

14 Res est, res, oculus, plena periculi ;

15 ut crystallina laedi,

16 sic insueta domarier.

17 Lux semper dubium ludere pertinax,

18 et mulcet jaculis et renuit tegi :

Page 80: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

80

19 quam cepisse dolosa,

20 hamo tam facilis capi.

21 Hinc mortes veniunt, hinc Asiae cinis.

22 Vultus Tyndaridis lubricus adspici,

23 pastoris male cauti

24 excussit patrios Lares.

25 Sub Luscis steterant Pergama tutius :

26 raro ; quae mala sunt, tam mala censeas.

27 Ut se pessima totis

28 nullum contineant bonum :

29 non jucunda vides : sed nec atrocia.

30 Non formosa vides : sed neque turpia,

31 adspectuque pudorem

32 excussura novissimum.

33 Quid nostri memorem taedia seculi ;

34 detestata piis proelia matribus,

35 irritantia fures,

36 immetata libidini ?

37 Multi se cuperent funditus Oedipos.

38 Te nullus violat Teutoniae cruor.

39 Non tot stupra tueri,

40 non incendia cogeris.

41 Auritos cruciant multa : tonitruum,

42 montanusque fragor : lessus, et horridum

43 stridens culmine bubo.

44 Surdus praeterit omnia.

45 Non titillat eum fabula Tereos :

46 nec torquent etiam carmina Choerili ;

47 nec, quae nare canina

48 rixam litera promovet.

49 Solatur vitiatum utilitas viti.

50 Haec caecum pariter sors beat. Unice

51 securum, nihil umquam

52 alto turbet in otio.

53 Nam quando metuit fulgura nubium,

54 aut ad stricta pavet spicula militis ?

55 Nullis ille ruentum

56 visis cladibus ingemit.

57 In pacis latebra secum habitat : frui

58 se discit penitus, nec timet abditum

59 fortunae levis uncum.

60 Caeco caeca favet Dea.

61 Turbatura procul monstra ; procul striges

62 et larvae. Sequitur dulcis eum sopor,

63 et pulvinar ubique, et

64 purus Vesper, et angulus.

65 Candelas, alius clamat, et urceos

66 effer : tolle, puer, lumina : vitreas

67 velis conde fenestras :

68 Lunae verbera sentio.

69 Dormitur modicum : nec sine sumptibus.

70 Constabit pretio parva quies suo,

71 et mox Sole reverso

72 fastidita redit dies.

73 Auro, Stroza, negat somnus emi tuus.

74 Gratis sponte venit. Non opus interim

75 ullas claudere valvas.

76 Dives nocte tua jaces.

Page 81: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

81

SYMPHONIA. AUCTOR GUILIELMO ROMELIO AD LYRICAM POESIN ADSPIRANTI...

S5_16 v.1 Experiar primum testudinis indolem canorae

2 et digitos voce movendo,

3 portentabo lyram, num sit symphonia concors.

4 Ventosa famae gaudia ne petas.

5 Quid magis incertum vento ? Nec navita fidit

6 caeruleum pelagi marmor scalpentibus Euris.

7 Nubes lanificae polo

8 rarescunt : fruticeta petemus

9 proxima, Frisingam viridis qua semita ducit :

10 simul reversurus sepultum

11 sol radiis animabit orbem.

12 Femina nulla mala est virtutem pingimus ore

13 femineo. Formosa pudorem

14 servat intactum, neque vendit ulli.

15 Nonne notas, Guilielme, fides hostiliter inter

16 se distentes ? Musica veritas

17 chordis aberrat non bene consonis.

18 Ergo remotis seditionibus

19 sic temperandum barbiton,

20 non procul a muto : quoniam canor inde repulsus

21 dissidium ferit arbitrantes

22 certius aures

23 principio vox ima, cui vox nititur alta,

24 est certo fundanda tenore.

25 Quippe suum moduli

26 hinc acuunt genium, conspirantesque reguntur

27 interim multi sonitus peribunt :

28 donec inaequales numquam cessante reducam

29 pollice chordas.

30 Sensim non sine jurgio

31 placabit resides quatiens sententia nervos.

32 Spes est dulci pati. Quies

33 optima centonis : nam regum purpura noctem

34 saepe trahit vigilem,

35 Si quisque sciret gaudia pauperis,

36 nullus sollicito dives dormiret in auro.

37 Triste publicum fori

38 vitat expertus sapiens : nec imae

39 dignatur subsellia plebis.

40 In suo felix animus recessit

41 intima lustrat :

42 paullatim aptantur socialia carmina nervis ;

43 rapto terrigenae, vivimus : hoc meum est.

44 Virtus quod mea fatis

45 armata eripiet manu.

46 Caetera vanescunt ludibria mobilis aurae,

47 rex hic eligitur bene,

48 prima cui testis populi dedit suf-

49 fragia Virtus

50 Alcide mihi major est,

51 cui vulgus domitum, bellua centiceps,

52 strato procubuit pede.

53 Aurea lingua.

54 Verba volventis, valeant eamdem

Page 82: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

82

55 facta monetam

56 cur jactas abdomen opacum

57 pingue pecus ? Simul interisti :

58 sub tumulo cineres relicti

59 quot libras leve funus habebis !

60 Parva mora est : et erunt septem discrimina vocum.

61 Humana sidunt omnia. Fortium

62 quot mors virorum subruit agmina ?

63 Ceu Boreas populator Arcti

64 sternit acanthos.

65 Heu ! quanta sub nocte jacet clarissima quamvis

66 nostra dies ! Sequere extrahentes

67 e tenebris Superos ; et ignem

68 aetherium bibe pectore toto.

69 Non est fabula dignior

70 spectatore Deo, quam patiens vir, et

71 morbo cedere nescius.

72 Citra animum cecidere saevae

73 tela fortunae, miseros negantem

74 edere questus.

75 Audis hoc, Dea fallax ?

76 Habere nummos, eripias licet :

77 Perfidia saltem

78 non rapies, habuisse quondam.

79 Tandem submotis erroribus assilit Echo ?

80 Dulcior. Nervos digitis subegi :

81 reddo concordes. Velit his crinitus Iopas

82 ludere. Tu citharam

83 accipe, Romeli, radiosque infringe sonantes,

84 sive juvat minimos fidibus depectere versus :

85 Fortem non ego dixerim ;

86 quem belli spoliis gravem,

87 imbelli superat colu

88 formosum mulier malum.

89 Hic est Herculeus labor,

90 non vincit, velut Hercules.

91 Sive juvat tragicum numeris implere theatrum :

92 regali canimus caede Neapolim

93 famosam. Lacrimas funde, Suevia.

94 Praeceps immerito Carolus, heu nefas

95 exstinxit jugulo sanguineam sitim

96 sceptro quis juvenis fidat et annulo ?

97 Fatis iste tuum prodidit improbis,

98 Conradine, caput.

99 Seu proprium Flacco mens est subjungere carmen ;

100 idque vel incisum, priscisque aequale cothurnis :

101 metire primum, ne peragas scelus.

102 Nil concupiscens, possidet omnia.

103 Regnum est, carere posse regno

104 semper inops, inhians futuris.

105 Quaesita laus, in probra relabitur.

106 Ignotus orbi, notior est sibi.

107 Stetere non pauci jacendo :

108 stando etiam jacuere multi.

109 Vel tantum lyrici vatis concentibus aptum :

110 ne differ Hunnos pellere patria.

111 Virtus, ligonum more rubentium,

112 splendescit attritu, labore

Page 83: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

83

113 continui renovanda belli.

114 Jactura non est, morte perennius

115 aevum pacisci. Qui patriae memor,

116 corpus fatigatum reclinat

117 vulneribus, jacet in triumpho.

AD SODALES NOVAE CONGREGATIONIS MACILENTORUM. DE DISPARI TYRANNIDE CL. NERO...

S5_17 v.1 Atrox, sed manifestus erat, fassusque cruento

2 vultu Nero tyrannidem

3 tam nil dissimulans, quam publicus hostis eorum,

4 quos igne et ense sustulit.

5 Disposuit tribulos, in taedas corpora vertit :

6 circi natabant sanguine.

7 Hinc juvenum crebrae mortes, pretiosaque fata,

8 clarumque nomen martyris.

9 Passim Christiades Romam ad tormenta fluebant,

10 ut virgines ad nuptias.

11 Vidit, et infrendens sceleratus apostata Caesar ;

12 sistamus, inquit, impetum.

13 Perdam equidem et gentem Galilaenam a stirpe recidam,

14 longe tamen sagacius.

15 Nempe mori cupiunt, ut mox mactentur honore.

16 Aris et astris splendeant.

17 Vivant, opprobrium nobis ludusque futuri,

18 vivant malis superstites

19 Palma, cavebo, mea viridis ne crescat in aula,

20 tanto cupressus densior.

21 Sed quam suffocent spina, quam plurima taxus.

22 Nigrante ramo fascinet.

23 Dixit, et arcanis coepit distringere poenis,

24 crudelior prioribus.

25 Non stimulos, non tela, faces, scalamve minatus :

26 torsit jocando tristius

27 ludicra suffigi tabulis edicta jubebat,

28 quae macerarent improbe.

29 Inter eos, fabri quos pauper filius unxit,

30 nemo magistratum gerat.

31 Turpe, senatorum, titulis fulgere nepotes,

32 vixisse patrem inglorium.

33 Laesi, non habeant jus ad praetoris asylum ;

34 cum Christianum sit, pati.

35 Inque foro nullus, nisi tus prior offerat, emptor

36 supplex Jovi compareat,

37 quid ? Quod adulator verbis funestus amicis

38 se gesserit nocentius.

39 Quos non flexissent fera, flamma, catena, secures ;

40 flexere verba mitia.

41 Hoc astu plures vulpes barbata peremit,

42 quam parricida Claudius.

43 Vos Macros moneo, dabitur quandoque tyranni

44 hujus dolosa simia.

45 Qui vestram tentare gulam certamine nolit,

46 sive altilis, seu bubulae.

47 Nolit apro quemquam catus objectare Sabello

48 aut arieti Britannico.

Page 84: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

84

49 Tantum ne videat fixum de carne tropaeum

50 vestris subacta dentibus.

51 Cogitet interea lenta consumere tabe,

52 fameque rumpat viscera.

53 Dii te, dii perdant, quicumque simillimus esse :

54 vis Juliano pessime.

55 Malumus, hoc votum est, imitantem facta Neronis,

56 et saevientem ad bestias :

57 instantemque palam, et convivia longa minantem,

58 carptore jusso scindere.

59 Cui Deus est venter ; contra hunc pugnamus, et ante

60 quam procidamus supplices,

61 fiamusque popae, turpique litemus acerra ;

62 occumbimus fortissime.

63 Quamlibet insultans, multoque tremendus omaso

64 letale sumen ingerat :

65 non gemimus dum stridet adeps, lucanica fumant,

66 et thyrsus ora sauciat.

67 Qui facie signum dat, se colludere pingui ;

68 jam noster esse desinit.

FRANCISCUS PETRARCHA PARANYMPHUS. AD CAROLINUM ASTIUM SPONSUM

S5_18 v.1 Ergo jam certum est ? Et Hymen sonandus

2 serta disperget ? Quia nam repente

3 vela vertisti, dubiis adiri

4 creditus Austris !

5 Ducis uxorem, tua forsan, Asti,

6 teque ducturam licet alligari

7 gaudeas bysso tamen alligaris

8 remige pejus.

9 Quidquid adstringat, placet uxor, inquis,

10 Ede, quas dotes habet usitata

11 Italus vates cithara tibi re-

12 sponsa remittet.

13 Dives est, ni vel superes, vel aeques.

14 Verus, heu ! conjux eris. Utque taurus

15 sub jugum trito redigere collo,

16 ter pede pressus.

17 Dives o quanto periture sumptu,

18 In tuam pleno ruis amne Scyllam !

19 Servus es : servis, Caroline, servis

20 vertice raso.

21 Dives est. At tu tenuis supellex.

22 Ergo subjectum phaleris domabit.

23 Quot gerit torques, tot habet ligandi ?

24 Frena mariti.

25 Divitem certe scio, vae scienti !

26 Quot domi gignet brevis arca lites ?

27 Servat a ventis minus inquietam

28 Aeolus arcem.

29 Conjugis duplex et amoenus hortus,

30 plurimae crescent in utroque spinae.

31 Una quae semper fodicabit, haeret

32 intima cordi.

33 Est mihi conjux opulenta non dum

Page 85: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

85

34 elegans : nondum Tanaquil sagitta

35 palpitas una ? Quod amore totum

36 conficit. Hoc est

37 nobili natam Patre duco nupsi

38 nobili, dicas, feret illa magnum

39 nomen Androcli reget illa clavum ;

40 illa viri vir.

41 Nobilem duxi. Male si juvenci

42 Stant inaequales ad aratra vincti :

43 pejus infelix Hecubae cupido

44 junxerit Irum ?

45 Quam propinarunt Charites, avitae

46 stirpis est. Si tu figuli propago,

47 illa praetoris : figulus peristi

48 collige vasa.

49 Patrios multis celebrat triumphos.

50 In triumphatis eris ipse crassam

51 porge cervicem, Stygio Jovi mac-

52 tandus humi bos.

53 Pulchra censetur. Quibus ? Expolitae

54 discis a vulgo pretium puellae ?

55 Sponse, dic, quae vult oculis videri

56 turpis et effrons

57 pulchra. Dum tota ferit ora Cypro :

58 dum genas pinsit speculumque mulcet,

59 more lambentis madidum sciuri

60 vellus et ungues.

61 Virgo formosa est. Subita dolosus

62 defluat fucus senii liturat

63 vultus informi cadat ore, passa

64 crudior uva.

65 Liliis certat. Sua cuique vacca,

66 seu diem pingui ferat alba tergo ;

67 sive pellitam ferat atra noctem ;

68 lactea candet.

69 Vix parem nostrae meminere cives,

70 triste secretum mihi prodis. Ohe !

71 forma vicino ; tibi dos avaro

72 nupsit, et alget.

73 Fama, tam castam mihi, quam venustam

74 laudat. O mentem sapientis albam !

75 Major Octavo numerande credis

76 omnia famae.

77 Casta. Credamus. Tamen et timores

78 talis et curas parit. Impudicam

79 nempe desperas ; metuis pudicae,

80 captus utrimque

81 docta. Sed cur non etiam superba ?

82 Rara, quae Musas olet et Camenam

83 fregit, errorem mulier fatetur,

84 corvus hic albet.

85 Accinit chordis, recitat Maronem.

86 Explicat versus. Adeoque Dido

87 nota, speluncae Tyriaeque furtum, et

88 notus adulter.

89 Fabulas plures Ovidi recenset.

90 Non et implevit ? Renovabit unam,

91 ausa Paelignae Veneris patentes

Page 86: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

86

92 visere silvas.

93 Dicitur vates. Cave, ne profanis

94 fustibus caedas : ideo decebit

95 laureis sacrae scapulas Sibyllae

96 findere ramis.

97 Non habet nullum mea Polla nasum.

98 Sed nimis magnum, nimis eruditum :

99 ferre quem totum neget ipse, qui fert

100 Maurus Olympum.

101 Mitis, apparet sine felle ; vere

102 dicis, apparet. Nec enim, quid intus

103 sibilet, nosti latet hac, amice,

104 anguis in herba.

105 Mitis in praesens, alii futurum

106 cautius spectant. Dubios regressus

107 praebet, ingressus faciles amanti

108 femina quaevis.

109 Blanda. Sermones redolent Hymettum :

110 melle conditos jaculatur hamos.

111 Saepe diffundunt animi palustres

112 limpida verba.

113 Blanda. Sed sexum coeunt in unum

114 Terror et mixta metus acer ira.

115 Nupta bellatrix simul intrat aedes,

116 pars simul exit.

117 Cordis ex fundo bona. Si reperta

118 talis ; et talis tibi si reperta est :

119 in tui nidum thalami involavit

120 candida cornix.

121 Quid ? Quod a portu, Caroline, primum

122 solvis in pontum. Zephyrine spetas

123 semper afflatu dare vela moles

124 tuta per undas ?

125 Aequor et Tethys tua surget olim

126 saeva bacchari, quatietque navim.

127 Castor et Pollux Helenae coacti

128 cedere flebunt.

129 Tunc et infausta satus esse Luna

130 lacrimans dices, et amasse diras :

131 exsecraturus veluti scatentem

132 cimice lectum.

133 Patriis multos pepulere tectis

134 fumus, ac lapsae per aquae capaces

135 tegulas stillae ; rabiosa plures

136 expulit uxor.

AD VALERIUM ADONEM LAURENTII ADONIS FR. MUSAE CINGARAE, SIVE ARTIUM ET SCIE...

S5_19 v.1 Tellus, quae septem subjecta Trionibus olim

2 est visa priscis barbara,

3 crediderant solas habitari a Teutone silvas,

4 vel tesqua plena vepribus :

5 Lechiadas vastos ursorum insidere saltus,

6 geluque concretos mori.

7 Praeterea paucos nasci non mentis opacae,

8 sub axe spissi sideris.

Page 87: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

87

9 Cruda, velut quernas glandes, ructare colonos.

10 Ac verba tantum stridula :

11 verba, sono duros lapides, rigidasque nivosi

12 ruptura crustas fluminis.

13 Ut nequeant quaedam Tacito testata negari ;

14 nec omne rus defenderim :

15 altera nunc aevi facies, versoque theatro

16 mutata scena prodiit.

17 Nam summis exculta viris Alamannia floret :

18 summos dabit Polonia !

19 Ac nisi Gradivi furor obstrepat : extera regna,

20 Saturniumque provocent,

21 id gaudens miraris, Ado, caussamque requiris

22 divino ; paucis accipe.

23 Ex quo Parnassum, vastantibus omnia Turcis

24 destruxit ensis Thracius :

25 expulsae patria Musae cessere Pelasga.

26 Quaevis suo cum barbito.

27 Detinuit profugas Latium clementer alumnas,

28 aedemque et aras obtulit

29 ut tamen ingenium leve cujuscumque puellae est,

30 viventis extra patriam ;

31 quamvis eximiis colerentur honoribus illic,

32 sedem negarunt figere.

33 Haesit dira semel dulcisque cupido vagandi.

34 Odere Terminalia,

35 claustrorumque moras muliebriter omnia lustrant,

36 Vicos, plateas, compita.

37 At solito Divae ne dignoscantur amictu,

38 in veste migrant comica

39 nuper apud Graffam citharae cum fila ferirem

40 repente Clio substitit :

41 os habitumque ? Gerens quatientis sistra Canopi

42 Aegyptiaeve Cingarae.

43 Laetus et ignorans, peregrina numen amicum

44 latere sub ferrugine :

45 flagito contemptim, visis ut fata recludat

46 manus sinistrae lineis :

47 porrexique manum, specie ludentis, apertam

48 fuliginosae Virgini.

49 Illa nihil dubitans, digitos inspexit acutum,

50 sinusque ramosos volae.

51 Denique vaticinata : diu si vixeris, inquit,

52 moriere grandaevus senex.

53 Ista joco : ut possim simulatum agnoscere vultum,

54 macer manebis, addidit :

55 nomine meque ; meo vocat, os mutata decorum

56 tersa genis nigredine.

57 Aonia qualis Phoebi consedit in acre,

58 donec sinebat Bistones.

59 Protinus exsiliens ego cur, Dea, schemate vili

60 formosa celas lumina ?

61 Psaltria subrisit : nostrum est, errare per urbes,

62 et regna, quo fert impetus.

63 Hoc et Calliope facit, Euterpeque, Eratoque.

64 Omnes novem Permessides,

65 more peragramus fuscae Nilotidos orbem,

66 Magno bono mortalium,

Page 88: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

88

67 qualis enim ventus grassatur et aequore flatu

68 aurasque purgat inquies :

69 sollicitis homines discursibus usque ; movemus,

70 nec computrescant otio.

71 Utque Ceres olim, raptam a praedone marito

72 Cum quaereret Proserpinam ;

73 semina sparsit agris segetum fecunda viasque

74 vestivit omnes frugibus :

75 sic nos projectis iter one replemus avenis ;

76 et seminamus nablia :

77 excolimusque animos, et barbara corda domamus

78 artis canorae laudibus.

79 Dignamurque rudes etiam, penitusque remotas

80 a sole gentes visere.

81 Non vallis, non rupis obex, non stagna retardant,

82 non terret aer crassior.

83 Extremos hominum Morinos quos Roma putavit,

84 nullaque claros indole ;

85 an non linquentes, nobis suadentibus antra,

86 levantur in fastigium ?

87 Tendimus et torvam Boreae glacialis ad Arcton,

88 canaeque montes Russiae.

89 Dixit : et incusso sacras velut Isidis ante :

90 sistro fores evanuit.

91 Nec tu plura velis, Valeri, quaesita tenemus :

92 stupere porro desine :

93 hinc doctos non sola viros jam Graecia profert,

94 nec sola tellus Itala.

95 Hinc est multifidi felix industria Belgae,

96 artes in omnes fusilis.

97 Hinc Batavus sollers, et piscatoria cymba

98 multis tremenda classibus.

99 Hinc numeri faciles, et rasi pumice versus,

100 tubaeque clangor aureae.

101 Hinc, inter primas animosa tragoedia magni

102 et invidenda Grotii.

103 Hinc est Sarmaticae fidicen celeberrimus orae.

104 Par Casimirus Orpheo.

105 Jacta, Tybri, tuos, quanto potes ore poetas

106 suo triumphat Vistula.

AD HEGESIPPUM IMBRICUM AMICO EPITHALAMIUM PETENTI NEGAT. ODE.

S5_20 v.1 Fessum retendis, Imbriche, tibiis

2 frustra remulces forsitan Herculi

3 licebit extorquere clavam :

4 difficili mihi nullus Oden

5 eblandiatur. Sunt alii, quibus

6 mercede nactis gratius incidet

7 cantare fescennina. Nobis

8 non lubet hanc scabiem fricare.

9 Urgere cessa, nam potius juvat,

10 cum vim molesti non patimur die,

11 Germana digessisse facta

12 in numeros, paribusque vitam

13 curis fluentem magnanimi ducis.

Page 89: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

89

14 Aevique nostri scribere proelia ;

15 horroris, armataeque plena

16 saevitiae, dubiique Martis.

17 His immorari nunc animo sedet

18 torvum tuenti, et sollicito parum.

19 Quid Musa nugetur jocosa.

20 Quae volucris bibat Hippocrenen.

21 Sinet cupido suadet amicior

22 alterna quamvis dira Poeseos

23 rarescat obtritae voluptas ;

24 Pegaseis bene vectus alis

25 lustro quod usquam est : sive Quiritium

26 metas et urbem : sive Othomannici

27 nidum tyranni : sive castra

28 sub Latiis Alamanna signis

29 at ex amoeno colle domum redux ;

30 simul calentes fulminis ocreas

31 exutus, umbrantem galerum

32 deposui, citharamque et arcum ;

33 demptisque frenis substitit alipes :

34 morosus alto seria pectore

35 momenta rerum libro credas

36 ex medico reducem Senatu.

MELANCHOLIA

S5_21 v.1 Ultima luctamur torpenti carmina nervo ;

2 et subeunt mala taedia vitae.

3 Non satis est uno miserum tabescere luctu :

4 post messem seges altera crescit.

5 Posteriorque dies infausto fidere pejor

6 succedit, superatque priorem.

7 Digere morosas, mens tristis, et exsere curas :

8 inclusus magis aestuat ignis

9 eice stridentem, nullo tamen ordine, rixam,

10 ut fugiat, pande ostia centum.

11 Turbarum confunde chaos : modo se dolor intus

12 rescisso velamine laxet.

13 Saepe vel invitus blanda inter verba canentis

14 audita testudine cessit.

15 Unde querelarum latrata exordia sumam,

16 hic inopem quoque copia fecit.

17 Deferor a birro Solem jam deserat Eos,

18 et gratam sibi pampinus ulmum.

19 Cum me Flaminius tutari posset ab imbri,

20 humentes immisit in Austros

21 jam neque Pirithoum Theseus neque Nisus in armis

22 Euryalum defendet inermem.

23 Collinus, cui nec torquendae munera stivae

24 credideram, regit aequore puppim.

25 Pingat acu figulus : vendat jentacula sutor :

26 pistores operentur aluta ;

27 pascendusque fabis vili sub fornice textor

28 argilla jam pocula fingat.

29 Muffo nocens, in me litem exoneravit acerbam :

30 ignotae sum victima culpae :

Page 90: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

90

31 insons ille volat. Corvi mutate colorem :

32 Muffonis candescite pluma.

33 Sumite vos mecum nigrantia vellera cygni :

34 innocuus describitur ater.

35 Banda quidem promisit opem, sed , si ferat, astra

36 nata solo, mare frugibus aptum.

37 Muraenas in agris, conchasque in monte videbo

38 aequoreas et in aere cervos

39 ecce meus Maracipsa redit. Fugiamus ad Indos ;

40 nam misero quid denique restet

41 insultare palam, qui necdum linquo Camenas

42 torva tuens Boxhornius audet.

43 Insultent pardis lepores, et dama leoni,

44 lascivusque cuniculus urso.

45 Quam minimum novit, jactat Doncarpius artem,

46 et vates cupit Espho videri.

47 Carmen apri scribunt rostro ; terrestris asellus

48 sistra ferit saltante marino.

49 Scandola Pieridum coetu notissimus olim

50 Alsaticae flos Scandola terrae ;

51 indubitare mihi fertur, jam Castora Pollux.

52 Jam Pyladem culpabit Orestes.

53 Suspectat maciemque et nostra Ragusius ossa,

54 et tergum spatiosius aequo.

55 Atque adeo pinguem putat, et praeconia demit,

56 quae graciles meruere poetae.

57 Contrahe, Sol, radios ; tenebris accingere, caelum ;

58 proque die nox luceat atra.

59 Plurima jam fiunt fieri quae posse negabam :

60 vis, lex est ; injuria, virtus.

61 Irriget Heniochos Ganges, Artaxata Rhenus,

62 Germanis oriatur Anauros.

63 Suspenso quoties pede praeterit Incosamuchus,

64 contemptu subridet amaro.

65 Rideat et Moeris Damonem et Mopsis Alexin.

66 Aque ululis sperantur Alaudae :

67 Scharcoppus cinctum foliis incedere lauri

68 Aonio se credit in horto.

69 Sic pariter possint inter sublimia vasti

70 Delphines querceta vagari.

71 Sic liquidas vituli nubes sulcare volatu,

72 Cum remos agitante camelo,

73 Ilpusium scimus, Nellumque et Charrhacasaurum.

74 Atque aliquem, quem dicere nolo,

75 quamquam hostes ; odium idcirco posuisse remotis

76 antiquae dissensibus irae :

77 in nostrum ut possint dextra laevaque rotari

78 tela caput (lacrimabile dictu)

79 jungatur canibus serpens, et simia gallo.

80 Non aliter fit coleus unus.

81 Sane et aeternam cum Turcis persia pacem

82 se Batavus submittet Ibero.

83 Interea nostros, quod formidabile miror,

84 sollicitat Quenevenus amores.

85 Bolanus Flacco placeat, Crispinus Aquino ;

86 deterior Quenevenus utroque.

87 Tormenti genus ! In faciem Kieweidus amici

88 admoto spuit ore salivam.

Page 91: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

91

89 Respuo tam lepidam bibat hostis mane salute

90 In Suecos vertatur et Hunnos.

91 Assiduus blanditur Acor, Blanchusque, Sadusque

92 et minio depictus Oserbes

93 mulceat ignis aquas ; flammae foveantur ab undis ;

94 laudat hiems aestatis aristas.

95 Cur alium incuso ? Mihi sum tamen ipse molestus,

96 et reliquis crudelior hostis

97 qui solidis validum membris, et pectore lato

98 me fortem spe rebar inani ;

99 heu, subito frangor ! Quamvis florente juventa

100 Alpinae procumbite quercus.

101 In suras nuper cecidit lentissimus humor.

102 Qui madido me torserat igni.

103 Jam quoque in Aegyptum pluvio cadet aethere nubes,

104 monstrificum sparsura liquorem.

105 Crescere si pergat pedis illaetabile viscum,

106 et podagrae servire minanti ;

107 praecipitant jam plaustra freto : jam mergitur Arctos,

108 nec sicci rediere Triones.

109 Quid ? Quod feralis toties vespillo Catarrhus

110 in fauces illabitur arctas :

111 utque animae follem spiranti occludat et auras.

112 Pulmonem ferit imbre caduco.

113 Sic est : occulta me vi magnetica tussis

114 et trahit, et deducit ad umbras,

115 Elysiumque Polum vergo disrumpite tandem

116 (sat vixi) mea stamina, Parcae.

117 Sed vereor, ne, si rumpatis ; sistite clamem.

118 Subicio me numinis urnae.

119 Quam bene nunc animo est ! Subito fugere dolores ;

120 dulce redit post nubila sudum.

121 Est aliquid, sua, seque Deo committere totum.

122 Pono lyram : posuere tumultus :

123 at sitio. Cereris coctum libamen aquosae

124 vade, puer, infundere vitro :

125 pallidulam, gelidam, tantoque sonore crepantem,

126 ut spumae quoque sidera lambant.

DIALOGUS I. DE FORMA CORPORIS: PYGMAEUS GIGAS.

PYGMAEUS

S6_1 v.1 Salve, Magnae Gigas, si sonitum tamen

2 audis ; et gracilis vox positas procul

3 hinc pertingit ad aures.

4 Num turres etiam ambulant ?

GIGAS

5 Salve, parve puer - Myrmidonum genus,

6 pugillaris homo fallor ? An obruit

7 me glaucoma ? Quis ille

8 passer, ingreditur solo ?

PYGMAEUS

9 Velox in tereti corporis essedo.

10 Artus dum faciles circumago : sat est.

11 Nil possit dare majus,

12 nil natura beatius.

Page 92: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

92

GIGAS

13 Quem procera parens edidit integrum.

14 Stirpem non dubiam semideum probat,

15 audis ? Esse pusillum,

16 quaedam est corporis orbitas.

PYGMAEUS

17 In nobis veneres, et lepor, et joci,

18 argutique sales, atque habitus decens :

19 et vernae thymus aurae,

20 et triplex habitat Charis.

GIGAS

21 Siquis sanguinea conspicuus rosa,

22 sed curtus, radiat vestibus aureis,

23 formosum voco : nullus

24 vestro pulcher in ordine.

PYGMAEUS

25 Formosos sed enim quis Tityum vocat,

26 dejectumque cava rupe Damastora ?

27 Nil deformius atris

28 vasta mole Cyclopibus.

GIGAS

29 Despectis quis enim pumilionibus ;

30 seu sit carus Hylas Oceanitidi,

31 seu ploratus Opheltes ;

32 formam rusticus invident ?

PYGMAEUS

33 Turpis forma bovis, cui palearia

34 pendent : turpe genus mobilis infulae.

35 Mi balaena videris

36 Magellanica ; non homo.

GIGAS

37 Vitae mica brevis, caedua corporum

38 Scobs, et dimidii vix prodromus viri :

39 mi scintilla videris,

40 si risus tibi subsilit.

PYGMAEUS

41 At certe plateis purius oppida,

42 quae sunt parva, nitent ; magna Lutetia,

43 est plerumque lutosa

44 squalent maxuma sordibus.

GIGAS

45 Caeli quod spatium quantaque vastitas !

46 Ingens nostra velut gloria circulus.

47 Terrae gloria vestrae

48 puncto clauditur unico.

PYGMAEUS

49 Nostri Smindyrides et Salapusius,

50 et Gyges, et Ithys, dulcia nomina :

51 et Nireus, et Adonis,

52 et tu, candide Cillare.

GIGAS

53 Nostri sunt Capaneus, Hippomedon, Mimas,

54 Sarpedon, Bitias, Pandarus, Arsaces,

55 Pallas, Tydeus, Arnon,

56 Phorbas, Acrocorinthius.

PYGMAEUS

57 Felix, qui potuit sub tenui lare,

Page 93: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

93

58 sed culto patriae degere ; sed suo !

59 Parvae pinguia glebae

60 vastis praefero saltibus.

GIGAS

61 Pygmaeis quibus est Sparta satis sua ?

62 Hic optat cubito longior, hic manu ;

63 alter poplite major,

64 hic toto fieri pede.

PYGMAEUS

65 Quantillum, nebulo, denique me putas ?

66 Molem quot scopulis exsupera meam ?

67 Metiri placet artus :

68 aequus judicet arbiter.

GIGAS

69 Cur non abripior trans Aliacmona !

70 Is demum furor est intolerabilis,

71 ridendusque leoni

72 si litem moveat culex !

PYGMAEUS

73 Verbis nil agitur bella crepantibus.

74 Congressus dirimet. Provoco conferam

75 tantis membra lacertis.

76 Si vis : exuo calceos.

GIGAS

77 Cur non ipse meos exuo ? Metiar

78 istud prodigium. Suspice, pumilo !

79 Haec mensura staturae.

80 Quamquam calceus eminet.

DIALOGUS II. DE DOTIBUS ANIMI. PYGMAEUS. GIGAS.

PYGMAEUS

S6_2 v.1 Vivendi genus in corpore fusius

2 mirentur stolidi : mentis acutior

3 succinctam tamen optat

4 membrorum dialecticam.

GIGAS

5 Diis grates : quod ab hac arte removerint

6 exporrecta manus, rhetoricum placet

7 corpus. Non ego pugno,

8 compressus cupiam mori.

PYGMAEUS

9 Parvi queis teneram contrahit indolem

10 membrorum brevium grata modestia :

11 unus quod Titus olim,

12 orbis deliciae sumus.

GIGAS

13 Magni qui solidis ardua viribus

14 caelo surrigimus corpora : non quidem

15 vestro more faceti,

16 sed nec ridiculi sumus.

PYGMAEUS

17 Num quo major, eo quis sapientior ?

18 Dii nobis dederunt ingenium truci

19 nescis qui a Polyphemo

20 frontis lumen ademerit ?

Page 94: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

94

GIGAS

21 Num quo quisque minor, non et ineptior

22 mentis plus elephas, anne cuniculus ;

23 Bacchi vector asellus,

24 an Martis sonipes habet ?

PYGMAEUS

25 Gemmis quid minus est ? At pretiosior

26 censetur Scythicis unica rupibus.

27 Malis esse smaragdus,

28 quam cautes Rhodopeia.

GIGAS

29 Malis in viridi cedrus ad aethera

30 intonsum Libano tollere verticem ;

31 quam semper male olenti

32 morderi cytisus capro.

PYGMAEUS

33 Si tentare juvat navibus humida :

34 in summo placidi margine fluminis

35 ducam tutius alnum,

36 quam Tyrrhena per aequora.

GIGAS

37 O quicumque secas remigio fretum !

38 Seu cymba veheris, sive liburnica ;

39 angustas cave fauces,

40 et poni brevia improba.

PYGMAEUS

41 Quid parva minus est, dic. Echeneide

42 atqui turrigeris obvia classibus,

43 nautae, sistite, dicit ;

44 sistunt ; ite, supervolant.

GIGAS

45 Nil vobis, fateor, nil, equidem scio,

46 est usquam pumilis imperiosius.

47 Quod caelum, mare, tellus,

48 nullo non queritur loco.

PYGMAEUS

49 Nocturni lemures, quaeque hominem sono

50 tristi Cerbereae terrificant canes :

51 turrita face longi

52 apparent prope mortuos.

GIGAS

53 At non caelicolis hoc vitio datur,

54 proceros, veluti robora, suspici.

55 Celso Juppiter ore

56 nubes cogit et intonat.

PYGMAEUS

57 Parvis ignis inest ille Prometheos,

58 divino procul hinc raptus ab aethere.

59 Magnis tarda Bootae

60 haerent pectore frigora.

GIGAS

61 Magni consilium ponderibus suis

62 librant, et populos imperio regunt.

63 Olli sceptra capessunt :

64 olli fortiter imperant.

PYGMAEUS

65 Naturae genium, si sapis, inspice.

66 Ignis, qua minor est, est magis efficax.

Page 95: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

95

67 Summo flammea cono

68 urit Pyramis acrius.

GIGAS

69 Dic : pisum fragilis canna volatile

70 vi majore rotat ; quam globus aenea

71 vibretur catapulta,

72 tormentisque curulibus.

PYGMAEUS

73 Quamvis exiguum corporis angulum

74 sortitus ; cubitis est tamen altior

75 sexcentis habitator,

76 est ingens animus mihi.

GIGAS

77 Eheu ! quam miser est incola carceris

78 artatus spatiis, atque domo sua

79 major ! Regibus aulam

80 dignam rex animus petit.

PYGMAEUS

81 Palmas in mediis saepe periculis

82 non uno referunt nomine masculi.

83 Certe strenua virtus,

84 virtus mascula dicitur.

GIGAS

85 Sic virtus etiam dicitur improba :

86 sic lucus sterili lucet in algido.

87 Vobis mascula corda

88 nobis sunt animi mares

PYGMAEUS

89 ille incestificus terror et insolens,

90 ille, ille Isacidum non dubius tremor :

91 immanis Goliathus

92 nostra procubuit manu.

GIGAS

93 Vestra ? Pastor erat jam validus manu

94 Jessides : juvenis magnanimus feros

95 jam porrexerat ursos.

96 Qui vos in leporem viri ?

PYGMAEUS

97 At non Marmaricos Romuleus Cato.

98 Psyllos anguifera sprevit in Africa

99 hi fatale venenum

100 pellebant procul agmine.

GIGAS

101 Tu Psyllos memoras fortiter. Hercules

102 dicatur potius maximus Hercules

103 veram contudit hydram.

104 Paean debitus Herculi.

PYGMAEUS

105 Pellaeus Macedo quantulus adspici !

106 Poros ille tamen perculit Indicos.

107 Immortale tropaeum

108 non deleveris, invide.

GIGAS

109 Dicam, quod mihi sit, nane celebrius.

110 Utrumque, in nihilum si redigat Deus,

111 saltem tunc ego majus

112 fiam, tuque minus nihil.

PYGMAEUS

Page 96: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

96

113 Vis collecta valet. Sparsa per ambitum

114 et diffusa perit. Bella recollige :

115 res virtute geruntur,

116 Xerxe, non numero bene.

GIGAS

117 Horum testis ego : nam neque, si maris

118 totius, pueros in similes tui,

119 convertantur arenae ;

120 aequent me, licet unicum.

PYGMAEUS

121 Ne nos vile genus, neu timidum voces.

122 In cornu gerimus fenum, odia et faces.

123 Quondam figimus enses

124 a plaga memorabiles.

GIGAS

125 Credo : nam veteri voce Quiritium,

126 formicis etiam bilis inest sua.

127 Ne rumpare lagoena

128 flatu turgidior, cave.

PYGMAEUS

129 Stingamus gladios. Tu capulum refers,

130 vim mucronis ego. Dic, age, dum furit

131 Mars et vulnera miscet :

132 mucronem, an capulum times ?

GIGAS

133 Neutrum proh rabiem mene etiam tua

134 audes tangere acu ? Quos ego ni fugam

135 captes, grille sepultum

136 vaginae citus inferam.

DIALOGUS III. PYGMAEI ET GIGANTIS PRAEROGATIVA. PIGMAEUS. GIGAS.

PYGMAEUS

S6_3 v.1 Nunc, o nunc adeo parvulus Hannibal

2 totis congrediar viribus, insonent

3 nostro barbita campo,

4 ferales sileant tubae.

GIGAS

5 Nunc, nunc congrediar Scipio. Pollice

6 hoc frustum Libyci sternere musculi.

7 Edat bucina signum ;

8 et cedant lituis lyrae.

PYGMAEUS

9 In rebus modus est immodicum nihil

10 durat. Perpetuo succutitur metu

11 is cui fata dederunt

12 longam vivere perticam.

GIGAS

13 In rebus modus est immodice breves

14 odi se fruitur longe animosius

15 vir, cui fata negarunt

16 pressam vivere spongiam.

PYGMAEUS

17 Optares minui dimidium tui,

18 curvandus toties ; janua cum premit,

19 et rectum furibundus

Page 97: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

97

20 allidis trabibus caput.

GIGAS

21 Novi, qui pretio supplice comicos

22 perones gradiens emit ; ut altior

23 conductis peregrinum

24 scalis lamberet aera.

PYGMAEUS

25 Praerupti silices, saxa Ligustica,

26 adspectu subeunt nubila tetrico.

27 Vivis consitus hortis,

28 multo collis amoenior.

GIGAS

29 Atqui dulcius ex monte fluentia

30 rerum, et tot capitum sparsa papavera, et

31 nanos cernere colles,

32 contemptu miserabiles.

PYGMAEUS

33 Sed nos non toties fulmina verberant,

34 In montes rapida torta Jovis manu.

35 Passim funera ducunt

36 devastata ceraunia.

GIGAS

37 Dum nos verticibus sidera tangimus :

38 quae sublime caput fulmina verberent ?

39 Summo fulget in axe

40 longe purius otium.

PYGMAEUS

41 Nos rerum Domini Roma patentibus

42 frenis cuncta regit femina consules

43 Romanos : ea parvo

44 est subjecta Cupidini.

GIGAS

45 Hic, o nequitiae pusio maximae,

46 hic vincis : fateor Cyprigena satus

47 castum praedo pudorem

48 vestro corpore decipit.

PYGMAEUS

49 Non et noster erat, quem Jovis armiger,

50 donatum rosei nectare poculi.

51 Pincernam, super astra

52 uncis sustulit unguibus.

GIGAS

53 Cur illos retices, quos rapiunt grues,

54 alis praepetibus trans liquidum nihil

55 sic te praeda volucrum

56 auferri sinis ! O virum !

PYGMAEUS

57 Laudetur croceus Praxitelis puer :

58 et quem Protogenes lactea candidum

59 infantem genetricis

60 Graiae pinxit ad ubera.

GIGAS

61 Timanthes celebri laude superbius

62 sub vasta posuit rupe Pyracmona :

63 armatumque Theonis.

64 Ingens fama canit virum.

PYGMAEUS

65 Longum, nescio cur, tristius est brevi,

Page 98: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

98

66 taedi, nescio quid, longum habet et viti.

67 Si sint libera vota,

68 optabo breve gaudium.

GIGAS

69 Quid censes brevibus de Gyaris malum

70 dic, ex carceribus vis minus eligi ?

71 Parva est dira Seriphus,

72 majorem metuas magis ?

PYGMAEUS

73 Cum stringit medium summa dies polum,

74 libratoque pares lumine dividit

75 formosissimus horas ;

76 umbras sol minimas facit.

GIGAS

77 Vespertina tamen gratior incidit,

78 quamvis umbra suo corpore longior.

79 Tunc se libera campis

80 credit turba, nec aestuat.

PYGMAEUS

81 Laelaps, et Pterelas, et Dromas, et Nape,

82 et Dorceus, et Hylax, et niger Asbolus

83 haud mulcent Melitensis

84 Issa est gratior omnibus.

GIGAS

85 Sed nomen validi majus habent canes.

86 Dicuntur meritis laudibus Hectores,

87 sumunt nomen Achillis.

88 Aequanturque leonibus.

PYGMAEUS

89 Nonnumquam citharae Cynthius aureae

90 insertum sonitu lactat amabili :

91 tunc non vilior Echo

92 intus ludere gestio.

GIGAS

93 Rem miram memoras. Sic, nisi fallor, est

94 pulex in tunica, musculus in scrobe ;

95 et, ne desit acumen,

96 sic telum in pharetra latet.

PYGMAEUS

97 Argilla patinae saepius obliti,

98 sub coctae prasina nube siliginis,

99 ceu regale tragema,

100 mensis inferimur Deum.

GIGAS

101 Non tantis equidem dignis honoribus,

102 convivis fieri ludibrium petam.

103 Malo accumbere mensae,

104 quam sisti breve ferculum.

PYGMAEUS

105 Vitae fila meae gemmea, non sine

106 bysso, sollicita nec Lachesis manu :

107 vestrae comparo crassis

108 vitae fila rudentibus.

GIGAS

109 Vitae fila tuae (quando adeo placent)

110 et flavae superant licia Palladis.

111 Quae non parca sed artis

112 sollers nevit aranea.

Page 99: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

99

PYGMAEUS

113 Restim, justa tibi Fata, precor, neant.

114 Et nent, crudus enim et crassus es unice.

115 Mi de virgine lana

116 vestis candida texitur.

GIGAS

117 Addo : quae gracilis cumque tibi Dea

118 ex spina subigit pendula staminum :

119 ne naso tenus erret,

120 vitreis utitur orbibus.

PYGMAEUS

121 Rides, te rigidis aspera cautibus

122 excidit genetrix. Te mare Caspium

123 saevis exspuit undis.

124 Sucti tigridis ubera,

GIGAS

125 ploras, te genuit, cum gemuit Thetis,

126 implevit madidas unica caerulae

127 matris lacrima cunas :

128 qualis gramine labitur.

PYGMAEUS

129 Cur tantum spatii bellua gloriae

130 jactas sola probant funera, quantula

131 sint corpuscula : plus me

132 tangis mortuus an vides ?

GIGAS

133 Si non plus video, plus tamen occupo.

134 Mi vix sufficiunt ter tria jugera.

135 At tu funus, alaudae

136 nido paupere conderis.

PYGMAEUS

137 Vos plerumque feris esca volucribus

138 projecti, Geticas pascitis alites,

139 nos componimur urna,

140 quam circum violae fragrant.

GIGAS

141 Ut clausus recubem pyxide ! Stat mihi

142 orbis pro tumulo non moriar tamen

143 infelix habet urnam,

144 quem caeli tegit ambitus.

PYGMAEUS

145 Ut parvi modico, sic placido situ

146 Manes Archemori sub casia virent,

147 nemo laesus odore

148 nostras exequias fugit.

GIGAS

149 Haud vulgaris honos, magna cadavera.

150 Accedente metu dignius adspici.

151 Hic est nobilis horror,

152 famamque Enceladi decet.

PYGMAEUS

153 Optent cruda Scythae. Da, bone Juppiter.

154 Aut hoc, aut simili carmine me legi :

155 hic parvis jacet Hyllus.

156 Olim nix, rosa, lilium.

GIGAS

157 Optet blanda Cilix. Da, bone Marspiter,

158 aut hoc, aut simili marmore me tegi :

Page 100: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

100

159 hic Magnus jacet Haymon.

160 Nolis plura : fuit gigas.

MORTIS AD MORTALES PARAENESIS. CONTRA VANAM CORPORIS AC VIRIUM OSTENTATIONEM. ODE.

S6_4 v.1 Nondum post cineres, justaque fulmina, et

2 Phlegraea domitam strage superbiam,

3 vanus Terrigenum detumuit furor !

4 At ne sola quidem stirps Inacimia,

5 immanive satus Porphyrio Gigas,

6 bacchatur tumido corpore vastius !

7 Qui paullo spatium grandius occupant,

8 jam se celsa rati tangere nubila

9 despectant alios, immemores mei :

10 ceu sterni nequeant, insuperabiles.

11 Insani quis enim restitit, aut avis

12 ex vestris superest ? Nil validum mihi

13 munitumque satis. Cum fragili casa

14 summas Pyramides ; has pede protero,

15 illas frango manu. Vilibus arduas

16 Cum virgis Libani deicio cedros.

17 Quercus Caesareas misceo populo

18 tam motus sapiens, quam fatuae jacent

19 Ficus in tumulis, quo volui loco.

20 Cultro parva cadunt, magna securibus.

21 Et terrena meis glebula viribus

22 obluctetur homo ! Nunc Briareus ubi,

23 Titanesque, hominum monstra rebellium,

24 ausi cum solidis rupibus insulas

25 in caelum anguiferis tollere brachiis ?

26 Letum cuncta domat. Nemo recalcitret.

27 Contra me clipeum ferre, piaculum est

28 e terra geniti discite, filii,

29 fastum sollicitis ponere frontibus.

30 Nullum, qui minor est spernite supplicem.

31 Saltem frater erit : frater originis

32 ejusdemque luti, quoque minor, magis

33 dignus praesidio. Vultur aedoni ;

34 securus, posito fulmine, spinulis

35 Ales vera Jovis ; et lepori leo

36 collusisse datur. Si potuit lupus.

37 Blandiri capreis, ursa cuniculo :

38 et te, magne Gigas, Pumilionibus

39 indulgere decet. Tu quoque, Mascule,

40 sollers obsequiis ac precibus tibi,

41 ne saevire velint concilia mares.

42 Ah ! ne summa petas. Qui cupit amplius,

43 quam natura dedit ; non capit amplius,

44 sed perdit, quod habet. Non ita Caspiis

45 illisus scopulis Oceanus tumet,

46 aestu cum rapido spuma refunditur :

47 ut fervens animi psyllus Homuncio ;

48 qui desideriis ictus inanibus,

49 parvo se queritur corpore despici.

50 Nunc in tristitiae labitur alveum,

51 suspectatque viros ; quorum humeris premi

Page 101: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

101

52 submittique timet, nunc nimis anxia

53 expendit faciles aure facetias.

54 Idem laetitiis diffluit improbis :

55 postquam artus tereti mensus arundine

56 excrevisse putat : tam sibi credulus.

57 Quam voti cupidus. Sed nihil adicit

58 testae stulta brevi mentis opinio.

59 Non, si continuis rana sonoribus

60 ripas, stagna, lacus, litora compleat,

61 rumpaturque ; maris caerulei bovem

62 aequet. Rana manet rana. Quid, o caput,

63 emptis aedificas, Mascule, crinibus ?

64 Frustra te crucias, inque pedum micas

65 primores digitos, pungere doctior

66 quam calcare solum. Suppositae nihil.

67 Lamnae proficiunt : sutilibus nihil

68 Cum fulcris tragici pondera calcei.

69 Addas longa licet crura ciconiae ;

70 personae cubitum non potes addere.

71 Ars morosa patet. Desinit in jocum

72 vilem ridicula scena ferociae.

73 Ut circumspicias omnia, te tamen

74 numquam major eris. Provehet unica

75 in majus placidae forma modestiae.

76 Altos comprimito , Mascule, spiritus :

77 discerisque tribus turribus altior.

78 Pronus saepe genu flectere, creveris,

79 contemni modicus ni fugis, emines.

80 Dici non humilis si petis ? Expete.

81 Submittas animum, pulchrius eriges.

82 Qui se diminuunt sponte, decempedam

83 membris adiciunt. Ocius advolat

84 opportunus Honor, vimque jacentibus

85 infert , et liquidum tollit ad aethera.

86 Virtus nescit humi sordida repere.

87 Virtus alta ferit sidera vertice.

88 Virtus efficiet te superis parem.

89 Virtutis spatio major habeberis.

EXCITARI SE SUAVISSIME, AD DELICIAS VERIS SCRIBENDAS: IN QUIBUS CREBRAM B. MARIAE.

S7_1 v.1 Paulatim emoveor Venusino languidus antro ;

2 Sulmoque pellit Aufidum.

3 Tempus erit, quo te ; Nasonem, Flacce, relicto

4 cultris sed exsectum sequar.

5 Ille ego quis credat ? Solitus contingere montes

6 infra relictis vallibus ;

7 desistam Clario nubes proscindere curru ;

8 humi paratus repere

9 Cum violis, interque rubos, humilesque myricas

10 versum tepentem fundere.

11 Ver placet, ista meis arridet lusibus aetas ;

12 imber bis annus, et puer.

13 Aut summum juvenis : qui de cerealibus arvis :

14 primam ferat lanuginem.

15 Displiceat : mento si stet jam spica virilis,

Page 102: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

102

16 genasque fuscet Junius,

17 prima dies a matre rubens, laetissima nostri

18 In signa veris incidit.

19 Vere novo, Natura, suis educta tenebris,

20 et evoluta fasciis :

21 sic oculos, sic ora, manus, ab origine mundi

22 ferebat in Pomario :

23 quo stetit, et pubem foliis circumdedit arbos,

24 et mota ventis annuit.

25 Nunc quoque non aliter Zephyrus volitabit in hortis,

26 florumque Maecenas erit.

27 Ille meus subito campos depinget Apelles,

28 vivi coloris artifex.

29 Conjugis in gremium demittet Juppiter imbrem,

30 ut nata crescant gramina :

31 gramina telluris praevelatura pudorem,

32 nuptas ut olim flammea.

33 Flente tamen caelo, noster ridebit agellus,

34 his irrigatus lacrimis.

35 Perque virens florebit avis Junonia pratum,

36 millena pandens sidera,

37 mille venustates : ceu culta tapetia Belgae

38 acu Phrygum distinxerint.

39 Mox thymbrae calices, et odora toreumata nardi.

40 Calthaeque pandent luteae.

41 Pallebitque salix : et, cum colocasia surgent,

42 pastor lavabit vellera.

43 Quid si disparibus Mopsum certare cicutis

44 argutus Aegon provocet !

45 Audiet hoc corylos inter projectus Iolas,

46 et accinet Palaemoni.

47 Reice, aliquis dicet, primis a solibus haedos.

48 Nocent Calendae Martiae.

49 Tityre, coge pecus : pueri, submittite tauros.

50 Opaca captent frigora.

51 Jamque etiam nemorum levis et plebs garrula prodit,

52 facunda ruris natio.

53 Tota avibus dormitur hiems. Ver, surgite, clamat :

54 narrate vestra somnia.

55 Evigilant, noctisque suae simulacra loquuntur,

56 cantuque rumpunt nubila.

57 Hic mihi selectas mens est arcessere plumas,

58 et augurari Delphice

59 describam volucrum certarum proelia, cunas,

60 Mores, poesin, patriam

61 nec se praeteritam famosa queretur aedon,

62 nec alauda sola vicerit.

63 Interea liquido stillabit mellifer auro

64 quercus hiantis alveus.

65 Interea fontes argentum mobile trudent,

66 urnis aquas vehentibus

67 forsitan et pictis hedera confligere lembis.

68 Lacus reductus suadeat.

69 Itur in Euripum : propellit Nerea Bacchus :

70 vinum Nerones navigant

71 Roma stat ad ripas : et mergi dulcibus undis

72 spectator optat invidus.

73 Juverit et pisces humenti cogere lino,

Page 103: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

103

74 saetave captos ducere.

75 Adspice Nereidum choreas, vaga sidera ponti,

76 nexasque Nympharum manus.

77 Adspice converso laetentur ut omnia caelo !

78 Anguis senex renascitur ;

79 luctaturque aries. Phryxeaque cornua miscet :

80 fecunda balant pascua.

81 Caeruleo rutilum scintillat in aethere viscum,

82 ignisque saltat capripes.

83 Delectat causas harum quoque noscere rerum,

84 amoenitatis gratia.

85 Dicam, quid faciant nostro procul axe remoti,

86 dum ver meat Germanicum.

87 Anulus Adriacam Venetus sibi Neptuninen

88 despondet immissus mari.

89 Plena senatorum fertur praetoria puppis,

90 vectans coronatum ducem.

91 Sirenes cantant : Phorci chorus omnis aquosi.

92 Bene apprecatur nuptiis.

93 Astera Massagetis, pestis est altera cura

94 diversa propter sidera.

95 Juverit inter se contraria jungere regna,

96 ut quodque ritu discrepat.

97 Post et captivi caedes referetur Aprilis.

98 Ver iste mensis inquinat :

99 grandineque et nivibus, campo bellator aperto ;

100 namque inde sumpsit nomina.

101 Sternitur a Maio tandem florentibus armis ,

102 et victus herbam porrigit.

103 Addimus historias hilari sermone natantes,

104 multoque conditas joco.

105 Addimus et tristes : tragico quas Francia nixu

106 feraxque gignit Anglia.

107 Si dura pati, tamen est audire libido :

108 testis canora Thebais.

109 Gaudia ni verno modereris tempore, soccum

110 pellit cothurnus ludicrum.

111 Talibus inventis quae non Pimpleides, addam ?

112 Silenda nunc jucundius :

113 donec in apricum cum fenore proferat aetas

114 secreta clausi pectoris.

115 Est locus, insignem qua praefluit Isara lucum,

116 fagis et alno consitus.

117 Hic habitat jam nota mihi resonabilis Echo,

118 forasque prodit obvia.

119 Et quia Cumanae respondet more Sibyllae,

120 vatis furore percita :

121 Tros ero : de nostro scitabor plurima bello.

122 Palmis, oliva laureis.

123 Quaeque referre mora est, fuerit scripsisse, voluptas ;

124 legisse, titillet jecur.

125 O ego, cum niveas ad frena citabo columbas,

126 nido latentes Thespio !

127 Diffundam teretes elegos perque omnia vectus

128 spargam manu plantaria.

129 Tunc nemo incuset : nimia est audacia vatis :

130 sublime semper fulgurat ;

131 nequitiisque scatens lectorem tardat obesum,

Page 104: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

104

132 quod sensa mentis duplicet.

133 Scimus et e facili deducere carmina torno,

134 venusta neglectu suo.

135 Nota quoque est nobis Paeligni glarea ruris,

136 doctisque lusus exsulis,

137 interdum numeris Ovidi miscebo Tibullum,

138 Umbrique venam masculi :

139 sic tacitis moneor stimulis : sic omine visa

140 Aurora nuper impulit.

141 Ver sine te bruma est ; majusque exsanguis, et ater,

142 calvusque Februarius.

143 Arescunt sine te fontes : sunt lilia nigra,

144 rosae cadaver putidum.

145 At simul extuleris cinctum caput igne comanti,

146 et arva visu strinxeris :

147 tunc iterum manant fontes, tunc lilia candent,

148 rosaeque vivunt mortuae.

149 Optatum non una facit, quod scimus, hirundo,

150 non una ver ciconia :

151 una columba tamen nobis audita, beati

152 dies reducit seculi.

153 Quare adeo jam nunc, o nostra, assuesce vocari :

154 si dulce quidquam risimus.

155 Ut celebrem violas, nec tu scribaris in illis !

156 Hiems prius protruserit.

157 Non recoquam veterum cramben, quosque unguine tinxit

158 Pelasga flores fabula :

159 imbutos humore recens quos mystica vestis

160 comptos inaurat offeram.

161 Qualiter Oetinge tiliam descripsimus olim,

162 plures seremus arbore :

163 cortice quae vitae nihil inclusisse profano,

164 sacrum propinent nucleum.

165 Plurima sub gripho latitans mea Musa loquetur,

166 doctas ut aures excitet.

167 Divini Salomonis Hymen, desponsaque Memphis

168 formosa jungent oscula.

169 Quaedam non nisi nos soli perstricta sciemus,

170 umbrosa juxta flumina.

171 Proposito Chloris, surgentemque Auster in hortum

172 venire justus serviet.

173 Serviet et Tethys, et candida serta Napaeae

174 flavo ferentes vertice.

175 O quoties aura, aura, nihil nisi nomen habebit ;

176 tu rem, decusque nominis.

177 Altera non melius vires reficitque, fovetque,

178 aestumque cordis temperat.

DELECTARI SE LECTIONE VITAE B. JACOPONI. ODE

S7_2 v.1 Tristis nenia funerum,

2 vanae cum gemitu cedite, lacrimae.

3 Me virtutis iter docent

4 intermista jocis gaudia mutuis.

5 Me caelo lepor inserit.

6 Me plus quam rigidi vita Pachomii

Page 105: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

105

7 Jacopone trahi tua ;

8 florens laetitiis mille decentibus :

9 sancto diceris omnia

10 risu perdomuisse ; egregia quidem

11 dementis specie viri,

12 Chaldaeosque magos, et Salomoniam

13 transgressus sapientiam

14 curarum vacuus, plenior aetheris,

15 non urbis, neque dolii ;

16 sed Mundi fueras publicus incola.

METANOEA AUCTORIS, INGRESSI SUAZENSEM ARGENTI FODINAM IN TYROLI...

S7_3 v.1 O nos scelestos ! Vidimus Aeacum :

2 ausi silentum letiferas domos,

3 et antra praeclusasque vivis

4 Eumenidum latebras subire.

5 Quis hunc furorem mentibus, heu ! nefas,

6 injecit umbris plenus adhuc jubar

7 commune solis seu pavesco,

8 seu fugio. Fugiamus ipsos

9 Sabine, nos : qui monstra sumus, malis

10 pejora visis. Aetheris, aetheris

11 lucisque pertaesi, cavernas

12 ingredimur prope funeratum

13 sitas Avernum. Ter tremuit specus

14 obscura : sensi. Ter Phlegethon nigras

15 succussit, audivi, procellas.

16 Ter Furiae per inane taedas

17 torsere : vidi, nam digitis tribus

18 semotus Orco, per mediae nigra

19 telluris erravi sepulchra,

20 non tumulo meliore dignus.

21 Insaniae quem paenitet ultimae ?

22 Tantine rupes plena cupidinum,

23 carcerque deformis metalli :

24 ut superis procul abdicatis.

25 Spretoque dulcis lumine patriae,

26 immergeremus corpora Taenaro !

27 Et nundinaremur severum ac

28 triste Chaos tenebrasque Ditis !

29 Si cuncta fas est prodere nec vetat

30 inferna Juno : cedite virgines

31 primum et puelli , casta versu

32 ne vetito temeretur auris.

33 Ibamus atra lampade praevia,

34 hoc quisque pejor, quo prior : Allobrox

35 ut lapsus e furni camino.

36 Ore ruit nebulas, et Afro

37 colore terret. Quam temere via

38 tentata ! Nullo jure Proserpina

39 arx insidebatur : nec auro

40 virga virens, rutilumve pomum.

41 Quod destinata carpitur arbore ;

42 nec cana prisci Trojugenae comes

43 munivit accessum Sibylla.

Page 106: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

106

44 Venimus ad Stygias paludes

45 totum profani. Si male providos

46 repens humasset casus ; egentium

47 Manes relictos, nullus asser

48 duxerat umbriferum per amnem.

49 Quis praepararet munera tetrico

50 Lethaea nautae, ne traheret moram ?

51 Triente porrecto Charonti,

52 Elysios aditurus hortos.

53 Itum est : velut si plana virentium

54 per culta camporum, udaque vallium ;

55 Cyprum Tarentinasque villas,

56 aut Phrygiam peteremus Idam.

57 Ventum ad Cyclopas : qui mediam ferae

58 partem retecti ; caetera turpius

59 squalore gliscentes, ligonem

60 quam valido potuere nisu

61 exasperabant. Verbere mugiit

62 incussa rupes, perque Acheronticas

63 deducta venas noctis instru-

64 menta cavum minuere montem.

65 Speres ruinam sub putrida trabe

66 jam jam minari nos, silicernium

67 triplex, et incurvum, pudore

68 deposito, male juvit omnem

69 mortem experiri : et stultitia frui

70 tam singulari, quam miserabili.

71 Juvit laborantes dolore, et

72 funeris anticipare censum.

73 Hinc currus atque hinc triste minax, simul

74 cuniculosis instrepuit viis ;

75 vae ! Qui tremores perque opaca

76 terribiles Hypogea motus !

77 Subjecit Aetnam terror imaginis :

78 quum subter imas Sicaniae torum

79 molitus arces, praedo captam

80 flammivomo tulit axe sponsam.

81 Est montis ingens in medio sinu

82 spelunca, gyro tortilis, ultimi

83 thesaurus horroris ; negatus

84 semper, et immeritis adiri.

85 Immanis illic et volucris rota,

86 qualis nec ima sede sub inferum

87 torquetur Ixion, inertes

88 versat aquas, pariterque eodem

89 versatur haustu ; et languidius mare

90 in stagna sidens egerit amphoris :

91 fossoris uncum ne refuso

92 distineat camarina limo.

93 Circum lutoso margine funditur

94 et laeve viscum, et non pedibus liquor

95 fidelis insisti caducis,

96 saepe gradu metuente falli.

97 Hic et Kalendis fervere Martiis

98 dat aestuosos fama volantium

99 globos arenarum, et frementem

100 ad puteum genus omne leti.

101 Mirasque formas : huc quoque repsimus

Page 107: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

107

102 lacerta qualis caerula volvitur

103 petrae per angustum foramen.

104 Exuvias posuisse laeta.

105 Quod illa certe non sine praevio

106 fulgore solis, jam senio grave

107 verna redonantis juventa

108 corpus agit, veterem monenda

109 mutare pellem. Nos rabido jecur

110 calore plenos, deterior polus ;

111 nos noctis ingressos cubile

112 serpere lucifugas adegit

113 cujusque Erinnys. Phoebe vale, vale

114 natale sidus, diximus : abdita

115 scrutamur, et numquam sorori

116 visa tuae ; nisi cum triformi

117 descendit astro. Quam bene lividum

118 natura tristi difficilis situ

119 damnavit argentum, et remoti

120 occuluit prope limen Orci.

121 Frustra cupido percita saevius,

122 contaminatis eximit unguibus :

123 et constat in massam vapores.

124 Non Erebo satianda toto.

125 Hydrops habendi, plus sitit aequoris,

126 assueta lucro plus rabies cupit.

127 Avarus in mores tyranni

128 denique degenerat Neronis.

129 Materna Terrae viscera ferreo

130 rimatur unco. Saucia malleis

131 ostendit Agrippina ventrem,

132 monte super tumulisque fossum ;

133 aurique venas praebet, et intimi

134 lustranda late septa cadaveris :

135 quaeque insolentes parricidas

136 terrigenas bene condat alvo.

137 Quis non sub atrum palluit ostium ?

138 Contestor umbras (quos alios enim ? )

139 Ad turpis adspectum profundi

140 pene metu glaciatus haesi.

141 Quo dum malignam conicio facem :

142 aut monstra vidi territus aut modis

143 vidisse mirandis putavi.

144 Quamquam etiam meminisse durum ;

145 larvae volabat penna tricorporis ;

146 malumque Lernae, bellua multiplex,

147 saxumque, et aeterni macellum

148 vulturis, et patuli recedens

149 auctumnus oris, quin etiam colus

150 deprensa Parcarum effugientium

151 sarmenta taedae. Fata vidi

152 quaeque suis residere scamnis,

153 dehisce tellus. Qui neque Thesei,

154 nec foederati Pirithoo sumus,

155 nec matris Alcmenae labores :

156 non tamen inferiore fastu

157 Plutonis ausi claustra revellere.

158 Ferale mortis polluimus sacrum.

159 Non ipse Graiorum sepultas

Page 108: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

108

160 in barathrum properante curru

161 auriga gentes nequius impulit.

162 Atqui cadebat quadrupedantibus

163 invitus absorptis. Deorum

164 augur erat ; foliumque olivae.

165 Vittamque signum pacis, ad inferos

166 secum ferebat. Sic etiam reum

167 Minosque castigavit ore, et

168 increpuit minimus Tonantum.

169 Qua fronte nos inspeximus avii

170 rimosa mundi ? Mens sibi dissona

171 et atra flavescensque bilis,

172 et rapidum stimulavit oestrum.

173 Pergemus ergo ? Sed refero pedem,

174 vel sic nocentem. Quo facinus facer

175 piabo ritu : me prius quam

176 hinc Superum repetantur aure

177 purgabo vivo flumine : februis

178 incumbo riparum. Oene Pater, cui

179 erecta curvatur Tyrolis :

180 ablue prodigii figuram ;

181 qualem nec Io Niliacas super

182 extendit undas, ablue ; sic tibi

183 pons nullus obluctetur umquam ;

184 perque tuas celebreris urbes

185 Majore cornu. Tu quoque noctuae

186 ignosce Titan, alme Diespiter.

187 Ignosce secretum frementi

188 Tartareum. Tua tela sprevi,

189 Arcumque et ignes, et nitidum caput

190 diemque fugi. Sed fateor nefas,

191 et amne lavi reddar orbi

192 o decus ; et merear videre,

193 si non videri. Plaudite ; sentio

194 fecunda pulchri semina luminis .

195 Vivum revertenti serenum

196 irradiat. Novus ecce Phoenix

197 procedo terris : congeries nigro

198 defluxit ore et siderei tremunt

199 convexa mundi. Dulce rursus

200 splendeo, coniferisque frontem

201 circumdor astris. Nil cineris manet

202 olentis Orcum. Verior Orpheus,

203 post funus in lucem renascor,

204 Taenario redivivus antro.

205 Nunc laetiorem da citharam puer.

206 Canenda sunt soteria, spargere et

207 thymbram memento. Quale spirat,

208 quam reolens bene mulcet aura.

AD LAZARUM SPIEGLERUM, CUM EUM STOICA DISCIPLINA INITIANDUM SUSCIPERET...

S7_4 v.1 Si manibus pedibusque , et mente, et lumine captus

2 nascatur cum cornibus infans,

3 horret eum genetrix, trepidus pater ora retorquet,

4 turpe vocat vicina monstrum.

Page 109: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

109

5 Atqui nil aliud, Spieglere, videbis in orbe,

6 monstrorum scelerumque feraci.

7 Nil vitiorum expers : foetent majoribus illa,

8 quae voto majore petuntur,

9 caeca Venus, caeca est Fortuna, Occasio calva,

10 et lusca est et lippa Voluptas .

11 Fronte Libido caret, cerebroque Licentia vitae,

12 et praeceps Audacia naso.

13 Gloria strumosa est facies inflatur honoris,

14 obsceni tibicinis instar.

15 Centum aures Famae, surdisque nec unica Fatis.

16 Quale chaos, quot, Lazare, monstra !

17 Et tamen in medio mortalis obambulat horum.

18 Non aliis se lubrica versat

19 vita rotis : nam quae vicibus metuit, fugit, odit,

20 sperat, amat, desiderat, haec sunt.

ENTHUSIASMUS, QUAM PASSUS EST AUCTOR, CUM GENESIN, LIB. X PENTATEUCHI MOSAICI...

S7_5 v.1 Mentis citatus quo rapit impetus ?

2 Ingens in aevum mergimur abditi :

3 et mentis adspectum sub unum

4 tota retro cecidere secla.

5 Vivunt in horto virgine virgines,

6 uterque conjux. Ille tamen suam

7 non legit uxorem, nec ista.

8 Nupta sui precibus mariti,

9 parentis ullo prodiit e sinu ;

10 sed nuda primo corpora vinculo

11 Natura, primaevusque Mundi

12 sanxit Amor. Deus ipse costam

13 erexit in taedam ; et bene prodigus

14 supplere dotem, tradidit omnia

15 habere sponso. Per vireta

16 ingenui micuere fontes.

17 Parere natas silva tulit feras ;

18 Pomona risit. Qua Zephyris tepens

19 fragravit aer, plausit, ales.

20 Cum juvenis sociatus Evae

21 genus sagaci nomine scriberet,

22 ambo beati ; ni vetito gula

23 penderet a ramo biformem

24 alloquiis malesana virgo

25 dignaris Anguem ? Reliquias nocens

26 et vir momordit. Protinus ilia

27 rumpuntur, et convulsa leto

28 viscera succutiente latrant,

29 exi : quid almum polluitur nemus ?

30 Praedator, exi, siccine floridum

31 prandere Numen ausa ventris

32 ambitio ? Tamen haeret hamus

33 infixus ori. Pellitur helluo, et

34 sudoris undam cum gemitu bibit ;

35 unaque convivam jugalem

36 luctificae comitantur umbrae :

37 Curaeque, Spinaeque et Siris, et Fames

Page 110: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

110

38 sulcata frontem et parturientium

39 foedi tumultus et frequentes

40 sandapilis strepuisse Morbi.

41 Inusitatum quod video nefas ?

42 Fraterne fratrem ! frange sparum pede.

43 Occidit. Heu ! crudele primi

44 heu ! facinus grave parricidae !

45 Caine, toto funditus exsulas

46 proscripte mundo. Quo fugis ? Emicat

47 colonus in silvas ! Et horret

48 sanguinea pavefactus umbra.

49 Mox et reverti pejor, et arduis

50 metator agros cingere moenibus,

51 urbemque moliri nocentum.

52 Saevit Amor, Furiaeque totam

53 in caeca fundunt corda libidinem.

54 Natura probris plena nocentium,

55 immugit insano dolori, et

56 quos genuit, peritura damnat.

57 Proh irruentum quis fragor imbrium ?

58 Aer procellis stridet, et agmina

59 ruunt aquarum summa fluctu

60 saxa super, populosque et arces.

61 Ergo una totum navis et unica

62 angustat orbem ! Caetera concidunt,

63 unoque volvuntur profundo.

64 Incolumis subit arca portum :

65 jam jamque montes Armeniae tenet.

66 Subsidit aequor : littora personant

67 undisque ventisque et virenti

68 arva die rediviva lucent.

69 Arcu decoro pendula, crescite,

70 exclamat Iris. Continuo sata

71 campo recreverunt, et almis

72 seminibus tepuere glebae.

73 Evan ! Noemus palmitis aureas

74 distinxit uvas. Parcius utere

75 o Jane ! dormiture musto ;

76 ne noceat reperisse vitem.

77 Cur astra sudant ? Sternite culmina

78 Hebri nepotes. Surget in aethera

79 famosa turris ! Rupta moles

80 artificum pereunte fastu.

81 Ter si resurgat turris ahenea

82 minata caelo : ter pereat Deo

83 excisa confundente linguas :

84 ter lapides paleasque frustra

85 calcemque poscant. Rursus inebrias

86 vindicta mentes supplicium vomit.

87 Carbone lascivo fatiscunt

88 in cinerem Sodomaea Tempe.

89 Cerno rigentem sub statuam salis

90 fumare vasto Pentapolin rogo.

91 Bitumen in cives Gomorrhae

92 cum piceo glomeratur imbri.

93 At tu tenello parce Pater, Pater,

94 ah ! Parce nato. Vepribus hostia

95 implexa, stratam tingat aram.

Page 111: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

111

96 Hircus ibi subit immolandus.

97 Altum vaporat sacrificus cinis.

98 Corona stellarum innumerabilis,

99 apparet insignire magnam

100 (Abramidas) studiosa gentem.

101 Jacobe, laevis nascere ; nascere

102 heres pilosi fratris, et, o, tuae

103 adhuc in ipso ventre matris

104 mira prius gere bella victor,

105 quam miles : olim fortior et Deo

106 luctante tecum. Disce modestius

107 puella conivere ; Dina

108 Hemoridae male visit urbem,

109 egressa Virgo, non rediit domum

110 Virgo, parenti jam similis suae.

111 Eheu ! Sichimitae cruento

112 intereunt Simeonis ense.

113 Et tale semper luxuriae malum

114 strages pudendas accumulat toro :

115 vix tot reponens nata cunis

116 pignora, quot tumulat sepulchris.

117 Rachelis, io, fertilis est ager,

118 prolemque debet mandragoris Liae.

119 Josephe, tu Patris voluptas

120 i puer, invidiae tropaeum :

121 servus Canopo venderis. Aestuant

122 nutus heriles, et juvenem foco

123 amoris admotum, lacessit

124 forma tremens meliore vultu.

125 Incesta saevi Putipharis lupa,

126 haec innocenti vincula ! Pallium

127 luctator in moechae nefandis

128 effugiens manibus reliquit.

129 Emerget autem carcere. Jam boves

130 Regem fatigant : jam cerealibus

131 accusat in fulcis Osirin

132 Longa fames. Steriles in annos

133 captivus augur dicere mittitur

134 portenta rerum. Spargite femina :

135 fecunda campos ruris aestas

136 frugiferis onerabit annis ;

137 fluetque totus Nilus in horrea.

138 Ad sceptra ventum. Protinus annulo

139 donaris, et conchyliato

140 per populos amiciris auro,

141 a rege Princeps. Nunc tibi supplices

142 undena sternunt Astra comas, sacrum

143 confessa somnum. Nunc ab uno

144 mergite jura petunt arista ;

145 flexoque culmo et poplite cernui

146 nutant manipli. Fratris Adoream,

147 primas in Aegypto tenentem,

148 spica colit Chananaea fratrum.

149 Quid hoc ? Adorat Sol genitum jubar.

150 Ah ! ipse canos prociduus senex

151 adsternit, in te, Benjamine,

152 quinque stolae Tyrii coloris

153 labuntur. Ex in laetior accubat

Page 112: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

112

154 conviva mensae. Seposito metu,

155 certantur alternis honores

156 obsequiis, epulumque sancto

157 singultit aestu. Vina fluunt scyphis,

158 venis amores ; gaudia palpitant,

159 fletusque rident, et decentes

160 laetitiae lacrimantur. Evan !

AD LAZARUM SPIEGLERUM KALENDIS APRILIBUS MDCXLII. STOICI CHRISTIANI...

S7_6 v.1 Nec sumus ex Cynicis, nec sectam admittimus illam,

2 quae suadet obrigescere.

3 Mitior est nobis Virtus, o mentis apertae,

4 Spieglere, cordis vitrei.

5 Juverit alterius sectae quoque noscere mores :

6 nam levigat scientia.

7 Explico Democritum. Placitis jucundus adhaere :

8 omitte, si qua displicent.

9 Hic sophus, ut fama est, semper ridere solebat :

10 nec dormiens se flaverat.

11 Saltem hilaris somni speciem, compto ore renidens,

12 fingebat instar simiae.

13 Democriti vitam qua tu latuisse putabis

14 in parte vasti corporis ?

15 Pulmo sacer, non hepar erat, non molle cerebrum,

16 non pectus, olla sanguinis.

17 Is si vel minimum strictus mucrone fuisset,

18 aut tabe laesus primula :

19 continuo tota cecidisset mole, velut bos

20 quassus securi sinciput.

21 Scimus sollerter naturam a corde profectas

22 formare foetus lineas :

23 verum hic crediderim curam intendisse lieni :

24 tum deinde duxe caetera.

ENTHUSIASMUS. IN COEMETERIO, ANNO MDCXLII. IPSO DIE ANNIVERSARIO DEFUNCTORUM. ODE.

S7_7 v.1 Jamne ergo, Manes, vestra brevissimae

2 spectata vitae fabula transiit !

3 Ex aere conflato supellex,

4 haec feretri brevis arca restat.

5 At nemo de tot millibus alteri

6 antiqua turbat jura vel invidet.

7 Hic hostis acclinatur hosti :

8 hic geminos capit urna fratres ;

9 hic virgo scortis jungitur ; et procus

10 juxta maritum dormit adulterae.

11 Hic sanctus incumbit scelesto,

12 hic vitium jacet atque virtus.

13 Arcana dudum tristia comprimi

14 luctantur in me : nec penitus sibi

15 audet fateri, quae volutat

16 mens nimio titubata fluctu.

17 Morare vates, nec stimulum Dei,

Page 113: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

113

18 ignave, sentis ? Proice pectore

19 immane, famosumque verum,

20 dum graderis vagus inter ossa.

21 Hic coelum et Orcus, continuis tamen

22 haerent acervis, hic Superum choro

23 inferna miscetur caterva.

24 Hic paleae latitant inanes.

25 Cum plena spicis grana ferentibus :

26 interque spinas lilia consitas

27 ignota crescunt. Hic beatas

28 inter oves stabulantur haedi.

29 O lucis aedes, dulce sacrarium ;

30 electa Christi messis in horreo !

31 O Terra lacte et melle manans :

32 aula spei, thalamus quietis ;

33 o noctis antrum, quo latet abditae

34 thesaurus irae ; feta nocentium

35 spelunca latronum, secundae

36 suppliciis habitanda mortis :

37 o plena puris area gaudiis :

38 umbrosa quam nec silva, nec igneo

39 surgens ab electro lacunar ;

40 nec Zephyri superent vireta.

41 Ah ? verioris tristitiae domus :

42 Aegea qua sit mitior insula ;

43 quaeque in tenebris mersa squalet

44 trans rigidas Aquilonis oras ;

45 o seminantis funera Gratiae ?

46 O seminatae corpora gloriae ?

47 Vos Solis exstinctura lumen,

48 astrigeros ferietis orbes,

49 ah ? non secundo credita sidere

50 siccis Averni semina saltibus.

51 Hoc illa surrectura Cadmi

52 dente seges, tubicenque juxta.

53 Florete porro vaticinantia

54 ver dulce flavis Ossa coloribus.

55 Nam germinabunt instar herbae

56 circum hederas, viridemque buxum

57 jacete porro taetra cadaverum

58 implenda diris Ossa doloribus ;

59 totoque vindictae lacerto in

60 sulphureum jacienda stagnum :

61 sed nempe tantum ludimus, et jocis

62 crispamus auras, non sine sibilo.

63 At non inanis signa famae

64 ambiguis cecinisse verbis

65 dicemur olim : cum fragor aetheris

66 impellet axes turbine flammeo ;

67 et fractus illabetur Orbis

68 impavidum super et paventem,

69 rumpenda nullo carmine surditas

70 rumpetur illa nubivagi tuba ;

71 que per sepulcrorum cavernas

72 ceu tonitru quatiente terram,

73 vox audietur : surgite mortui.

74 Repente surgent. Castus ad aurea

75 hinc Agnus exsultabit astra :

Page 114: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

114

76 Inde salax trepidabit Hircus,

77 sidente lapsis sub pedibus solo,

78 immugientum fulmine nubium

79 ad ima stratus. Quos amicos

80 unus ager, patriaeque caespes

81 molaeve tectum ; quos placidus sopor

82 jungebat una ; vita novissimis

83 disjunget actis. Quis gelatos

84 insolitus quatit horror artus ?

85 An jam moventur ? Sistite Pallidi :

86 tantisper umbrae sistite ; buccina

87 donec supremae clangat horae.

88 Illa suo latet in metallo

89 procussa nondum : jam tamen emicat.

90 Extrema mundo purpureo dies

91 implumis in nido Sororum

92 stertit adhuc, sed et ista pennas

93 jam jamque librat, sistite mortui.

94 Ter de profundis, quod bene sospitet,

95 suspiro fibris luce cassos

96 Davidica miseratus oda.

97 Ter lustro vivo fonte ; ter alteram

98 lucem precatus clamo ; quiescite

99 Fortuna mortalis peracta est

100 vestra : manet peragenda nobis.

AD PARTHENIAM IUVENTUTEM GYMNASIORUM SOCIETATIS JESU. DE FORTUNATIS INSULIS...

S7_8 v.1 Esse potest isto quidam funestius orbe ?

2 Ubi nulla pax est, nulla speratur salus.

3 Pulsa loco virtus. Immania crimina visu

4 aequant giganteis, Columnas Herculis

5 quot lentum fabro ferrum tundente favillae,

6 tot ad astra voces spreta perjurae volant.

7 Plurima Naturae peragi contraria cernas.

8 Nutus loquuntur, ora nequius silent ;

9 auritique pedes ad futura sonantia currunt.

10 Videntque iniquum munus oculatae manus.

11 Omnia plena dolis. Minimus Carthagine major,

12 quam fraudulentus inquinavit Hannibal.

13 Summa petens cogi vult Ambitus ; adque cupitae

14 opima praedae fingit invitus trahi.

15 Non habitae reddunt vilem, vel acerbius urunt ;

16 habitaeque tanto certius nocent opes.

17 Sese ipsum perimit luxus ! Callosa voluptas

18 dedidicit usum sentiendi ganeam.

19 In pelago perdix, gallinaque poscitur Afra :

20 nectum Lucrini squama juverit lacus.

21 Fastiditur avis, simul ad silvestria ventum :

22 siccis petuntur putria terris ostrea.

23 Mos est naufragiis mensas condire gulosas ;

24 sapitque piscis morte piscantis sacer :

25 aut quam venator percussus in inguine stravit,

26 suaque clade fecit aprum nobilem.

27 Interea subiti corrumpunt gaudia luctus.

28 Epulis in ipsis larva terret hospitem.

Page 115: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

115

29 Splendida cum tacitum diffundit gemma venenum,

30 conviva tremulum pone submittit caput.

31 Blanda soporatis inserpunt frigora membris :

32 rumpente tenta Massico praecordia.

33 Heu ! quid agas hoc in regno captiva juventus,

34 periculosis aleae sub jactibus ?

35 Oceani glaciem, aut Colchos praestaret adire.

36 O quem beatae fama vitae provocat :

37 me duce solve ratem. Dives patet insula rerum,

38 pereuntis extra lubricas Mundi vias

39 hispida prima quidem facies, praecinctaque saxis

40 horrore nautas pulsat, et claustrum obicit ;

41 pura tamen semper formosi veris imago

42 affulget intus : parque primo seculo.

43 Non illuc curis fas est mordacibus ire ;

44 pedem nec intro ferre luxus audeat.

45 Error abest, scissoque gemens velamine luctus.

46 Furorque praeceps, et laborantes Metus.

47 Quaeque coli templis furiosa Pecunia poscit,

48 falsosque matris mentiens vultus Honor.

49 Hic habitat Virtus extremo utrimque reducta ;

50 Pudorque cautus, et comes modestia,

51 temperies animi molli procumbit in ulva,

52 placidusque apertis Risus e conchis hiat

53 lucida mansuro subsistunt Gaudia vultu,

54 alis recisis avolare nescia :

55 et secura Quies, et non damnosa Voluptas,

56 patiensque nodi lex et alba veritas.

57 Omnia pace virent, sertumque ligantur ad unum

58 ipsisque sese mutuo colles amant.

59 Et quando silvae certo sibi foedere nutant,

60 secum vicissim colloquuntur arbores.

61 Nil proprium patet omnis ager sine nomine caespes,

62 commune pulchrum : prata sternuntur toris ;

63 vitae vena micat liquido pede flumina currunt ;

64 inusitatus imbuit nares odor.

65 Ut neque pampinei certent vineta Timoli.

66 Fecunda nec quae gleba Phaeacum fragrat,

67 caetera non desunt juvenes, incumbite remis :

68 animosa magno plena si mens est viro.

69 Sed juremus in hoc : velis simul hausimus Austros,

70 iisdem per aequor ut redire sit nefas.

71 Ne quisquam timido muliebriter ore queratur

72 gemituque ventos augeat, lacrimis mare,

73 ibitis ? an retro ventis cunctantibus acti

74 perdetis aevum, jusque felicis loci !

AD HIERONYMUM MARSUM. LAETA PAUPERTAS. ODE

S7_9 v.1 Mitte sepostos cumulare census,

2 Marse. Tormentis animos fatigat,

3 non levat morbo positus vetusta

4 nummus in arca.

5 Fervidi raptis inhiare lucris,

6 divites quanto miseri labore

7 esse desudant ! Poterant minore

Page 116: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

116

8 esse beati.

9 Ille thesauros habet affluentes

10 cujus in caelo jacet omne votum.

11 Quod satis, multum est minimum, quod ultra

12 urget habere.

13 Non eget magno sitis apparatu.

14 Lene nativis cadit unda tofis

15 dulce muscoso sapit hausta rivo, et

16 frigerat artus.

17 Dulce sudanti cereale frustum

18 panis ; aut simplex olus et legumen ;

19 quod fames, nullo prohibente supra

20 cenat aratrum.

JEHU REX ISRAELIS. ENTHUSIASMUS...

S7_10 v.1 Onus, quod olim fertur ab aethere

2 minacis haustu Numinis ebrius

3 portasse Thesbites ; et omnem

4 fulgure praemonuisse Regem ;

5 onus tremendum, atque illacrimabile ;

6 cogente Phoebo non humilis furor

7 urget redordiri cavernam

8 perge, Jehu, reserare fatis.

9 Exite, clama, monstra patentibus

10 exite portis incute carcerem.

11 Conferta quassatis malorum

12 agmina cardinibus ; sinistrae

13 aves, et ostro splendida servitus,

14 mucroque tectis insidiis biceps ;

15 Laborque, letumque, et trabali

16 bella ruant metuenda telo.

17 Quo spissa nubes fetaque grandinis ?

18 Cui pallet horror ? Quem Nemesis petes ?

19 Mixtura gentes, an secundam

20 exitio Sodomam datura ?

21 Ac si frementum viscera montium,

22 diuque clausas Aeoliae fores

23 Junonis accessu relaxet

24 Hippotades, pretio puellae :

25 vix rupe mota proruit ocius

26 ventosa late Nubigenum cohors ;

27 Eurusque, Caurusque et procellis

28 colla madens pluvialis Auster,

29 In Jezraelem tenditur : huc movet

30 saevire jussus vinea criminum

31 ferax, et insontis nocenti

32 supplicio dabit empta poenas.

33 Quot saxa jecit deterior viro

34 pejore conjux ; ora tot impleat

35 discerpta prodi nunc caninum.

36 Cote Fames acuenda dentem,

37 prodite pestes, quas Erebus nigris

38 effudit antris. Tota domus solo

39 sternatur. Ut nec furca restet,

40 nec matulae per et ensis omnes

Page 117: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

117

41 lumbos Achabi sollicitam frequens

42 vestiget in caedem ; occidat impii

43 Fortuna conclamata regis.

44 Cur maculat genus istud auras ?

45 Tu sceptra Namsi progenies cape,

46 ad arma, miles. Jamque oleo madet

47 inunctus heros. Jam triumphe,

48 jam litui sonuere festas,

49 rex vive, voces protinus elevant

50 substrata magnum pallia Vindicem.

51 Ad signa conjurat Volonum

52 seditio, saliuntque Dirae.

53 Promittit ultrix turma ferociam

54 festina duci, quo jubet impetus.

55 Stragis secuturae voluptas

56 torva placet, feritasque voti.

57 Sic arva Mavors Thermodoontia

58 timendus intrat Lux clypei rubet ;

59 singultienti mota flamma

60 arma crepant ; gladiisque centum

61 cristata cassis, nubila succutit.

62 Ipse in quadriga : quam pavor et comes

63 Bellona ducit : multa stridet

64 umbra retro, sequiturque currum.

65 Salve minister justitiae Deo,

66 dilecte salve. Non vacat impigro

67 audire tardantem : sed alto

68 praecipitem juvat ire gressu.

69 Vadit videri fervidus : at modo

70 frenis caballus, vim moderantibus

71 absistit in gyros, et agrum !

72 Scribit ovans ; modo concitatus

73 evolvit indignantem animam neque

74 paret lupatis cur vigil excubas

75 in turre custos, et per umbram

76 aerisonum specularis agmen ?

77 Miscetur astu nobilis ac dolo

78 instincta virtus, et patiens regi,

79 bis missus explorator, anxit,

80 (sic Superi statuere) vires,

81 densum coactus pone sequi globum.

82 Qualis vel Hister, vel Padus amnium

83 late tyrannus ; cum liquenti

84 auctior ex nivibus tributo,

85 suumque currens solvere Nereo

86 et ipse jam nec ponte, nec insula,

87 silvisque, septisque, aut coloni

88 aggeribus cohibetur ullis :

89 Si forte eodem tramite devia

90 currunt minorum flumina gentium :

91 major minorem sorbet undam,

92 Oceanum subitura Patrem.

93 Sed jam tumultum congeminat fragor.

94 Hinc fata discas. Ducitur inscius

95 Joramus ad metam sagittae.

96 (Tende Jehu) propiorque Leto ;

97 quo vos ? Amici, quaerit, an hostici ?

98 Crudele ridens alter et asperum :

Page 118: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

118

99 invisa stirps de pace ! Tandem

100 Sidoniae Catulum leaenae

101 deprendo, tandem ! Dixit, et alitem

102 emisit arcu. Canna volatilis

103 caeleste mandatum secuta, in

104 pectus iit, penitusque totum

105 reclusit ictu. Sternitur. Heu ! Jaces

106 Jorame, vili ne tumulo quidem

107 permissus inferri, vel urnae

108 dirus ager, patriaeque furto

109 foedatus uvae, deposuit feris

110 venale funus. Nunc fruere, et sacrum

111 complexus autumnum Nabothi.

112 Illicita satiare gleba.

113 Tecum (quis horti falleret ostio

114 divos sequentes caesus Ochosias,

115 ferro Gaverini peracto

116 procubuit super arva clivi.

117 Vindicta, ritu gurgitis, et furit,

118 et crescit. Eheu ! stragibus additur

119 probrum renidentem feremus,

120 quae Cyprio lavit ora succo ?

121 Quaenam ista valvis prospicit, aureum

122 olens lupanar ? Deice, deice,

123 eunuche, scortum. Nam quid atro

124 luxuriae maculosa fumo,

125 soles nocenti polluit halitu ?

126 Delapsa murum vipera sanguinis

127 conspergit expressi veneno.

128 Membra natant, sonipesque corpus

129 infame fixa proterit ungula.

130 O quae tot olim vendiderat procis

131 incesta nocturnos amores,

132 (linge canis fera membra, linge)

133 haec Jezabela est : illane Sidonis

134 ramosa terrae ! Nunc ubi flammei

135 coralla labri ? Pictus oris

136 ignis ubi, teretisque colli

137 crystallus omni secta libidine ?

138 Ubi genarum molle rosarium,

139 Arabsque, Praestanusque nasus ?

140 Crinis ubi, laqueus virorum

141 ac rete duplex ? Istane Sidonis ?

142 Defluxit omnes gratia purpurae,

143 vah calva desolata ! Lapsi

144 cetera prostibuli sagina,

145 rictus molossum pavit hiantium.

146 Jehu moraris ? Ne tacitum velis

147 frigere ferrum. Perge : restat

148 Samariae jugulanda pubes.

149 It, qualis olim Marmaricus leo,

150 plenam juvencis qui satur otio

151 extendit alvum : non capellis

152 surgere, compositaque cervam

153 dignetur ira. Dormiat interim,

154 vel captet auras, at simul improba

155 reditque, sopitumque pulsat

156 ingluvies Numidaeve murmur

Page 119: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

119

157 expergefactus rugit, ut avia

158 metu resultant : ille tamen loci

159 oblitus hesternique tauri,

160 nunc alio movet arma saltu.

161 Quid laureatae griphus epistolae

162 minatur urbi, Dena, age, septies

163 regalis intercisa colli,

164 in cophino, capita alta nobis

165 senator affer. Quam temere cadit

166 detonsa Majo lana bidentium ;

167 supra pavimentum Coronae

168 verticibus cecidere sectis.

169 Bacchare mucro letifer : hactenus

170 libata mors est. Merge sitim cado

171 Tonantis, ad fundum bibendo

172 sanguineos vomat uva rivos

173 Nabothiano turgida sanguine,

174 mactatur aris, quidquid Athalia

175 effudit in partum. Propina

176 sideribus generose ductor,

177 mustum furoris dulce tibi. Sed et

178 siccanda sex est. Non superet pilus,

179 non unguis ex turba Balami.

180 Relliquias metat ensis idem,

181 qui prima vindex messuit ulcera.

182 Quum multae in agris falce virentibus

183 secantur urticae, tepentem

184 post pluviam ; moriuntur uno

185 In seticeto Samaridum popae.

186 Tunc non et ipsi, more fruentium,

187 bis terve scindebant, ut olim,

188 vulnificis sua membra cultris.

189 Truncantur omnes. Emeritum, Jehu,

190 reconde ferrum buccina personet :

191 timete divos et monentem

192 discite justitiam nepotes.

AD VALERIUM HASTAM. TUM INTRA SEMESTRE TEMPUS, LUCTU QUIQUE FUNERUM SORDIDA...

S7_11 v.1 Ah ! Valeri, quo te vertas, nimis atra furensque

2 incubuit Fortuna dolenti :

3 attonitumque inopina caput versavit in orbem,

4 et toto Dea pendere pressit.

5 Ah ! Valeri, quatuor potuit tibi pignora raptim,

6 et super his evolvere Matrem !

7 Invida debuerat contenta fuisse tributo.

8 Quinque unus tumulaverit annus !

9 Jam nullus posthac intranti limina Benno

10 occurret ridere salutem.

11 Nullus in amplexum venientis Castulus ibit,

12 conivens praedulce puellus.

13 Nulla, quod optabas, frustra desponsa Geraldo,

14 promittit Basilissa nepotes.

15 Occidit indignum Libitinae barbara funus ;

16 ante rosae, nunc aemula buxi.

17 Ultimaque : avulsa est thalamo carissima conjux

Page 120: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

120

18 in cumulum, te absente, malorum.

19 Et tanto in luctu medicinam a carmine speres

20 a tepidis solatia Musis !

21 Desine, teque tuis involve doloribus, hasta

22 et forti preme pectore questum.

23 Hoc fodit, hoc saevos Fortuna ulciscitur ictus.

24 Hoc Mortem necat insuper ipsam.

25 Mitto tamen varium tessellatumque poema,

26 ne videar sprevisse petentem.

27 Ingemino : vanum est, quidquid sol ambit uterque

28 Terra nihil durabile nutrit.

29 Vita fugax, incerta, brevis : pariterque feruntur

30 in fossam cum civibus urbes.

31 De quo vis paullo post exclamare licebit :

32 Trojani Priamusque fuerunt.

DE CHRISTIANO DEMOCRITO IUSTAM ODEN SCRIPTURUS AB INTRACTABILES MUSA SE IMPEDIRI.

S7_12 v.1 Nam quis nunc homines sine risu praetereat ? Quo

2 Thalia tendis improba

3 sermonem si vis solito laxare capistro ;

4 lyramque et odas abice.

5 Sin necdum Flacci pertaesum est ; cautius orna

6 versum decenti pondere,

7 qui lyricis satiras innectit ; floribus unguem,

8 agnisque commiscet lupos.

9 At tu me toties in atrocia metra negantem

10 aculeata surripis.

11 Nam nisi saeva fores ; mellitum carmen abiret,

12 cultaque tornatum manu

13 nunc simul articulos chordis admovimus ; audes

14 et has et illas rumpere :

15 substituisque fides Paridem quibus usus Aquinas,

16 servum cecidit Caesaris,

17 importuna jocos misces, violasque rosasque

18 obducis altis vepribus.

19 Ut petulans merito referas ignobile nomen

20 amarulentae Cingara.

21 Parce : tuo vatem suspectum reddis aceto,

22 onerasque diris laudibus.

23 Aut non asper ero posthac, lusurus eburna

24 Horatii testudine ;

25 aut, si nolentem stimulare in proelia pergis,

26 trucesque iambos imperas ;

27 arripiam rastrum plectro deforme relicto,

28 vitandus occursantibus.

29 Quam bene sejunges ab equi cervice leonis

30 caput, bovisque cornua :

31 tam male confundas duram mollemque poesin

32 soteriis funebria.

33 Nec refert, satiris quoque felle madentibus olim

34 fricuisse mores Apulum.

35 Nimirum posito scuticam cum pectine sumpsit

36 suo ferox Lucilio.

37 At tibi continua est nugandi et magna libido

38 quamquam increpanti barbitum.

Page 121: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

121

39 Unum forsan adhuc, quando haec te cura remordet,

40 nec aliter es placabilis,

41 unum excusandus possim indulgere furorem

42 his, Musa bacchanalibus :

43 tempore quo mos est communem invertere mortem,

44 gustu voluptatis novae.

45 Ex ocreis potant ; salit in cratere crumenam

46 haustura praeceps alea.

47 Larva tegit faciem ; nudantur brachia cinctu ;

48 pellit galerum calceus.

49 Ambulat ima petens caput : a cervice supini

50 pedes feruntur, non ferunt.

51 Malint incussis audire tonitura testis,

52 axemve plaustri stridulum :

53 quam vel Apollineum leni de nube sonantem.

54 Quacumque currus vertitur ;

55 ducentem vel saxa chelyn, silvasque ferarum,

56 mitesque silvarum feras.

57 Ipsae, in laetitiae media vertigine, tanto

58 magis placent ineptiae

59 exemplis horum, videaris posse Camenis

60 dulcique abuti fistula.

61 Increpitaque lyra, gratam sperantibus Oden,

62 satiras frementes fundere.

63 I, licet : at capiti si grandinis incidat imber,

64 ictus tibi imputaveris.

AD SIMONEM CONDYLUM. FACTIONIS STOICAE, QUAM MANSUETIOREM VOCANT...

S7_13 v.1 Personata venit citharistria, Condyle, forma

2 et ore par Aegyptiae.

3 Attamen una novem fidens ait esse Sororum,

4 ut cumque fallunt tegmina :

5 posteriorque tribus primis Parnasidas inter,

6 prior Thalia ceteris

7 pande fores. Volet illa suo laetantia cantu

8 ornare liberalia,

9 femineum ne crede melos (quod scimus abhorres)

10 tacta sonaturam lyra.

11 Strenua Virgo venit : Thymelen mentitur et oram

12 virile carmen audies ;

13 sed feriens parcente manu, non intima scalpit

14 simulata Musa Maenadem.

15 Te quin imo volens hilarem, suadebit habenas

16 laxare docto risui,

17 si vacat, et frontem solvis, pronamque canenti

18 aurem reclinas, incipit.

19 Sint alii antiqui moris, stolidique severi,

20 torvum genus mortalium :

21 ex oculis quorum fluat imbrifer Heraclitus,

22 valles inudans lacrimis.

23 At tibi Democriti mores sapientius opto,

24 in sole civis publici.

25 Condyle ridendum est non ducit ad aethera numen

26 omnes eodem tramite.

27 Si bonus ac laetus caelo potes ire sereno,

Page 122: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

122

28 cur maestus optes nubilum

29 In cunis flevisse, sat est ; nutricis in ulnis

30 ad pressa matris ubera.

31 Altera nunc hominis promenda potentia restat

32 ne contrahat rubiginem.

33 Illustres hodieque viros ut in ansere flumen

34 natare risu cernimus.

35 Condyle, praegnantes caussas, cave deesse queraris ;

36 ubique plures suppetunt.

37 Non jubeo plebis vita studiisque moveri :

38 non immoror vulgaribus.

39 Quod terram fugiat mercator et aequore sicco

40 perire nolit transfuga

41 inquirat madidum : phocisque miserrimus angues

42 postponat, urnam litori.

43 Euclio quod strepitu contentus divitis ollae,

44 sistat famem tinnitibus :

45 quotque triente ferox per mille pericula miles

46 venale corpus differat.

47 Nimirum furor hic veniam laudemque meretur,

48 crescitque, quamvis sibiles.

49 Sed cur non alios aeque risurus in ara

50 Magni Lienis immolas

51 non passim et proceres mutat aeterna caducis

52 vili talentum nummulo !

53 Astra levi bullae cedunt ; pulcherrima Luna

54 turpis puellae basio.

55 Flenda, ais, haec potius ; sed et irridenda phrenesis,

56 et multiplex insania.

57 Condyle, quis pauper vult jam de plebe videri,

58 cui subula est acutior ?

59 Tonsor post pultes, haerentem dentibus atris

60 turdum superbit vellere ;

61 cum ludicra fames plumam non viderit umquam.

62 De gente vix audiverit.

63 Adspice Germanum, quot in uno corpore regna

64 et nationes exhibet !

65 Adspice Teutonidas, monstris certare marinis,

66 luxu natantes vestium.

67 Non quo nuda tegant, sed quo nudentur amictu,

68 nebulosa velant pectora.

69 Ut latus intorquent ! Quanta se in cyclade vertunt,

70 quam lata sunt multicia

71 velle suos credas gallinam cogere pullos

72 viso paventes milvio.

73 Cetera transmittam satis est, ostendere fonte

74 spleni ciendo idoneum.

75 Ex modico sollers venator colligit ungui

76 molis tremendae belluam.

77 Ad ferrum propero. Nostrum cui militat aevum ?

78 Quid Matris est in ensibus

79 non propter pacem : pro Bello Bella geruntur.

80 Victoriae jam serviunt.

81 En, quibus ambitio scalis nitatur in altum.

82 Castis et aulis imperat.

83 Quis referat sorde, queis et tunc splendet avarus,

84 Cum vult videri prodigus

85 ut quidam in speculo se demirantur et ardent,

Page 123: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

123

86 pavonis instar gemmei !

87 Laudari assuetus, pueriliter ut sibi plaudit,

88 totoque restagnat foro.

89 Solus Chrysippum legit, solitumque Cleanthen

90 in osse tauri scribere.

91 O bone, quod modicae perstrictus voce sagittae

92 demittat aures pendulas.

93 Ridicula est aetas omnis prope rara cachinnum

94 devexa jura fugerit.

95 Nec melior, decies cecidit cui forfice barba,

96 quam cui capillus septies.

97 Multa senes colaphis quoque digna sonantibus edunt,

98 poenisque saepe nauticis.

99 Quae punire decet sapientem non nisi risu,

100 occalluerunt jurgiis.

101 Inter eos etiam, qui in verba laconica jurant,

102 dantur coronati Midae.

103 Illum suspicio succincta pavoribus, illum

104 vanae trahunt imagines.

105 Istum livor edax coquit : hunc inclusa cupido,

106 hunc ira pene strangulat.

107 Cur impallescit chartis studiosus ad ignem

108 noctu micantis Cynthiae ?

109 Dici vult aliquis. Scabies extrema relinqui

110 prae pestis horret linteo.

111 Delentur tituli pedibus calcamus honoret.

112 Obruimus alta nomina ;

113 non pariter fastum. Quotus audet ferre sereno

114 verbosa vultu spicula ?

115 Mirum animal, miris variata Superbia guttis :

116 fallax hirudo gloriae.

117 Invenias, sua quos et se contemnere credas,

118 probrum ferentes aegrius ;

119 quam vel pica ferat mellum captiva caninum

120 taedas vel ardentes leo

121 Condyle quid censes ? Fundi si dives et auri

122 cunctas opes eliminet :

123 scribat et heredes divos, caeloque reponat ;

124 lucrumque jacturam putet.

125 Post, huic proposito curas adjungat inanes

126 fulgore captus bracteae.

127 Illectus crotalo, viscatus imagine picta,

128 adhaereat crepundiis :

129 perdere quae metuat ploratque ? Repta caballum

130 qualis puellus ligneum.

131 Non hic splene opus est saliente, et naribus uncis.

132 Et helle - stultorum - boro ?

133 Atqui vera loquor : fiunt haec, Condyle, fiunt,

134 mendicat a se paupere

135 nonnumquam, ingentem qui sponte reliquit opum vim.

136 Largitor olim sportulae,

137 ipse obit, et veteris Fortunae dulcia furtim

138 palamque lambit crustula.

139 Plura referre piget de grandi semen acervo,

140 haec pauca grana sumpsimus.

141 Et dubitabis adhuc pulmoni indicere saltum,

142 canentibus tot fistulis ?

143 Aude aliquid Simeon, totusque incumbe cachinno

Page 124: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

124

144 plenisque ride follibus.

145 Sive domos urbisque forum, seu compita lustras

146 seu castra, sive curiam :

147 summum crede nefas, gelasinum abscondere dentem :

148 malisque caedi taureis.

149 Jamque vale : en, posita persona appareo Musae

150 ne fluctuans dissentias ;

AD ANDREAM GERMANICUM TYROLENSEM. ADVERSUS CRITICORUM IUDICIA...

S7_14 v.1 Omnibus semper placuisse, res est

2 plena fortunae : placuisse paucis,

3 plena virtutis : placuisse nulli,

4 plena doloris.

5 Si quid extremi tamen eligendi

6 optio detur, medio relicto :

7 praeferam nulli placuisse, quam Ger-

8 manice, cunctis.

DE HISTORIA EQUI TROIANI AD NOSTRUM USQUE AEVUM PRODUCENDA, ET CETERA, SOMNIUM

S7_15 v.1 Dum vivo, dum tempto lyram, dum carmina dico ;

2 non tale vidi somnium.

3 Dispersum mistumque chaos, variumque remotis

4 et ex propinquis dissonum.

5 Monstra tot in sese non conspirantia miro

6 nexu ligavit Morpheus.

7 Ex Histro surgebat equus, quem lumine cassum

8 lupus trahebat ambulans.

9 In pedibus sonipes oculos alatus habebat,

10 et tauriformes ungulas.

11 Insedi ; raptasque cito per inane volatu

12 ignota veni littora.

13 Quinque viri juxta canum jacuere leonem,

14 auro jubatum tortili.

15 Primores duo nigranti sua corpora velo

16 obvolverant in gramine.

17 Tertius irriguum prope fontem, ubi vulserat herbam.

18 quam "macma" dicunt incolae ;

19 in medias fauces ausus dimittere dextram,

20 favum extrahebat melleum.

21 Tres adeo exemit : cum plures vellet, in ore

22 latens momordit regulus.

23 Obstupefacta manus, veluti torpedine pigrum

24 fundente virus, marcuit ;

25 florida rursus eam digitis simul attigit infans

26 vicinus in cunabulis.

27 Ille et apes decies senas effervere jussit,

28 cristas remulcens anguium.

29 In Martem se vertit apis : totidemque steterunt

30 coram puello milites.

31 Quartum deinde virum vidi tria poma ferentem,

32 tam flava, quam sunt Punica ;

33 mulcentemque ferae languentia colla reclinis

Page 125: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

125

34 et inspuentis savium

35 Unde mel uberius sperans ex faucibus iisdem,

36 ludebat aequo crudius.

37 Id nocuit. Nam cum spinam male velleret unguis ;

38 altum fremente bellua.

39 Protinus ad sonitum tremuerunt membra ; salisque

40 sudore sparsa concidunt.

41 Mater adest : patrioque rigat praecordia succo,

42 costamque costis admovet,

43 Quinto nulla fuit scrutandi mella cupido.

44 Legebat alba lilia,

45 purpureasque rosas, cohibebat vita capillos.

46 Et nexa peplo taenia,

47 praetulit aequorei dentem retulisse Trisulci,

48 inter repertum pampinos.

49 Haec admiranti nemoralem clara per umbram,

50 accede, vox est reddita :

51 Heu mihi ! dicebam. Men hunc invadere rictu !

52 Tremisco totis artubus.

53 "Parce metu", crispus juvenis respondit ab arcu ;

54 et se ferebat in manu.

55 "Huc ades, et placidi pellem metire leonis,

56 nihil minatur Africae.

57 Qualiter in Byrsa, tauri seu tergore, Dido

58 exstruxerat Carthaginem ;

59 tu quoque ponendam calamo signaveris arcem,

60 mensura quanta est velleris."

61 Aggredior timide stratumque examino corpus

62 murisque scribo limites.

63 Fundamenta dehinc cupiens immota locare,

64 demitto palam ferream ;

65 effodique cavum sculptum fuit : alea jacta est.

66 Icus (?), manebant ultima

67 ecce gigas prodit rubigine squalibus auri,

68 sceptroque late submovet ;

69 vocibus his usus : "Sine, molliter ossa quiescant".

70 Manes quid incestas meos ?

71 Urbem moliri suadet si dira cupido ;

72 molire juxta, non supra.

73 Sic fatus tumulo posuit caput. Ocius aer

74 clangore coepit succuti.

75 Ursam aquilae tundunt, vastatricemque sepulchri

76 umbrae Gigantis immolant

77 pareo mandatis. Dein jugera circumspexi

78 propter latus jacentia.

79 Ingens campus erat ; sed scrupens : ardua saxa ;

80 Thebis revulsa credidi.

81 Atque hominum quaedam faciem, pecudemque ferebant

82 signis inusta mysticis.

83 Quaedam decussis stabant informia frustis,

84 ceu pars ruinae turrium.

85 Marmora cum tofis, silices cum pumice misti

86 multo rubebant sanguine.

87 Jamque etiam in silvas visus mihi ferre securim

88 trabes monebar scindere,

89 cum subito motis penitus radicibus arbos

90 inversa vadit obviam :

91 vertice progrediens prono, pede recta supino,

Page 126: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

126

92 quo more Faunus histrio.

93 Grypha, grues, corvos, volucres ut quisque fovebat

94 nidus supra cacumina ;

95 arborei terris avulsa stirpe ruebant

96 adversa trunci in proelia.

97 Emicui in morum : nam manserat unica morus

98 infixa natali solo,

99 Pacis amans : reliquum justam nemus omne phalanga

100 umbone juncto fecerat

101 fraxinus in platanos in fagum procidit alnus

102 ilex ab orno saucia.

103 Obstipui, crinisque rigens surrexit in altum,

104 par frondium fastigiis.

105 Quod bellatorum genus est ? Quid militis istud,

106 ramosa jactans brachia

107 hisne locis etiam : sparsit fera semina Cadmus,

108 dentemque in arma fertilem

109 sic ego. Nube cava sic vox prolapsa Tonantis :

110 specta cohortem ligneam ;

111 ut sibi pugnatrix virides intorqueat hastas,

112 ventrisque rumpat corticem.

113 Haec tibi materies tectis erit apta struendis

114 insequere tantum funera.

115 Insequor immani crepitat vaga verbere silva

116 manusque miscet frondeas :

117 donec, ubi innumeri lapides jacuere, patentem

118 concisa stravit aream.

119 Aedificare paro tardumque et in omnia cautum

120 senex verendus incitat.

121 In manibus culter capulo radiabat eburno :

122 erat capillus rarior.

123 Ut maturarem, super haec spumantis aquoso

124 urgebar ore fluminis,

125 fluminis immensi cui si septena micarent

126 infecta limo cornua :

127 esse videretur Nilus : tam multa papyrus.

128 Miscebat algam crinium.

129 Caeruleus pater assurgens, et vertice canus ;

130 postquam salutares aquas

131 sparsit in attoniti vultum cannaque fluente

132 faustum precatus annuit :

133 humida per certos diffundens verba canales,

134 immurmuravit auribus.

135 Summa fuit : propera sine arena et calce trecenta

136 festino saxa jungere.

137 Quid junxisse juvat, si, quantum educo sub auras,

138 Jovis satelles deicit ?

139 Advolat et rostro silices paritus adunco

140 in exstruentem militat.

141 Infrendens accessit anus, cui lumen ademptum

142 et sicca pendent ubera.

143 Hanc comitabatur Centaurus, arundine nixus

144 circaque me fabas ferens :

145 anguibus et patulo stridebat semina rictu,

146 nihil locutus semifer,

147 sese ipsum frenabat eques ; madidamque saliva

148 versabat ore laminam.

149 Atque, ut idem facerem, visus voluisse lupato

Page 127: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

127

150 os et meum substringere,

151 restitit, injecitque moram, tenuitque moventem

152 imposta saxa machinae

153 ast ego silvicolam simulatum, in tempus adacto

154 exesse jussi malleo

155 fugit in Aegyptum : subterque Serapidis aram

156 se vulneratus abdidit.

157 At non fugit anus squalentibus horrida mammis.

158 In me retorto lumine,

159 ecquid, ait, speras in caelum hoc tollere culmen

160 an fascinat Semiramis ?

161 Flamma prius pelago miscebitur, altaque curvo

162 sulcabis astra vomere.

163 Omnibus obsistam contra tua viribus ausa :

164 sic me sorores juverint.

165 Ter moles erecta, ter atro fulmine tacta

166 ad ima rursus corruet.

167 Dixit et obscuro fumantem sulphure taedam

168 conjecit in mortarium.

169 Serpit in ossa tremor. Video volitare favillas,

170 fragilesque muros hiscere,

171 pergo tamen. Verum quoties destructa repono

172 (ut monstra semet implicant)

173 pone puer risit, stivamque impressit arenae ;

174 et seminavit carduos.

175 Interea niveis subvectus in aethera Cygnus

176 descripsit alis circulum.

177 Ter dederat per colla modos, ter in aere plausit,

178 quinos secutus obvios.

179 Conveniunt Phoenix, aviumque exercitus ingens

180 ternaeque semper provolant.

181 Ex his una meis humeris insidere visa,

182 (fuit palumbo concolor)

183 deposuit folium lauri, foliumque cupressi.

184 In his aratae literae :

185 linque sagum Marti, falcemque arcumque Gelono ,

186 et picta Medis cingula :

187 quamque togam gestas, palmis inflectere noli.

188 Nefas, bibisse ex casside.

189 Hinc refer ad stantem propius tua lumina Divam.

190 Solis loquentem nutibus

191 quae mox insignem per mille coloribus arcum

192 descendit instar sideris.

193 Irriguum stat fronte jubar : lux nigra comarum :

194 perfudit extremas crocus.

195 Juniperi ramum florentem dextra gerebat,

196 crucemque laeva cedrinam.

197 Pulchra, sed elinguis pro verbis signa sequuntur :

198 jam rosit unguem pollicis :

199 jam pressit labrum modo missile jecit in auras ;

200 qua Virgo Librae praesidet.

201 Me modo detinuit quamvis obliqua ruentem

202 in irresecto caespite.

203 Cernua postremum digito haec in pulvere scripsit :

204 cassi laboris desine :

205 anseribus vulpes crocodilo ichneumona jungis.

206 Aproque tendis retia.

207 Sub tellure latet speculum : sapientius illud

Page 128: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

128

208 (immitte marras) erues.

209 Jam tuus ille leo, calamo quem mensus eras, se

210 toto explicavit corpore.

211 Sic erat extensum reperi juba nexuit agnum.

212 Maduere circum marmora :

213 et lacrimis pardi, lacrimis maduere triones.

214 Flevere silvae et littora.

215 Ipse ego non humili maestus terrore per agros

216 discurro, more Thyadum :

217 ne videam, videarve. Iratus denique vano

218 aedilitatis nomini,

219 juxta quinque viros illa tellure jacentes,

220 mihi sepulchrum molior.

221 Unaque evigilo. Quae sum ludibria passus !

222 In quas chimaeras incidi !

223 Credebam in manibus durum me ferre ligonem :

224 eratque penna candida.

225 Chaldaei, Phariique Magos habuere, sagaces

226 interpretari somnia :

227 Quis vati vates erit, et mea pandet Apollo,

228 tot impedita nexibus

229 Si quae pondus habent, an et haec quoque pondus habebunt

230 permitto Fatis omnia ;

231 soli meque ; Deo fiat, quodcumque futurum est,

232 votum sit hoc, non somnium.

AD PRIMORES CONGREGATIONIS MACILENTORUM SCYTALE LYRICA. CARMEN TRUNCATUM...

S7_16 v.1 Huc tandem ventum est : imus quo ducimur, imus,

2 jam testa lutei fracta corporis crepat.

3 Procedunt anni : subeunt fastidia rerum.

4 Luctantis animae murmur in labris natat

5 insuper et noctes, et tristia somnia terrent :

6 et ipsa, sine me, nescio quid ululat, lyra.

7 Migrandum. Vos o graciles, mea cura, sodales,

8 tam mente solidi, pelle quam friabiles :

9 ante ego quam subeam tumulum, saxoque repostus

10 fraterna jussu Mortis ossa porrigam :

11 accipite haec animis, memorique in mente suprema.

12 Fortasse vestri verba Patris condite.

13 [Lacune]

14 [Lacune]

15 servio fatalem historiam componere jussus

16 arande terret glaeba spinarum ferax.

17 O cantem potius, crescatque audacia coeptis ;

18 namque istud aevum multa non sinit loqui.

19 Scilicet auspicio refert, quo bella gerantur.

20 Vivum ac videntem penna quae signet ducem,

21 lubrica matura est, utinam cessare liceret !

22 Invitus Arnus nempe Fatis debeor.

AD PETRUM ALTENHOFIUM. AUCTOR DE MORTUALI PHERETRO SIBI PROSPICIT...

S7_17 v.1 Quid ? Si beatis mentibus afferi

Page 129: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

129

2 indulget Aether, Petre, Carystia

3 e rupe decisas sepulchri

4 Pyramides. Pariamque molem

5 quaeremus umbris ! Frangite marmora

6 distincta venis : tollite lugubrem

7 fastum, redundantesque pennas

8 funeris, et titulos, amici.

9 Offendor istis : hic jacet Armagra,

10 Mardo, Carallus. Vasco. Peronias.

11 Triumvir. Ex consul. Senator.

12 Consilio. Manibusque. Miles.

13 Ter. Ad Polonos. Ad Ligures. Quater,

14 quater. Britannos. Missus. Ad ultimos.

15 Legatus extremum. Viennae.

16 Sole diem. Moriente clausit.

17 At ecce circum sesquipedalibus

18 caelata signis, pendet imaginum

19 in gentis armorumque laudem

20 pompa ferox, galeaeque et enses

21 cristaeque et umbo : monte super tigris,

22 Supraque scutum vultur, et aurei

23 caput coronatum leonis

24 in medio ; Libycique dentes,

25 cervique cornu. Scilicet, ut sciam,

26 fuisse nuper Pus generosius

27 hac sede defossum. Facesse

28 flebilium miserande luxus.

29 Odi sepultae murmura gloriae.

30 Foetent in urna grandia nomina.

31 Incestat et manes cadaver,

32 quod sub humo putridum superbit.

33 Me, si paratum, Petre, jubentibus

34 suprema fatis hora citaverit :

35 Longam quidem, sed impolita

36 sandapilam fabricabis orno.

37 A fronte scribes : "Hic. Jacet. Alsata.

38 Poeta. Quondam. Non, sine. Laureis."

39 O vanitas ! Expunge rursus.

40 Si jaceam satis est, quiete.

HYMNUS ADSPIRANTIS AD COELESTEM PATRIAM. ODE.

S7_18 v.1 Te canemus, Vita Divum,

2 Vita dulcis, vera Vita :

3 quam Senectus nulla laedit :

4 nulla morsu carpit hora.

5 Quam perennis vena fontis

6 quattuor dispersa rivis, et voluptas irrigat

7 urbs Sionis, sive regnum,

8 destinata sive caena,

9 sive nomineris hortus :

10 semper es beata Vita,

11 Vita divum, vita dulcis :

12 tota melle, tota lacte, tota manas gaudiis.

13 Omnis illic turba florum,

14 eleganti penicillo

Page 130: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

130

15 prata pingit, et nitenti

16 sanguinem candore miscet.

17 Stillat alba liliorum.

18 Defluitque rubra nubes : et ligustris grandinat.

19 Luce purpurantur herbae :

20 criniuntur arva gemmis :

21 Sardii spirant amomum :

22 germinant toris achates.

23 Carpit unguis margaritas :

24 et virentem flos smaragdi provocat topazium :

25 delicati veris aer

26 acriorem pellit annum ;

27 mirus artifex corollae

28 pulchra nectit serta majus ;

29 serta, quae soluta pronis

30 expeditus e pharetris, spargit in viciniam.

31 Sic odores in Sabaea

32 mite fluctuantur aura.

33 Convolant tenerrimorum.

34 Spiritus Favoniorum,

35 et rosarum corda perflant,

36 Sola Vitis lacrimatur : cuncta rident caetera.

37 Arborum ramosa cervix

38 se conante vestit auro,

39 fulva trudit poma malus.

40 Alta cedrus, palma victrix

41 mutuos amant susurros.

42 Exsulat cupressus atra, triste lignum funeris.

43 Nulla mutat bruma silvam,

44 frondiumve molle textum :

45 nescit illibata virgo

46 flabra saevientis Euri ;

47 nec pavet tonsoris Austri

48 in capillis rore cinctis criminosam forficem.

49 His locis Amoenitates

50 ambulant, et invidenda

51 triga sistit Gratiarum.

52 Incolaeque ; sive collis,

53 sive vallis umbilico

54 dulce ludunt, dulce gaudent, dulce carmen personant.

55 Pars micante fila plectro

56 crispat, elicitque laudes ;

57 pars liquenti voce bella

58 narrat ex honore gesta ;

59 seque ducens in triumphum

60 laureis utrimque cingit , populoque tempora.

61 Balsami fragrante nimbo,

62 luminumque mille visis ;

63 auriumque mille musis,

64 sensuumque mille formis,

65 millies simul fruuntur.

66 Totus astrum, totus auris, quisque totus nasus est.

67 Ergo nullis inquinantur

68 taediis, maerore nullo.

69 Laeta per campos juventa

70 plaudit usque, cantat usque.

71 Si Camenas finierunt,

72 gratiores auspicantur : finis est exordium.

Page 131: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

131

73 Lividos supra cometas

74 elevantur ; et relicto

75 fulminum tonante nido

76 verticem pulsant Olympi :

77 qualis ex arundineto

78 ignipes scintilla currit summa per fastigia.

79 Inde spectant curiosi ;

80 turbulenta quam ferantur

81 ludibundo Fata motu

82 quos vaporis cauda figat ;

83 quae per Orbem regna turbet

84 vel cruenta Martis hasta, vel trisulca nubium.

85 Servat integram venustas

86 spongiae secura formam.

87 Floridos decore vultus

88 nulla decoquit pruina.

89 Frontis aequor stat quietum ;

90 dens eburnus et genarum mala durant Punica.

91 Aemulantur ora Solem,

92 ex lavacro prodeuntem.

93 Aemulantur ora Lunam,

94 castra noctis instruentem.

95 Aemulantur ora stellas.

96 quae corusca vere tendunt atque pexa vellera.

97 Ecce totus hiscit Aether ;

98 omne pandit aula caelum.

99 Qualis olim praeparata

100 Virgo nuptialis agnum

101 prodit amplexura sponsum ;

102 civitas superna fulget, tota dulcis adspici.

103 Exstruit portas iaspis :

104 sardonyx coronat arcem ;

105 turrium beryllus ima ;

106 turrium sapphirus alta.

107 Aureae micant plateae ;

108 surgit auro celsa moles stant in auro moenia.

109 Hic serenus ille vitro,

110 hic videtur in trigono,

111 liquideque limpideque,

112 unus atque trinus ille.

113 Clara mentis in theatro

114 multiformem simplicemque scena volvit circulum.

115 Visus irritat videri ;

116 grata semper vota gliscunt ;

117 quod sapit, desideratur ;

118 esurit cupido plena ;

119 possidensque concupiscit.

120 Aestuat sitis sub unda vorticosi Numinis.

121 Quisquis hoc submersus alto

122 desiit timere siccum ;

123 gaudet obrui procellis.

124 Insulas subire nolit.

125 Intimo felix hiatu

126 nemo ripam, nemo remum, nemo quaerit asserem.

127 Lucidi caligo ponti,

128 portus absorbens carinas,

129 grata tempestas profundi,

130 pax tumultuosa merge,

Page 132: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

132

131 merge mitis turbo vatem,

132 hic peritur enatando : salvus est, qui mergitur.

AD MARTINUM SIBENIUS S.J. ODE I. POST QUINQUE MENSIUM PROSTRATAM VALETUDINE...

S8_1 v.1 Insitus est miseris mortalibus hic quoque, sive

2 stupor profundus, sive crudelis furor :

3 sanari plerique volunt pretiosius aegri,

4 quam sumptuosus poscat Aesculapius.

5 Ni gemmam jugulent, lapidesque e perfide capra

6 scissos eburno conteras in poculo ;

7 desperata salus. Aurum bibit ille recoctum,

8 alterius herbas Solis ac nuces edit.

9 Nugae. Saepe levis res est, quae pellere morbi

10 letale virus possit efficacius.

11 Exemplo, Martine, meo, non vana locutum.

12 Tuoque disces, providus, vitae bono,

13 jam trepidas saliens Aries caelestis in auras,

14 balabat alta vernus inter sidera :

15 quum me dira lues viscosis nexuit hamis,

16 populata pectus, et meatus aeris.

17 Ante macer fueram ; sed enim mox cedere totum.

18 Et fugere tanto corpus a se longius.

19 Lurida subsedit facies, cava vallis et horror :

20 iners orexis, adque mensam languida.

21 Accessit malesana sitis, decumanaque tussis ;

22 tam sicca, quam quae stuppa persensit focum.

23 Denique cum coepit lentescere sonticus humor,

24 pleno cruoris ore sanies exiit.

25 Et jam desierant liquidi commercia caeli ;

26 reciprocare vix valebam spiritum.

27 Visa quoque est macies, violas induta nigrantes.

28 Arente ramo contigisse tempora.

29 Quo mihi funestam signo praesagiit urnam,

30 animaeque, mota sede, migrantis fugam.

31 Conveniunt proceres magni de stirpe Galeni,

32 Genus ab venusto strenuum Machaone.

33 Multiplicant vultus, et viso pure spuentis,

34 oculos severa nube condunt frontium.

35 Fit sonus exululans : et singultantia verba.

36 visae resorbent dividuntque lacrimas.

37 Atque aliquis, cui tota mei collapsa fuit spes,

38 moriturus excla - Balde - mavit : hoc habet :

39 demitto auriculas, quales demiserat olim

40 loquente, sacram, comite, Flaccus, per viam.

41 Audierunt questum flentes ad limina Musae,

42 studiis alumnum consuetis eripi

43 una quoque, ut simili leniret voce pudorem.

44 Subaemulata nos et ipsa tussiit.

45 At non adversis eadem sententia castris.

46 Gaudere pingues, orgiisque fervere

47 hostem quod media pavitantem in morte viderent.

48 Paeana festis concinebant vocibus.

49 Sed nec Oresteos inter convenit amicos,

50 de mitigando Pyladis infortunio.

51 Suadent Hispano glaciem perfringere Baccho.

Page 133: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

133

52 Si quae catarrhis defluens concreverit.

53 Pars bona censuerat sarcasmis tristibus irae

54 fluctus ciendos phlegma qui resolverent.

55 Arte Palaeologum qua quondam norat achivum

56 surrexe, furiis vim mali pellentibus.

57 Trudimur in lectum ferroque ac fune ligamur ;

58 connexa quae nec ipse rumpat Hercules.

59 Certant ingenio, mihi quis sollertius instet ;

60 aut vota lusum vertat in contrarium.

61 Barbita poscebam : rastrum deforme dederunt.

62 Soccos petenti protulere fuscinam :

63 pro libro fustem, ficum pro dulcibus uvis ;

64 compressa qualem pollice efformat manus.

65 Clamanti, Sitio ; paries monstratur, et uncus,

66 ex quo pependit malleus cum forcipe.

67 Scitabantur ; ubi macies, mea Diva, moretur ?

68 Cur inficeta non suum vatem juvet ?

69 Nunc eat ad Parcas ; exoret pensa sororum,

70 columque tardet, et secantis forficem

71 quin potius moreris ? Nostrum quid polluis orbem.

72 Exsangue spectrum viva faex cadaveris !

73 Jam monuit bubo. Purga, miser, aethera flatu.

74 Audis sonantem livido Lethen vado ?

75 (In viventis adhuc jaciebant ora trientem)

76 i, genua te succinctus exspectat Charon.

77 Addiderunt insulsa jocis praeconia naulo,

78 subjecit alter mortuis non est opus.

79 Gratis subvectat strigosos nauta poetas,

80 pomo Sibyllae se tuentes aureo.

81 Sic ait et frontem pulsat resonante talitro,

82 unaque tractum capitis evulsit pilum.

83 Turbidus infremui, torvumque ac funebre ringens

84 dentes in ore viperinos miscui.

85 Non secus ac Cyclops ferus insidiatus Ulixi,

86 tonuit per alti spatia delusus maris.

87 Ter conatus eram manibus comprendere mimum :

88 eviscerandum, si maneret, unguibus.

89 Ter se proripiens vindictam elusit hiantem.

90 Et pone collum stans flagello perculit,

91 Quis mihi tunc animus ? Rapida succensus ab ira,

92 exaestuavit vasis instar ignei.

93 Ardebam, qualis Capaneus cui moenia supra

94 scalas ferenti fulminum insedit vapor.

95 Profuit haec rabies. Sed inhaeserat altius imo

96 infixa fundo pestis illaetabilis.

97 Ergo intra teli jactum tumulique jacebam,

98 caliginosae totus incumbens neci.

99 Diffugiunt socii. Rapiuntur plectra, lyraeque,

100 suprema (memini) vota mentis haec erant.

101 Pierides, siquid merui, dignissimus heres,

102 curate nostram ut occupet testudinem.

103 Ne Mida persultet, ne rictu stante Lycaon ;

104 aut pellis expers, fissus aureis , Marsyas.

105 Haec inter (veris oculis, an imagine sola,

106 ignoro) vidi lusitantem simiam.

107 Involat in citharas, et ducit, (eratque togata)

108 et in cubili varia pectit carmina.

109 Quosque ego percussi nervos in classica Martis,

Page 134: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

134

110 inepta mulcet, et canit cupidinem.

111 Risimus ; ac toto micuerunt splene cachinni.

112 Lepidisque nares canduere flammulis

113 insequitur cerebri fulgur vitale moventis ;

114 tunc ex procella cor movente strenui.

115 Concutitur pectus ; pus evomo ; vena ferocit.

116 Calidusque vibrat sanguis in praecordiis.

117 Spirandi folles animantur ab aethere rursum,

118 haustusque dulces rursus aurai trahunt.

119 Continuo redeunt hilares ad limina Musae,

120 positaque sumunt veste pulla candidam.

121 Visa quoque est Macies niveis induta ligustris

122 virente lauro contigisse tempora.

123 Quidquid is est, largos iterum bibo cum Jove soles.

124 Pulmo recentem ventilat Democritum.

125 Quam bene providit nobis Natura, Sibeni.

126 Ridere dans et flere ; sed pro pharmaco !

127 Scilicet, ut corpus risu medicante levatur ;

128 sic animus aeger convalescit fletibus.

AD CONRADUM UFENTEM COGNOMENTO RUFFUM. DE GERMANORUM CONVIVIIS.

S8_2 v.1 Juppiter hospitalis !

2 Bacche convivis pater addicte ! Ceres modestae

3 praeses amica mensae.

4 Quam gulam quaerunt Alamanni satiare Thraces !

5 Horreo ferculorum

6 monstra non lances numerosas, neque culpo luxum.

7 Tale nihil renidet.

8 Damno fumantes dapibus tot patinas coquorum.

9 Quis stomachus leaenae,

10 Ursa succumbat glaciali Scythiae timenda.

11 Ponitur in catino

12 (primus hic missus) vitulinum caput irresectum.

13 Mox et apri sequuntur

14 fusiles ossae bene fartae. Quibus innatant to-

15 macula, et exta porci

16 mitius saevi sequitur bos et ovis, rotundae

17 grandia frustra quadrae :

18 perna succedit nova. Vae dentibus, ut terentur ?

19 Haut aliter, molaris

20 quam silex quin et tepido sanguine rictus undat.

21 Mandit enim cruorem

22 belluae, cujus vapida stagnat adeps in olla.

23 Omnia sint opima,

24 et famem pellant. Sed ubi sunt olerum replicta

25 asparagi, tragema

26 mollius, pomum citreum, cum nuce pulla ficus ?

27 Quod videt, et palatum

28 gustat, hoc pulpa est. Caro, carnes, epulumque totum

29 est laniena Carnis

30 nona pars mi sit satis, Ufens. Ego non Milonis

31 tympana non luporum

32 attuli ventrem. Modicum Pythagoras habebat.

33 Nos quoque ; qui colendam

34 sumpsimus nobis maciem ; qui tereti movemus.

Page 135: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

135

35 Nobilis instar umbrae,

36 linea corpus, satur, eheu ! Ideone pingui

37 admoveor paropsidi ?

38 Ut malis Circes Hecateiae quasi potus herbis,

39 post epulas repente

40 muter in formam suis ? An ne quid acerbioris

41 laetitiae jocosus

42 rideam, strictis maculosae gladiis arenae

43 destinor immolari ?

44 Pastus ut quondam gladiator populi sagina !

AD JOHANNEM REINERIDEN INGELIUM, V. C...

S8_3 v.1 Ite truces Curae, scelerataque nomina, lites :

2 et urbis usquam quidquid est in urbibus.

3 Ite laboranti fastus, immania tecta ;

4 structaeque spatia per reflexa porticus

5 Ingelii mihi vota placent : qui moenibus altis

6 humilia parvi septa praefert Tusculi.

7 Cur struimus lapidum cumulos, sublime lacunar.

8 Conferta plumbo fusili fastigia ?

9 Scilicet, est aliquid pretiosi insania luxus ;

10 timere casum posse turris arduae !

11 Rupibus excisis stipantes aethera nobis

12 eripimus ipsi Solis oblatum diem.

13 Atqui liberius, multoque beatius olim,

14 his absque nugis, vixerat Germania.

15 Ruri laetitiae degunt ; innoxia ruri

16 et curiosa pectus implent Gaudia.

17 Hic puro de fonte micat geniale serenum :

18 formosus albo ridet ore Cynthius.

19 Non jubar angustant trabibus laquearia pressis ;

20 nec sumptuosa lumen arcent culmina.

21 Si modo mortales scirent agnoscere munus,

22 et aestimare vera Naturae bona :

23 omnibus alma parens medio deit omnia campo :

24 nec abdidit meliora propugnaculis.

25 Qui nil quaerit, habet. Fruitur sine foenore dives.

26 Tanta ejus arca, quanta Tellus haec patet.

27 Parte alia clivis, alia declivibus umbris,

28 irritat oculos liber adspectus soli.

29 Discolor in foliis nemorum lascivia regnat ;

30 simul haec amictu majus incinxit novo.

31 Aerea non sacrum violat caput amnis imago

32 seu fictus Atlas sive torvus Hercules.

33 Intemerata fluit scatebris aqua, mobile vitrum.

34 Et culta stringens arva garritu secat.

35 Accedunt avium questus, meditataque bella,

36 et in theatris arborum comoediae.

37 Quid nisi funereum, ac vano splendore coactum,

38 centum columnis nixa moles exhibet ?

39 Frustra peregrini montis coguntur in arcum :

40 simulacra summo stare coguntur tholo.

41 Coguntur latices verso migrare meatu,

42 et putrefactis invehi canalibus.

43 Cogitur in cavea, licet indignata volucris,

Page 136: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

136

44 heu, servitutem nata libertis pati !

45 Credis adulantem, custos ; quia verna sonorum

46 milioque reddit ac papaveri melos.

47 Falleris. Immeritae deplorat fata catastae ;

48 suumque justis devovet diris herum.

49 Carmina quae dicit, mera sunt convicia fixum

50 te potius optet, claustra quo rostro ferit.

51 In pago vitiis minimum indulgetur et arti.

52 Suam procul Natura pellit simiam.

53 Sponte fides in fronde sedens movet aliger Oscen,

54 et aemulanti gaudet audiri choro.

55 Sponte subit Chloris, variosque induta colores.

56 Per prata ludit, ante messoris manum.

57 Sponte sua gelidae properant ad pocula lymphae,

58 acuuntque primis frigus in cunabulis.

59 Quo cedrus ac citrei tigni, maculosaque saxa,

60 ut Xerxis ingens explicetur regia ;

61 pastori facient sex ampla palatia, rami.

62 Captura totum Xerxe cum nostro gregem.

63 Non ideo minus his tegitur, quam verus eburno

64 Medus recumbens tot coronarum toro.

65 Exprobrat aurato testudineoque cubili

66 somnus virenti procubans in caespite.

67 Quippe sui largum nec saeva exterreat umbra,

68 nec impeditis plaustra rumpant axibus.

69 Ut taceam, quae non edat spectacula noctu

70 lepidus volantum populus ille siderum.

71 Nil simile ostentant intra pomeria muri,

72 utcumque celso vertice intrent nubila,

73 urbs magnum, quae magna, malum ; sua gaudia perdit,

74 aliena numquam capere, vel raro, potest.

75 Praeterea procerum pompam comitantur inanem

76 Mores eodem plurimum tincti ulcere.

77 Picta domus, picti vultus : sed et intima mens est,

78 animique facies picta mille fraudibus.

79 Vestimenta ferens Tyrio fucata veneno,

80 haut alia, quam fucata verba proferet.

81 Candida Simplicitas, non te turrita Cybele,

82 sed vos Napaeas ornat, ac Dryades decet.

83 Quam bene dispositum ; quadrent ut civibus aedes,

84 istisque cives, vimque de Laribus trahant !

85 Mensa, focus, sellae, thalamus, sunt omnia marmor :

86 marmoreus ipse Dominus, ac crudus Nabal ;

87 et Niobe conjunx, duplici sub fornice vivens :

88 ut nomen unus nobilis probri ferat.

89 Quando breves casulas veteres subiere Sabinae,

90 genas perustae sole, callosae manus,

91 sed castae, qualis stellata in cyclade jam nunc

92 tam rara sudat, quam per Aegyptum pluit.

93 Dispice, quid plateae faciant, ubi Pyramis exstat :

94 circos Carystus, templa formavit Thasus.

95 Vix Aether radium infudit, vix mane fenestris :

96 tumultuosi Scylla jam latrat fori.

97 Fluctuat ambiguo jactata Pecunia vento ;

98 avidos habendi sorbet aestus vorticis.

99 Invidiae lucroque vacat mercator avarus,

100 toroque verrit Orbe congestas opes.

101 Hoc tamen infelix, partis quod nesciat uti,

Page 137: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

137

102 aut mentis angor et flagella non sinant.

103 Pone epulas, disperge crocum, diffunde Falerna

104 sedet profundo triste jejunus metu.

105 Rustica paupertas, solo contenta ligone,

106 quo coepit esurire, se saturat loco.

107 Stiva dabit mensam. Facilis cibus allia, cepae,

108 mistaeque pultes hordeo, fabis olus ;

109 et si quae decerpta recens vel mollia fraga,

110 vel dura corna grandis uxor asseret

111 fusca quoque approperat componere filia mentas,

112 crispamque posca macerare brassicam.

113 At gnatus caprae lac simae, simus et ipse,

114 fert in salignis cum favo mulctralibus.

115 Plauditur, exsultans tacto testatur aratro

116 ventri colonus sapere morato dapes.

117 Faginei tunc ansa scyphi quae fertur in orbem,

118 siticulosos imbre dulci proluit.

119 Nemo cado metuit. Nitidam prope rivulus undam

120 vehens, jocoso lenis obstrepit sono.

121 Interea cantu volitans permulcet alauda,

122 ictamque sursum scribit auram circulis.

123 Lassa, pedes juxta, aut gyris quandoque peractis,

124 prandentis ipsum vomerem cadit super.

125 His, reor, illecebris villas sectatur amoenas

126 Ingelius, urbis fessus, et satur fori.

127 Quae vacat a causis jucundae portio vitae,

128 tota erudito consecratur otio.

129 Quin etiam in turba, magnaeque penatibus aulae,

130 sapiens quieto se recessu vindicat.

131 Fortunate senex : quamvis abeuntibus annis,

132 retines honestum lucis usum, bis tuus.

133 Alter in exculto felix Hortensius horto,

134 reficisque vires atque fandi copiam ;

135 pulvereisque domi plenos Ciceronibus aestus

136 calens opaco temperas umbraculo.

137 Dumque inter flores graderis, devexior aetas

138 juvenescit una cum juventa germinum.

139 Ad violas, ad prima rosae suspiria, verno

140 te quoque tepore dulce sentis imbui.

141 Nec, si contristet tempestas horrida caelum,

142 Aquilo viretis noceat idcirco tuis

143 est nemus Aonium tibi ; sunt Heliconia Tempe,

144 Tibur Latinum, silva Musarum capax.

145 Lucus, ubi citharae vocali ex ilice pendent,

146 dignisque laurus crescit inhians crinibus.

147 Persultat medium passu modulante caballus,

148 quartique sontem solvit incussu pedis

149 ille fremit, numenque et fumum horrore rotatum,

150 bullis remiscet spumeis per aream.

151 Donec in aprico jam margine, proximus ori,

152 fatidicus humor stagnet, invitans bibi.

153 Hinc bibis : hinc tecum sese Barlaeus inundat,

154 collo tenus stans in tremendo gurgite.

155 Cumque adeo nostra facundia frangitur arte,

156 uterque vates increpatis barbitum.

157 Unde, velut cygnis intus morientibus odae

158 Fatis olorum consonantes effluunt.

159 Mirantur reges, et claro munere pensant,

Page 138: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

138

160 ne tantum inani laus vapore fulguret.

161 Audit et has positis ridens Tritonia cristis :

162 vestrisque plectra Phoebus admovit sua.

163 Forsitan et Satyri stantes ad limina furtim,

164 hirsuta digito labra saepe comprimunt ;

165 ac quoties resonant arguto pollice chordae,

166 aures acutas obstupentes surrigunt.

167 Fortunati ambo. Tanti est secedere posse,

168 et a profano segregem vulgo eximi !

169 Hoc remus, hoc pagi praestant vineta sequestri :

170 hoc solitudo feriantis efficit.

171 Nullus in urbe sacer ; vel si sacer ullus in urbe

172 poeta, saltem mente rusticabitur :

173 inter aves, inter fagos habitabit et alnos.

174 Hic domuit Orpheus flumina, hic traxit feras,

175 o bene, quod tanti studiis auctoris inhaeres,

176 et amica jungis vota, Reinero sate !

177 Sic Abdolonymo longe felicius ipso

178 canorus aevum , Flacce noster, exigis.

179 Sive igitur Batavum Mavors circumtonat orbem ;

180 formidolosa nil moraris classica .

181 Seu Brasilas pelago subvectat navita cannas ;

182 Deos in horto litorales concinis.

183 Per mare, per terras diversa metalla petantur ;

184 intra fodinam pectoris jam possides.

185 Argentum in niveis, gilvis in floribus aurum,

186 non est voluptas nulla, demirarier.

187 Vive, vale diis chare senex ! Mea stamina jungo.

188 Frustra. Perennem quisque se solum facit.

AD AMICUM, PETENTEM APERIENDUS LYRICORUM ET SILVARUM ARCANIS CLAVEM...

S8_4 v.1 Numquam prodere te velim,

2 carum diis mediis ac superis caput !

3 Qui me, quique meam frequens

4 Musam sollicitas : ut nitido palam

5 vultu se sinat adspici ;

6 ex sertoque sinu prodeat in forum.

7 Frustra. Nam prohibet pudor.

8 Musam vela decent, qualia virgines

9 casti nominis Italas.

10 Nec Cumana Phrygi cuncta recluserat

11 vates ! Ut nihil abditum

12 intra fatidicum linqueret ostium.

13 Exemplis ego grandibus,

14 dulces nequitias, sed tolerabiles,

15 insons sic foliis tego ;

16 ut qui Pieria carpserit haec manu,

17 pascat se preciosius ;

18 et dicat : subolet ; non tamen erui.

19 Rupem pone biverticem,

20 cortinamque latent plurima Delphicam

21 irritantia Flamines.

22 Sint quaedam, cupidi quae bene nesciant ;

23 rimentur tamen et feram,

24 affundantque Deo vota Patulcio.

Page 139: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

139

25 Spes blandas acuit labor.

26 Auget cura suum sedula gaudium.

27 Pugnanti spolium sapit.

28 Cujus nidus avis quaeritur, optima est.

29 Vilescant mihi passeres,

30 vicis et plateis omnibus obvii.

AD ANDREAM CORONARIUM BURGENSEM. QUUM CELEBERRIMA CONGREGATIONIS MACILENTORUM...

S8_5 v.1 Si dignos vestigat Honor, sequiturque fugaces ;

2 quo more Daphnen Cynthius :

3 jure capis nostras, praesul Burgensis habenas,

4 obnoxius his fortissime.

5 Non ut ad Elei stadium lustrale Tonantis

6 acres anhelarunt equi :

7 Martius explicuit nec tot suffragia campus,

8 prensante plebem consule :

9 quot subiere viri, Fascesque et culminis hujus

10 exambierunt arida

11 unicus e multis dignus tam magna mereri,

12 voto potiris omnium.

13 Quanta repugnantis niveo de pectore signa

14 palam dedisse vidimus !

15 Erubuere genae : faciem circumfluus ignis

16 pudore mistus proluit.

17 Auditae voces elephanti dente notandae,

18 et in tabella cedrina

19 quo merui facto summi fastigia juris,

20 rudi juventa floridus ?

21 Tam defaecati nondum mihi corporis umbra

22 inter sodales obtigit :

23 et Manes Larvasque regam terrore verendas,

24 Patrique Summano pares !

25 Nullus in aurigam, nisi frena capessere norit,

26 plaustri recens admittitur.

27 Nemo subit ponto, nisi quam firmaverit usus,

28 torquere clavum Caspio.

29 Nil agis. Averso pede rectius itur in altum.

30 Invitus ambis gloriam.

31 Assueto Quinctus sic est divulsus aratro,

32 Romamque jussus pergere.

33 Talis erat Curius, medio cui lictor in horto

34 cinctus secures praetulit.

35 Dilectam maciem quanto submissius ornas,

36 tanto micat sublimior.

37 Huc rigor, et solidi vis ardua duxit honesti,

38 hirtusque vertex crinibus ;

39 virtutisque fames, et hiulci gratia vultus,

40 et ossa paene exstantia

41 accipe commissam signato nomine gentem,

42 et disce curas nobiles.

43 Pallida jam gaudet regio. Genialibus Umbris

44 jam coena ridet lautior.

45 Te propter laetos agitat Libitina triumphos ;

46 taedae flagrant cupressinae.

47 Seque, suosque tibi canis veneranda vetustas

Page 140: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

140

48 commendat antiquarios ;

49 et sic affatur : Nomen sortite Coronae,

50 alumne dulcis funerum,

51 indue Pythagorae frontem, rugasque Catonis,

52 et Socratis rubiginem.

53 Quidquid Diogenes Cynicus latravit opaci

54 in umbilico dolii ;

55 quidquid nocturno lucratus fonte Cleanthes,

56 quidquid diurno Pittacus,

57 omne tuum est gracili Domino jam Stoica nutat

58 Zenoniana porticus ;

59 Sessoresque suos pressis cum legibus offert.

60 Dicto paratos obsequi.

61 Ut Senecam de fonte bibas, tibi flumine prono

62 Baetim relaxat Corduba.

63 Sub tua jura fluit Nasonis copia, Sulmo,

64 et Mantuanus Mincius

65 o ergo concede lubens, humerosque ruenti

66 suppone coemeterio.

67 Sit votum, quodcumque juvat ! Felicia coeptum

68 opus secundent omnia !

69 Sit Fatum, quodcumque cupis ! Fortuna nec ausit,

70 nec possit obluctarier !

71 Sit factum, quodcumque jubes ! Paremus ovantes,

72 et poplites substernimus.

FABULA DE HERBA TABACO.

S8_6 v.1 Tempore, quo Natura parens impingere caelo

2 incestos fuit ausa gigantes ;

3 non procul umbrosa statuebat Juppiter Ida.

4 In Fauni convivia saltu.

5 Laeta dies Baccho sollemnia lucis agenti,

6 excisus qua poplite Patris ?

7 Quaque triumphatos Thyrso submiserat Indos.

8 Lynce redux ad sidera vectus.

9 Id tamen armisono bilem concivit et iram,

10 credenti sua numina temni.

11 Se sine bella geri ! Regnumque immane Lyaei

12 vitiferis succumbere telis !

13 Respuit infames epulas, et ad orgia Mavors

14 detrectat celebranda venire.

15 Nectare submoto (Bacchi datur istud honori)

16 vina cado spumantia manant.

17 Circumeunt Satyri, praecinctaque nebride Maenas,

18 et Dominis, Dominumque ministrant.

19 Purpureo fluit amne merum. Pater Euhius aurum

20 flore capax et fronde coronat ;

21 craterasque offert genitori, hederaeque corymbi

22 labra scyphi redimita propinat.

23 Interea, dum per turgentia cymbia musto,

24 alterno se palmite mactant ;

25 laetitiam turbat rumor ; consurgere Phlegram,

26 armatum bellare Typhoeum.

27 Motae centimanos imponere Pelion Ossae ;

28 jamque Hebrum Rhodopenque revelli.

Page 141: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

141

29 Sed quid caelicolae faciant ? Jacet ordine nullo

30 sub patulis gens ebria ramis.

31 Ipse pater divum recubans in gramine, segnem

32 proflabat de pectore somnum.

33 Unica, cum Maia genito, Triviaque, manebat

34 fortis adhuc, et sobria Pallas.

35 Pallas ait : " Video misceri funditus Orbem ;

36 terrigenae luctantur in astra.

37 Vade, age, Diana comitante, Atlantia proles :

38 exora succurrere Martem."

39 Ille volat trepidans (urgent discrimina) virgae

40 oblitus ducis, atque galeri

41 dumque nives Scythicas, et non sine grandine densa

42 heu ! tectus male nubila tranat ;

43 deciduo sensit cerebrum stillare catarrho,

44 vocis iter glaciante retusum.

45 Provida tum calatho prompsit Latonia germen

46 hoc lentis mole dentibus, inquit ;

47 sanus eris paret, caput assurgente vapore,

48 paulatim relevatur apertum.

49 Miratur titubans : unde haec insania cauli,

50 et tenui medicamen in herba !

51 Plura tamen differt : tantumque exponere pergit

52 Odrysio mandata tyranno.

53 Stabat is in curru rigido ferratus et atrae

54 ora fluens caligine caedis :

55 audieratque preces. Tandem haec in verba (frementes

56 jussa tenet formido caballos)

57 jamne meam (vultumque minax turbavit ahenum)

58 poscis opem, miserabilis, Evan ?

59 Atqui non nostro populatus robore Gangem,

60 jactasti victricia signa.

61 Neglexitque Deum, quamvis sermone modesto,

62 et lacrimis gestuque disertum.

63 Instar Atlantiades, animusque expugnat ; et urit

64 hinc facies, hinc causa Dianae.

65 Ergo truces impellit equos, currumque secuti

66 exstimulant in bella Furores.

67 Quam cito cum tonitru percurrunt fulmina caelum ;

68 sulphureo labentia sulco ;

69 adstitit in campis, atrox ubi pugna gigantum

70 torquebant super aethera montes

71 desuper insiluit ; primumque Damastora corno,

72 deinde manu Pallanta trucidat.

73 Atque obtruncatis Aegaeonis anguibus addit

74 Enceladum, turpemque Mimanta.

75 Sternitur exanimis fundo Titania pubes,

76 imparibus damnata sepulcris.

77 Post Pallenaeum, consumpta strage, triumphum,

78 Mercurius sic inchoat ore :

79 "O Dictynna soror, quantas tibi debeo laudes,

80 cui liquidam quoque debeo vocem !

81 Vix potui fletu, facundaeque agmine linguae

82 iratum mollire Gradivum.

83 Flectere qui poteram, si raucus et asper adissem,

84 aque lupo per confraga visus ?

85 Ede mihi nomen multum praestabilis herbae ;

86 felici quo crescit in horto ?

Page 142: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

142

87 Scis, quibus indigeam. Numen commune deorum,

88 saepe fero non mollia jussa.

89 Ad Styga demittor, minimi Jovis ultima claustra.

90 Quantum illo fuscamur in antro !

91 Per tempestatum furias, brumaeque rigorem,

92 per nimbos incedere cogor.

93 Quid mirum, pituita meis si faucibus haeret ?

94 Hanc potes, o bona Virgo, levare

95 Pleiade sic natus. Sic Delia Pleiade nato :

96 fabor enim tibi, candide vate :

97 Quando etiam nostro, fidicen famosus, amica

98 Germano sociaris in arte

99 nuper cum picta pulsarem Maenala biga,

100 et silvae propioris Amyclas :

101 haesit in auriga nostro defixa jugali

102 spina, pedi nocitura sinistro.

103 Saucia confestim dictam num bellua quaerit.

104 Vulnus sanatura cruentum.

105 Et reperit. Juxta de quo tibi cura, virenti

106 molle frutex caput extulit arvo,

107 ne fera pollueret morsu, praecerpsimus ipsae,

108 Latonae fratrique ferendum.

109 Consultus docuit : nil esse potentius illo,

110 cum mater tua plorat in astris ;

111 oppletumque hiemis nebula graviore cerebrum

112 imbricibus destillat aquosis.

113 Quippe hujus modico purgari germinis usu,

114 atque aegrum juvenescere corpus.

115 Sive lecessitus linguaque ac dentibus humor

116 in capitis diffunditur arcem ;

117 sive salutaris cum sparsa volumina fumi

118 caeruleum glomerantur in orbem ;

119 credat se plenum Cypriis abstemius uvis,

120 ac saturos hausisse culullos.

121 Implet enim nervos, penetratque calore meatus

122 ac veluti vindemia sopit.

123 Saepe volutatur vertigine dulcis amari

124 miles ovans, ac cornua sumit.

125 Et quoniam dentes cervi mordentis abegi,

126 a cervo voco germen Abactum.

127 Misce litterulas subicit Tegeeius ales ;

128 Apelles licet, alma tabacum.

129 Nesciat hoc Bacchus. Bacchus vult omnia prono

130 ingenio reperisse videri.

131 Ipse ego delatum fruticem trans aequora raptim,

132 ignotis mandabo colonis.

133 Hinc capiam vires, quoties stringetur anhelum

134 viscoso sufflamine guttur.

135 Hinc succum bibet et flammas animumque poeta,

136 fatidico sapientior aestu."

137 Dixit, et Americae vultum contorquet ad oras

138 qua Brasilos circumluit aequor .

139 His germen vitale locis, solemque precatus

140 depangit, comitemque triformem.

141 Insula Virginea est a virgine dicta Diana ;

142 et retinent haec tempora nomen.

Page 143: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

143

AD LUCIUM BASSARAM COGNOMENTO EGLONEM.

S8_7 v.1 Bassara ! Cur anhelo

2 ore suspiras, quoties est superanda scala ?

3 Scilicet ille vastus

4 atque dependens adipati gravat umbo ventris.

5 Utque velis citato,

6 plumbeo gressu tamen is. Jam macer esse velles

7 protinus et volare

8 sarcina tetri misera corporis expeditus.

9 Subtrahe ligna flammis,

10 Si focum frigere cupis parcius, oro, coena :

11 rarius adde pernas ;

12 rarius pulpam leporis, mox levior futurus,

13 per juga, perque colles,

14 capreae ritu salies, perque vireta, mecum.

AD GUNDARUM OSCAM. DE SPLENDIDA MISERIA SCRIPTORUM GERMANIAE.

S8_8 v.1 I, non invideo, gusta convicia famae ;

2 nec rude differ opus.

3 Edere festina spatiosum ac grande volumen ;

4 quale tremiscat Atlas

5 ferre humeris et qui coelum subduxit Atlanti

6 Amphitryone satus.

7 Scribimus, ac caecos catulos properamus in auras

8 parturiente manu.

9 Gloria parva subit fastidia longa sequuntur

10 nominis opprobrium

11 qui semel emissus, nescit liber, Osca, reverti,

12 Cypridos instar avis.

13 Per populi volat ora, sui jam juris hirundo,

14 non reditura tibi.

15 Hoc Alamannus habet. Multum magnumque cerebro

16 vastus inaedificant.

17 Plurima molitur, largoque extrudit hiatu,

18 plurimaque esse cupit.

19 Astrologus, fullo pictor, vespillo, choraules,

20 credo, poeta, faber :

21 et super haec augur Jovis, interpresque deorum

22 cuncta , nihilque sumus.

23 Interea spissam lato vomit ore papyrum,

24 cui sua scita placent.

25 Turbidus in famam toto ruit agmine mentis.

26 Cultius ire piget.

27 Dum cito laudetur, tardum velocibus alis

28 evehit ingenium.

29 Non cura limam, detrectat pumice radi,

30 non scabit ante caput.

31 Adspice, quod chartis prelum desudet ineptis,

32 quam typus ipse gemat.

33 Sic Italis celebrem risum, Hispanisque movemus

34 sic jugulatur honor,

35 sic opicos mures nutrimus : pabula blattis

36 scindimus ac tineis.

Page 144: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

144

37 Jam nunc si recti patiens et amator es aequi,

38 consiliique capax :

39 contra torrentem Germani nitere moris,

40 Gundare nec pudeat

41 suppositas primis decies mutasse tabellas,

42 defricuisse novas.

43 Haereat in vultu nigrae fuligo lucernae.

44 Pollice labra preme.

45 Rode ungues, donec cruor exeat. Ulcere in illo

46 docta Minerva sedet.

47 Qui cupit a sera, post tristem funeris horam

48 posteritate coli ;

49 sollicitus seros veneretur et ipse nepotes

50 concilietque prius

51 insultent hostes : fodicet crudelis amicus ;

52 ne moveare probro.

53 Hoc abit. At durant tardo molimine scripta :

54 nec rapit illa Notus.

55 Solibus a multis quercus stat maxima : fungos

56 unica Luna coquit.

PATRIARCHAE IGNATII EXERCITATIORUM HEBDOMAS PRIMA...

S8_9 v.1 Intra cubile, Palmeni ; nil territus

2 pinguis loci convicio.

3 Majora, quam septena, quae mundus stupet

4 videbis hic miracula.

5 Sed non fenestris est opus patentibus.

6 Occlude valvas pensiles.

7 Satis superque, per foramen vitreum

8 immissa lux monstraverit.

9 Caligo quaedam dulcis, accendit mage

10 frontis gemellum Castora,

11 ut ex profundo fontis obscuri lacu,

12 Si delitescens suspicit ;

13 sparsos volantum fertur astrorum choros

14 claro tueri de die,

15 attolle, juvenis, mentis erectum jubar,

16 visu columbae simplici,

17 reconde vano, quidquid Argi duplicis,

18 seu lyncis est in corpore.

19 Convexa scis ad supera ; servum Numinis

20 te liberalis conditum :

21 non turpis alvi, sive pastus gratia ;

22 ut vile terrarum pecus.

23 Agnosce munus, et tuorum gloriam

24 indebitam natalium.

25 Ab hac nec annus, nec dies averterit.

26 Non dulcis auctumnus, gula ;

27 non ver, voluptas blanda ; non aestas, sitis

28 insana ; non hiems, fames.

29 Non gladius anceps, non tyrannorum metus

30 non nuda telorum seges :

31 non si tonantes nubibus ruant equi ;

32 Orcus nigrantes evehat.

33 Per utramque sortem, sors beata Caelitum

Page 145: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

145

34 digna est, ab indignis, peti.

35 Tacturuss istum cordis amento scopum,

36 huc, huc in altum nitere,

37 assuesce, primo stans adhuc in limine,

38 caelo supinus erigi.

39 Arcana nostri si capis praeludii.

40 Haut indiges collyrio.

41 Oculos ab omni faece purgatos habes,

42 multae capax imaginis.

43 Quum ferreis suspensa cortinae rotis !

44 Dimovero velamina :

45 tunc clariores imbuent radii tuam

46 amoenitate pupulam.

47 Sed, ut soporem dormiens, acutius

48 clauso videbis lumine.

49 En delicata, Palmeni, tapetia,

50 artis sacrae compendium.

51 Illitteratus ista Manresae datur

52 nevisse quondam Cantaber,

53 felicitate nil pati confecerit

54 manus Phrygum doctissima.

55 Fama est et ipsam Nazareni sanguinis

56 e flore natam virginem ;

57 ut acus perita matre prae Phrygia fuit.

58 Admosse caelestis manus.

59 Hem ! cuncta vivunt et moventur, Palmeni,

60 immota quamquam et mortua.

61 Audire risus, et loquelam te putes,

62 et lacrimas de stamine.

63 Quamvis eodem tela spatio singula,

64 carens profundo, terminet :

65 exstare prima, media non decrescere,

66 distare credas ultima.

67 Hinc ordiamur. Genius, ecce, flammiger

68 purum natat per aera ;

69 Jubarque tantum fundit, ut splendentium

70 restagnet alarum nitor.

71 Michaelis os humerosque, forma (spiritus

72 caelestis) humana vides.

73 Augusta facies flore juvenili rubet,

74 magni tumultus conscia.

75 Risu severo, quo quis hostem spreverit,

76 decenter os diducitur.

77 Promissa collum luce caesaries rigat.

78 Stellata frontem crux premit.

79 Thorax ahenus inde suris influit

80 vestis rubens ac caerula.

81 Nam gemina velat : longior brevi sago,

82 breviorque talari toga.

83 Pars undulatae chlamydis, et pars fasciae

84 pendens in aura fluctuat.

85 Utcumque teretes ambiunt socci pedem.

86 Dexter retractus absilit.

87 Deproeliantis forma, molem corporis

88 obliquat in laevum latus.

89 Media lacerti parte nudi dirigunt

90 librata conti pondera.

91 Sub calce quidam coeptus immutarier,

Page 146: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

146

92 ceu sideratus, obstupet

93 hic summa rerum, cardo belli vortitur,

94 ipsius imo et Tartari

95 Francisce, credis ? Qui jacens assibilat,

96 crinitus atris anguibus :

97 fuisse dicit omnium pulcherrimus,

98 ceu Phoebus inter sidera,

99 et hoc negat negare victorem suum ;

100 utcumque nunc praefulgeat.

101 Quia nam supremis. Excidisti sedibus,

102 exorte mane Lucifer.

103 Prius igneorum gemma lapidum, jam nigro

104 carbone sordes foedior.

105 Vigiles inane virus exspuunt comae :

106 riget Medusarum caput.

107 Degeneris alta fax pyropi, lividam

108 subsedit in sartaginem

109 flagras peristi. Multa tecum millia

110 mutata larvis hispidis.

111 In hanc ruinam contumacis unicum

112 traxit scelus superbiae.

113 O ergo remis illud ac vestis fuge.

114 Culpae nocet vel habitus.

115 Caelicola princeps, si sub ima Taenari,

116 detractus est rudentibus :

117 quid terra vili macerata sanguine,

118 lutumque speret foetidum ?

119 Speculemur hortum : cujus in medio sinu

120 fatale par mortalium,

121 ducebat hilares, sponsa cum sponso, dies,

122 costae mariti filia.

123 Poteratne Adami : poterat Evae, virginum,

124 fingi status beatior ?

125 Nemus illud, in quo degere aetatem Deus

126 utrique jucundam dedit ;

127 manabat omni gaudiorum copia.

128 Nullas vices paventium.

129 Irrigua tellus quattuor fontes bibit,

130 fecunditatis ostia.

131 Zephyrus feracem glebam araturi manus

132 praevenit almo flamine.

133 Suaeque sponte roscidos solvae comis

134 risere, campi floribus.

135 Hic, illa nostra, et ille noster, hospites

136 vixere sano corpore,

137 vixere nullis febrium, vel aeris

138 injuriis obnoxii.

139 Calx ambulantum quidquid attigit, rosa,

140 vel mollius rosa fuit,

141 accessit insons grex adulantum latus

142 herile circumstantium.

143 Servitia, varias Terra produxit feras,

144 ut beluatus fert tapes.

145 Miscebat aether alitum symphoniam,

146 sicut vides in aethere.

147 Quoties Aedon, multiplex de populo

148 ad carmen invitaverit !

149 Quoties ocellis pavo coram cernuis,

Page 147: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

147

150 et pone et ante luserit !

151 Atque ut referret laudis aliquod praemium,

152 caudae explicarit syrmata.

153 Adstravit ungues hinc leaena supplices,

154 hinc prona taurus cornua ;

155 maculosa pellem tigris inde languidam,

156 barri suas proboscides.

157 Et en, subactis cuncta filis callidus

158 ut artifex digesserit !

159 Veram leaenam, vera tauri cornua,

160 veras putres proboscides.

161 Dat acus virere germinum mendaciis ;

162 pictis dat undis vivere.

163 Quaterna devolvuntur, atque textili

164 manant ab ostro flumina.

165 Quid hoc ? Colores faece paulatim nigra

166 mutantur in teterrimum !

167 Infecta diris lana tempestatibus

168 spirat minas et nubila.

169 Ex nuptiali funebris sit sindone.

170 Videsne tectos pellibus ?

171 Lacerata vento, vela mali naufraga,

172 vidi minus deformia

173 immane noster Phrygio conatur malum

174 hoc indicare e stromate.

175 Latet venenum. Numne serpentem vides

176 in arboris fastigio ?

177 Caudam retorquet blandiens, et faucibus

178 malum propinat aureum.

179 Spectavit, arsit, carpsit, olfecit, (nefas)

180 malum momordit femina.

181 Hominique primo vix secundus detulit ;

182 et interemit conjugem.

183 Hinc iste squalor, harmogeque lurida

184 in stamine illaetabili.

185 Serpens ab imo serpit ex ferrugine,

186 filis decorus aureis.

187 Tumensque spiris colla, et argutum caput,

188 discriminatur iride :

189 pars flava pomi flavet et sub tegmine.

190 Pars rubra, propter muricem,

191 stat laeta foliis arbor, et succum trahit

192 ex sericis radicibus.

193 Trepidos parentes fecit erubescere

194 diluta bysso purpura.

195 At lacrimarum mollius fusum cadit

196 in ora guttis oblita.

197 Ora fugientum, et laneos sequitur pedes

198 pudore configens acus.

199 Miserande pomi fur, Adame, sontici !

200 Unum per, heu ! Jentaculum.

201 Suum et suorum pariter, ingens helluo,

202 decoxit omne prandium.

203 Jamne ergo sentis noxiae bolum gulae,

204 quo devorantur numina !

205 Exinde totum, quod nepotes possident

206 est noxa, patrimonium,

207 te nosque morsu perdidisti, ah ! Unico.

Page 148: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

148

208 Monstrum furoris prodigi.

209 Latro prius quam genitor ; et tot millium

210 homicida, quam verus pater.

211 Ubi nunc placentis sunt dolosa sibili

212 promissa de cacumine ;

213 pejus fuit vero angue, quo falsus tuam

214 pellexit anguis pellicem.

215 Adamus ecce, Numen, est ! Sed improbis

216 terram rigat sudoribus :

217 post tot labores, praeter horrentes rubor

218 spinasque laturam nihil !

219 Ad aratra cogi bos recusat, et stupens

220 acerba torquet lumina.

221 Immugit etiam vacca praebens ubera,

222 mulctramque subvertit pede.

223 Stridet elephantus cerva damnatum fugit

224 tamquam inverecundum canem.

225 Quin omnis avium turma ridet exsulem,

226 et ingerit dicteria.

227 Francisce, tanti constat, impio Deum

228 sprevisse fastu vindicem.

229 Atqui vel unum tanta poenarum scelus

230 secuta sunt examina.

231 Quae nos arenam litorum exaequantibus

232 supplicia depressos manent !

233 Ambitio titulos jactat : elatos vapor

234 percellit oestro gloriae.

235 Nullus statuitur opibus atque aerario,

236 nullus voluptati modus.

237 Epulatur ursus venter et pingui tumens

238 distendit olla tympanum,

239 popina fervet ; turbidaeque faucium

240 per cola sidunt vineae.

241 Laniena fibrae quanta serpit invidae,

242 quum triste cor depascitur !

243 Feralis ira, nullius freni memor,

244 mucrone districto furit.

245 At crimen in quem saevit ? Immensum, reor,

246 cunctis priorem seculis.

247 Qui finis expers, hanc triformem machinam

248 vola manus complectitur.

249 At unde crimen ? Vermis ex putredine,

250 cadaverosos fictili.

251 In justum iniquus peccat, in mitem ferox,

252 amarus in dulcissimum.

253 Domino rebellis servus insultat ; patrem

254 honore fraudat filius.

255 Cui comparati, pene non, vel vix, sumus :

256 instabile cum simus nihil,

257 exigua frusta generis humani, duo,

258 quantilla mundi portio ?

259 Obnube, clama, Palmeni, Titan, tuos.

260 Obnube, vultus, Cynthia,

261 Sol, Luna cur adspicitis ingratum ? Aut ego

262 adspicere funestus sinor ?

263 Aquam expiantem quis dabit capiti meo ?

264 Quis vertet illud in mare ?

265 Ut, quot capillis ante surrectum stetit,

Page 149: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

149

266 sparsum fluat tot fontibus.

267 Commissa plorans, luctu ineluctabili,

268 plorabo, per nox, per dius.

269 In me trisulci fulminis nubes ruant.

270 In me ferarum exercitus.

271 Dehisce penitus triste claustrum fontium ;

272 subducta tellus excipe

273 torques minores igne sapienti reos :

274 Parcis reis majoribus !

275 Consurge, juvenis : atque tantisper trucem

276 substringe fletus impetum.

277 Jamque intuere (testat ultimus tapes)

278 aeternitatis carcerem.

279 Vivens vidensque, ne cadas huc mortuus,

280 descende in infernam specum,

281 quod saepe Iudas proditor, quod aurea

282 Pilatus ex lamna micant :

283 debent Tabellae ; Christus in qua vel lavat,

284 vel judicandus sistitur.

285 Aulaea tale pulchra die Plutonia.

286 Nec artem in his desideres.

287 Justi triumphum pictor admirans die

288 miro elaboravit modo.

289 Dilucet ex hoc elegans texto chaos,

290 tremorque damnatos decens :

291 et luctus, et confusa leti copia.

292 Visumque delectans dolor.

293 Quaedam voluptas est Stygem praetervehi,

294 et sapere vicini malo.

295 Pretiosiora numquam acus ludibria

296 gemmante tela miscuit,

297 miseros smaragdi nocte perpetua premunt :

298 amethystus accendit pyram.

299 Flagrantiorem lana reddit Oebalis,

300 spumaeque flos Sidoniae.

301 Simulatus ignis ficta lambit corpora,

302 sequente fila sulphure.

303 Vix verus ignis arserit vivacius,

304 Aetnave sulphur erutum.

305 Tam vultuosas, totque cruciati, notas

306 et ejulatus exprimunt.

307 Innumera per tormenta pecten Daedalus

308 distraxit umbras coctiles

309 audis frementum murmur ? Audis in rogo

310 lamenta singultantium ?

311 Nasum sagacem siquis admoveat prope ;

312 et fumum odorati potest.

313 Sunt hic procellae, flammeique vortices :

314 est frigus acre dentium.

315 Rabiemque siccam prodit usti gutturis

316 siticulosa carbasus.

317 Nondum caducis vultus humet imbribus ?

318 Nondum riges formidine ?

319 Nescis, eodem meritus includi cavo,

320 quoties barathrum evaseris ?

321 Jam tempus, et res, flebiles Austros vocant.

322 Permitte habenas lacrimis.

323 Laxa patentem cordis eluctantibus,

Page 150: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

150

324 laxa sinum suspiriis,

325 jam venit imber ? Jam dolores rugiunt.

326 Oculisque torrens effluit ?

327 Sis, sic petenda est venia sic dabitur reo,

328 eluta post piacula.

329 Haec pluvia sterile pectoris rigat solum,

330 satasque virtutes fovet.

331 Prosterne corpus : perque fusum sanguinem

332 pendentis ex hoc stipite :

333 per quina, perque vulnus unum, vulnera.

334 Mortemque vitalem tibi ;

335 sancire firmum cum Deo foedus stude,

336 quod nulla rumpunt tempora.

337 An scelera turbant ? Virgo, quae genuit Deum.

338 Adhuc parit fiduciam.

339 Confide Matri. Gnara , causae non bonae

340 patrona fiet optima.

341 Nato Tonanti saepe fulmen, comiter

342 et clam jocata surpuit.

343 Confide fili. Si tuam concusserint

344 inimica mentem flamina ;

345 si ventus urens volvat aestum : respice

346 stellam maris ; de turbine

347 voca Mariam picea si nox ingruit,

348 Si terra desperatio :

349 mergenda jam jam cymba si Stygiis prope

350 fatiscit undis : respice

351 stellam, voca Mariam in hoc caliginis

352 nimbo Mariam cogita ;

353 supplex Mariam, de profundis, invoca,

354 ut eruaris fluctibus.

355 Posuere venti, nube depulsa redit,

356 Francisce, sol formosior.

357 Fugiunt timores spes subit praecordia,

358 mulcetque tanto suavius.

359 Contiguae lucem quippe nox contrariam

360 irritat, ut sit gratior.

361 Remeas Averno liber in caelum. Sacri

362 hic fructus est spectaculi.

363 Quare et tapetis mystici pars ultima

364 vernante ludit margine.

365 Intextus aether fusiles jacit rosas.

366 Quot fila, tot sunt sidera.

367 Si vota mentis ac pium cupidinem

368 hoc saepe ritu paveris ;

369 ut curiosa forte sit felicitas,

370 damnosa saltem non erit.

371 Faciesque pluris, quam tabernas Zeuxidis

372 lustrasse, vel Rubenii

373 abiturus istud, Palmeni, fatum cape,

374 fixumque et indelebile.

375 Mundum lucranti, quantus est me perdite,

376 quid cuncta prosunt caetera ?

Page 151: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

151

AD GUILIELMUM LEMONIUM GAGEM. DE SCYTALE SUA LACONICA.

S8_10 v.1 Parce, pusille Gages. Scytalen contingere nostram.

2 Est mus et haec araneus.

3 Dente minax satyra

4 mordet. Nec Libycos eat amphisbaena per agros,

5 quamvis biceps nocentior.

6 Ut salamandra furit,

7 ipse ego, cum secui caput a cervice, veneni

8 metu tremens expallui,

9 deposuique lyram.

10 Debueras potius colubros optare Medusae

11 assibilantes obici.

12 Sauciet ista minus.

13 Provida truncavit collum manus ; atque recisis

14 virus coegit faucibus

15 exitiale mori.

16 Caudaque dum taxat, sed et haec extersa, relicta est,

17 efflavit omnem viperam

18 sub pede pressa meo.

19 Tu tamen et frontem monstrari carminis optat.

20 Mallesque toto nescius

21 pestis odore frui.

22 Sollicitansque fidem dubitas, an forsan amem te

23 Pollux suum, nil ambige,

24 Castora fidus amat.

25 Ah peteres aliquid , quo se meus indice, dona

26 sparsurus in Lemonium,

27 prodere posset amor.

28 Quid petis o Phaethon, currus casure paternos

29 equos tyrannus tradidit :

30 non fuit ille parens.

31 In medius, quaeso, differ crudelia vota,

32 ne feceris piaculum,

33 quem cupis esse tuum.

34 Opta, quod laetus possim dare, tuque mereri.

35 Serpentis urit fervidum

36 dira cupido jecur.

37 Indulgere nefas. Anguis prostravit Ophelten.

38 Sed noster ipsos Hercules

39 Archemorumque necet.

40 Posce meam citharam, pulchram nec inutile munus.

41 Silvas obi Parnassias :

42 omnia serta feres.

43 Dum Scytalem nolis totam extorquere neganti ;

44 ex aere nostro quidlibet

45 posce, pusille Gages.

AD PETRUM KAZIUM. RES PUBLICA BENE ORDINATA.

S8_11 v.1 Credis tu veteres Romulidas, consilio sine,

2 praefixisse diem Fabricii fascibus annuum ?

3 Quo lapso, fieret pars populus rursus, in ordine

4 communi monitus depositis stare securibus.

5 Qua tristes Gabios consul ovans perdomuit, simul

6 ensem condiderat, laurigera sevit agros manu.

Page 152: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

152

7 Hujus, quae petitur, summa fuit gloria, terminus.

8 Quid nunc, Petre, querar ? Tempore, quo facta potentia

9 dictatura tenax, se retinet. Captat Honor viros.

10 Sicut viscus aves : inque aquilas mutat aedones,

11 nidos fulmineo saepe replens igne tyrannicos.

12 Non se, non sua circumspiciet magnifice ; neque ut

13 adspectis tumidus sideribus pavo superbiet :

14 qui cras astra sciens deciduis posse coloribus

15 ex toto peremi ; quisquis erat, lege jubebitur,

16 vilis, pauper, inops, cum reliquis vivere graculis.

AD LEONARDIUM CREDERIUM, S. I DE ADAMO HOLIO, COLLEGII MONACENSIS OLITORE.....

S8_12 v.1 Accipe, taurino quae torsi carmina nervo ;

2 populea, Leonharde, sub umbra.

3 Vera loqui, tu testis eris. Describere nostrum

4 dulce furor stimulavit Adamum.

5 Non solitis usus numeris, citharave rosarum

6 florenti velamine picta ;

7 faginei ventrem cunei, quem forte cavatum

8 per silvas invenerat Idmon,

9 haut in non incompositae testudinis usum,

10 Faunorum conamine, verti.

11 Quem super expandi corium bovis, haut minus illo,

12 Ajacis quod scuta ferebant.

13 Deinde caput placuit, posita lauroque hederaque

14 Chaoniis incingere sertis.

15 Utque calor mentis digno consurgeret aestu,

16 Lemniacos aequante vapores :

17 Alia trita prius, frustumque immane tabaci,

18 et fragrantia grana soporem.

19 Et quidquid poterat nodosum claudere vitrum,

20 cumque thymo colyphia sumpsi.

21 Hoc habitu, Leonarde, tibi mirabilis odae

22 robustam ructavimus offam.

23 Cui genium, laudesque ; et facta, et nomen Adami,

24 cum ceptis intrivimus albis.

25 Aetatis mediae, non est procerior aequo,

26 nec nodo breviore ligatus.

27 Justa mole vir est. Facies germana coloni :

28 invideat cui forma Menalcae.

29 Non ignavus adeps fluit ex abdomine pingui :

30 sed solido stant robore vires.

31 Crinitus rigidis vertex hastilibus horret :

32 frons totidem, quot jugera, sulcis.

33 Densa renodatas exaequat palpebra saetas.

34 Fax oculi, velut abdita lampas :

35 nec nimis obscuro, nec claro lumine justam

36 temperiem moderata videntis.

37 Scintillae absistunt, quales scarabaeus in ala

38 adversis fert solibus ictus.

39 Villosum pectus si ostendat Palladis armis :

40 terreret quoque Gorgonis angues.

41 Vena per exsertos currit ramosa lacertos.

42 Exsertos quod dico lacertos :

43 jure, leonino versit cano jura leonis,

Page 153: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

153

44 Massylos poscentia saltus.

45 Hispida barba, jubae simili, manus utraque bellum

46 Centauro motura bimembri,

47 nec dubitem, si Thessalica concurreret orno,

48 rapturum quoque praemia belli.

49 Deucalionea si non est fabula jactus,

50 stirpsque sumus non mollior Ossa,

51 hujus avos inter maris Acroceraunia , primos

52 censuerim scopulosve Pachyni.

53 Saxa spuit, loquitur silices stridentia verba

54 vel marmor diffindere possint.

55 Viribus ex aequo respondet cura laboris,

56 callosum reddente ligone.

57 Totos ille dies plantis impendit, et astris.

58 Sub dio sitit, aestuat, alget.

59 Tamque solum sudore rigat, quam fonte recenti,

60 cum pluvias suspendit Orion

61 rusticus accedit mentis super omnia candor.

62 Robur apri, cum laude columbae est ;

63 in pago natus, quid sit peccare, perita

64 ignorat felicibus Urbe.

65 Prisci moris homo simplex, sine crimine vivit

66 bucolicae pietatis amator.

67 Verum non occat, sed gleba prodit aperta.

68 Verba ferit spirantia pacem.

69 Innocuus linguae vomer, nullius honorem

70 hoc oris proscindit aratro

71 mordaci numquam solitus convellere famam

72 alterius, vel frangere rastro.

73 Sed neque falcatis metit ullas dentibus aures ;

74 nec lolii discrimina carpit.

75 Inque suas tantum convertit sarcula noxas

76 ne cordis dominentur avenae.

77 Cetera sollicitus minimum : quid Hiberia jactet

78 quas voces nova Gallia fingat.

79 Quid Dacus vel Cimber agat, quid Belga vel Anglus,

80 (sancta cano compendia) nescit.

81 Quippe putat Bavaro finiri limite mundum ;

82 hic nasci, hic occumbere solem.

83 Saepe tamen Schuvebos (Suecos vult dicere) culpat.

84 Hujus enim reminiscitur hostis.

85 Vitae parcus amor, nummorum nullus, at ingens

86 contemptus mortisque, metusque.

87 Fulmen, et imbriferae nubis, formidine nulla,

88 miratur laudatque tumultum.

89 Cum fureret, bellis vastantibus, improba pestis

90 letali diffusa veneno ;

91 et jam deficerent numerosa ob funera servi,

92 Manes pollinctore carerent.

93 Unus ter denos, nil territus ipse sodales

94 intulerat vespillo sepulcris.

95 Vidisses faciem portantis in horrea messem ;

96 tam vegetus remeabat ab umbris,

97 nuper eum morbus, timide, et metuentior aegro,

98 tabifico tentaverat igni.

99 Excussit febrim , quo ritu spicula cervus.

100 Aut mota cute discutit Ursa.

101 Ubertas hinc laetitiae restagnat in ora,

Page 154: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

154

102 continuus ceu rivulus arva.

103 Sive bibat Cererem, mustum exundantis aheni

104 seu mandat ; spectare voluptas.

105 Sic crepitant malae ; planta sic a pedis ima

106 in fauces educit orexin.

107 Non illi sapiant pepones, murenave cocta ;

108 non patriae perdice gementes.

109 Da, quod olus sevit, Superadde [r]onacula porci

110 diis cerebrum nectarque remittet.

111 Ite coronati mare et omnia regna, tyranni.

112 Sacrilegis vexate triumphis.

113 Iste olitor, caelum, vobis pugnantibus, aufert,

114 cum pala super astra vehendus.

115 Magnus Alexander, fieri diademate, fertur,

116 Diogenos voluisse relicto,

117 ast ego, si propriam possem et mutare liberer

118 optarim pellem hujus Adami.

119 Talia cantabam festa ad Dionysia ruri,

120 Heidhusii spatiatus in horto.

121 Cum Satyri novitate lyrae et dulcedine capti

122 agrestem rapuere Camenam ;

123 mille reponentes informi basia fago,

124 hirsutis circumlita labris.

125 Et quia credebant laudatos se quoque vati

126 parvum donavere sciurum.

AD ANDREAM AIGENMANNUM S. J. MEDITATIO MORTIS, EX INTERITIS ARBORUM...

S8_13 v.1 Usque adeo nihil est, quod non quoque proterat aetas

2 omnia, fata metunt.

3 Adspicis, ut stirpes Guilielmo Principe natae

4 in sua busta ruant.

5 Nobilis impactis sonat icta securibus arbos,

6 lapsaque sternit humum.

7 It per utrumque redux, lustratque bipennifer hortum.

8 More, Lycurge, tuo.

9 Quamque notat pomum venis marcere caducis

10 destinat exitio.

11 Vulneribus licet illa crepet, similique dolenti

12 proicienda gemat :

13 quoque potest succo, ferrum lacrimosa moretur ;

14 denique secta cadit.

15 Scilicet humanae finem ac primordia vitae

16 tristis imago refert.

17 Plantarum lictor, speciem mandataque Mortis

18 noster Adamus habet.

19 Arboribus Dryades, nobis nent stamina Parcae.

20 Utraque fila, secant.

21 Ac fuit, ex feta quando illice glandifer infans,

22 frondifluusve puer,

23 In terram cecidisse datur ; truncoque parentis

24 applicuisse genu.

25 Non equidem miror, queis olim nascimur, iisdem

26 legibus occidere.

27 Hoc est, hoc tantum queror, Aigenmanne ; (queruntur

28 hoc quoque lucis aves)

Page 155: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

155

29 Naturae leges et fixum curat honestum

30 Mors olitore minus.

31 Subsumus Andabatae. Pejoris stipite vili

32 conditionis homo est.

33 Non rapitur, modo qui materno surculus horti

34 pullulat in gremio ;

35 sed vetulae tantum stirpes jugulantur, et aridae

36 emeritumque nemus.

37 Atqui nos, primis qui vix adolevimus annis,

38 carpimur ante senes,

39 additur ad decimam jam sexagesima brumam

40 bruma secunda tuam.

41 Nec satur es vitae quota, dic, in secula tendes ?

42 Quot meditaris avos ?

43 Quam silvam annorum speras ? Suffecerit aevi

44 nulla vorago tibi !

45 Tabescunt puerum virgae, juvenumque genistae ;

46 duret adulta salix !

47 Heu ! saepe ex humilis lanugo prima myricae

48 decutitur folio !

49 Tu stas interea barbata annosaque quercus,

50 canitiemque quatis,

51 qualis erat, cujus ramis pendere Gigantum

52 Juppiter arma dedit.

53 Nec tamen invideo vitam spatia omnia comple

54 pulveris Euboici.

55 At nolis me stagna prius sulcare Charontis,

56 quam tua fracta ratis.

57 Semper honorari petitis praecedite, pompae

58 dignior ordo prior.

59 Non procul a tergo senium capulare sequemur ;

60 servus ut instat hero

61 quod precor, hoc unum est lauri miserere virentis

62 populus alba, praei.

63 Ut se cumque ferant casus et Fata : paremus

64 nos, animose senex.

65 Sandapilam, ferro quae nunc prosternitur arbor,

66 forsan utrique dabit.

AD LAMORIANUM GASCONIUM. DE GRYPHIS SUAE POESEOS.

S8_14 v.1 Atqui etiam in mensa mos est velare patellam ;

2 ne musca sumen inquinet,

3 appositumque favum.

4 Musca animal crudele, dapes corrumpit et alis

5 unguenta stringens, nauseam,

6 Lamoriane creat.

7 Hac tamen improbior Momus, penetrabile rostrum

8 in liba figit Attica

9 ingenuosque sales.

10 Cur mihi succenses igitur, quod olentia nectar

11 (quandoque flammam et sulphuris)

12 carmina pauca tegam ?

13 Ne piper exhalet, ne vis mordentis aceti ;

14 neve evaporet sesamum,

15 quo nigra charta madet.

Page 156: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

156

16 Adversus diros crabrones munio librum

17 sub involucris nominum

18 non reseranda latent.

19 Quaedam ex composito sollers industria celat

20 quod arca furi Zoilo

21 pagina clausa facit.

22 Punica nimirum vulgo ne mala paterent ;

23 velo quasillum Cordubae

24 texerat ille puer.

25 Eludensque viri curas scitantis edaces,

26 absiste, dixit, corbulam

27 sollicitare meam.

28 Quae fero, si mater voluisset operta videri ;

29 opus quid hoc amiculo,

30 dic, calathoque fuit ?

31 Tu quoque, Gasconi, substringe cupidinis ignem

32 nostrumque saeva pessulum

33 parce ferire manu.

34 Tempore subducam. Jam sic quoque multa dolosae.

35 Vulpes odoratae sciunt.

36 Cetera vatis erunt.

AD MATTHIAM VELIDIUM. LAUDAT AUCTOR DECRETUM, FACTUM AB ANDREA CORONARIO...

S8_15 v.1 Quantula nam laus est, nomen victoris apisci,

2 non hoste viso cominus !

3 Lucta opus, ut populi plausum mereare, subactum

4 spectantis adversarium.

5 Nectere vis apium, Velidi ? Praecurre sodales,

6 Primusque metam tangito.

7 Vis tibi desponsam maciem ? Schoeneide nostram

8 post terga linque praevius ;

9 et fulvis (id enim fecit Megareius heros)

10 pomi morare fetibus.

11 An, quia sit limax aliquis piger, absque colore

12 sit salpa, sitve spongia ;

13 idcirco immeritos Atalantae speret amores.

14 Nostro labori debitae !

15 Discant pallentes statuae, quas vivida nunquam

16 Natura pinxit sanguine ;

17 jamque sciant quanti steterit Victoria nobis

18 de carne contra Bubalos.

19 Burgensis, qui nunc, sancte viventibus umbris

20 mansueta jura dividit ;

21 cum vegetum corpus, cum vis ignita coloris,

22 cum frons ruberet purpura ;

23 virtute accensus gracilisque cupidine famae,

24 proles velut Neptunia,

25 Hippomenes alter maciem, sua praemia duxit,

26 cursu procatus arduo

27 sopiit esuriens ignoto gramine dentes ;

28 ne sex omasi cresceret.

29 Continuata genas, Lunaque et Sole vidente,

30 exhauserant jejunia.

31 Adde preces lacrimasque et quod super omnia, votum

32 immane summi Praesulis

Page 157: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

157

33 et nunc ille quidem terrenae pondera glebae.

34 Membris revulsit omnibus,

35 naturae domitor, totum diglutiat aprum

36 intaminato gutture.

37 Non adipis tantum protuberet ex bove sumpto

38 aut ex obeso castore ;

39 quantum parva nucis capiant velamina dixi.

40 Formica paene est pinguior.

AD LUCAM GRASIUM. CUIQUE SUUM.

S8_16 v.1 Morosum est animal, Grasi,

2 et mentis placidae vix patiens Homo.

3 Consentire sibi duos

4 rarus suadet amor : qui coeant decem !

5 Diversis agitabile

6 cor desideriis scinditur omnium.

7 Quae tu pulchra vocas, Raso

8 et Montovonius foeda vocaverint,

9 rugosam faciem Sadus

10 detestatur : Otho, qui macer est, amat.

11 Birrus Pythagoram crepat

12 calvi Masinius somnia Socratis ;

13 sed ridentur ab Ascalo,

14 praeponente sui carmina Pindari,

15 hic tantum resonabiles

16 commendat citharas odit Asinius

17 et mavult fieri ligo,

18 quam Phoebea chelys. Dicere Maccaro

19 prurit ; nec potis eloqui.

20 Non prurit Chamiles dicere ; sed potis,

21 Cacinnam juvat Atticis

22 oblevisse favis ora patentibus

23 labris, Cecropias apes,

24 urso fervidius Sarmatico vorat.

25 Praefert mel Latium Brisa

26 Romanisque animum levigat artibus

27 desertis Bracarodius

28 terris, insidias sideribus struit,

29 ac caelo in liquido globos.

30 Astrorumque vigil monstra natantium

31 piscatur miserabiles

32 cluvens excubias damnat, in anserum

33 plumas mersus : ut Orsthenes

34 in repleta mero dolia Massico,

35 Nasoque atque oculis tenus.

36 Mulcet praecipitem laus Egenusium !

37 Famae gratus odor. Sua

38 non carpit tamen ex areola rosas.

39 Hortis omnibus imminens

40 heres, non propriis esse laboribus

41 conatur celebris. Piger

42 inventis alibi floribus incubat ;

43 et fuco similis studet

44 partam funeribus sugere gloriam.

45 Carnellum pudeat, necem

Page 158: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

158

46 ac tormenta pati malit honestius ;

47 quam circumdata non suae

48 dici lima sago fabula purpurae.

49 Est Veranius in brevis,

50 in longas Melio pronus epistolas ;

51 in nullas Pobius brevis

52 et longi tamen est ille tomaculi

53 prae Muffonibus appetens.

54 Delectat cupidum discere Marsium

55 umbrosi nemoris quies.

56 Vitam Rupilius per plateas agens,

57 tanti Pierides facit ;

58 quanti plena canis vitra Britannicus

59 quod clavum regat Ismenes,

60 laetatur doleat remigibus Laso

61 notis additus eximi.

62 Nil fecisse putat se, nisi tinniant

63 aures plausibus Asmila :

64 aitum Banda silens, non patitur suo

65 praecones statui foro.

66 Adversus populi murmur aheneus.

67 Pertaesus male olentium

68 curarum et studiorum et tripodis Plegus

69 dulci vescitur otio :

70 abjectisque vacat Molca negotiis

71 usque ad magnificum nihil !

72 Tanto plura cupit Mirnio quam sinunt,

73 vires, non strepitu sine,

74 solus conficere et pondere frangitur,

75 rumores Sabaras novos

76 Judaeis etiam credulus, undique

77 venatur. Palero, neque

78 si verum, neque si prospera nunties,

79 intractabilis audiet.

80 Festivus nitidos, comis Ionicos

81 aulae Nellus amat modos.

82 Ac gestus, parili reddere tum modo.

83 Tum gestu. Nihil aestimat,

84 quod non reppererint Gallus et Italus.

85 Razbodus melior bonis

86 naturae pedibus proterit exteros,

87 offarum et patriae tenax.

88 Germanus veteris rusticus ocreae,

89 magnorum procerum novos

90 cinctus et phaleras, et redolentia

91 linguas oscula vulpium,

92 nugandique modos mille volaticos.

93 Quodrato secat agmine,

94 hac in colluvie quid facias, Crasi ?

95 Obsistas ? Violentius

96 crabrones, neque non absque periculo ?

97 Irritaveris ex Stoa

98 justi suppetias affero consili.

99 Conive, Simula tace.

100 Saepe et ridiculis annue. Sit tibi

101 quivis, maximus Hercules.

102 Clavam cuique suam linque tricuspidem.

103 Haec tecum. Lepidus furor

Page 159: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

159

104 urget terrigenas. Quam vario situ,

105 diversasque ruunt via

106 stellarum in radios, claraque vulnera !

107 Hinc ludibria mobilis

108 vitae, et stultitiis juncta necessitas.

109 Donec mox lolium putre,

110 simusque hoc iterum, quod fuimus, cinis.

AD RECAREDUM MALVIUM, COGNOMENTO BUBONEM. QUIRITANTEM SOLATUR.

S8_17 v.1 Desine naturam, Malvi, incusare novercam !

2 Mater erat. Largissima vires,

3 quantas taurus habet, dedit et Pangaeus arator.

4 Praeterea teres, atque rotundum,

5 Ingeniumque capax : sed spissus, inque recessu,

6 quam cuperes, obscurius aequo.

7 Tanto major eris. Tristes depone querelas,

8 o Carbo. Non quidquid habetur

9 obscurum, non est claro preciosius umquam.

10 Testatur sub montibus aurum.

11 Saepe et amabilior radiis et gratior umbra est

12 sub quercu platanove jacenti

13 numinis arcani, tenebrae, nota ; numina silvae,

14 antra lacus, et fana loquuntur.

15 Ex furno spirat praesagia corniger Hammon.

16 Nec distat Jovis ara camino.

17 Intranti famosum adytum ; lucosque sonantes,

18 occurrit venerabilis horror.

19 Vis mecum pariter celebres invisere Delphos ?

20 Sunt tripodes fuligine nigri.

21 Unde cadunt fluvii, primum nox umida manat :

22 hinc fontis procedit origo.

23 Fons sacer occulitur. Decurrit vilior amnis,

24 remigio pulsandus in arva.

25 Ut majestatem divum ad nos descendentum

26 exprimeret, dignosque regressus ;

27 ipse viam fulva caligine saepsit Homerus,

28 et nebulis involvit Atlantem.

29 Aonidum pars magna favet nigrantibus ore.

30 Hispani ferrugine tincti,

31 et violis Itali non mentis acumine praestant ?

32 Ut studiis aptissima nox est ;

33 sic magis ingenium, penitus quod duxerit altum

34 tranquilla de nocte colorem.

35 Ad summam. Non est aquila aut lynx sacra Minervae ;

36 sed bubo, sed noctua, Malvi.

AD MORANDUM BAVILUM, ANDREAE BAVILI F. AMULETUM INVIDIAE.

S8_18 v.1 Quid sunt, Morande Bavili, convicia

2 rixantis irae cuspides ?

3 Cur sic tremiscis ora spumis sordidus,

4 ceu fuste percussus caput ?

5 Lapidemne verba, quae per aerem volans,

Page 160: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

160

6 caduca, possunt laedere ?

7 Livore porro, vel superbia, tibi

8 si flavus insputat Puer ;

9 hebetare linguae melius haud aculeos

10 quam negligendo, quiveris.

11 Injuriae contemptus, illatam sibi.

12 Justo tenore vindicat.

13 Ringantur, urant invidi tu tristium

14 parcus querelarum sile.

15 Calumniarum spiculis et turpibus

16 plenum palimpsestum notis,

17 litura delet una ; vultus contumax,

18 et mens honesti strenua.

AD HENRICUM BESTENIUM. INVITATUR IN CONGREGATIONEM MACILENTORUM.

S8_19 v.1 O qualis facies Bestenii ! Quis tumor in genis ?

2 Quantas nec madidus navigiis obiciat Notus.

3 Emplastrum, bone vir, Paeonium pinguibus admove

4 buccis et cohibe corporis intemperiem, nisi

5 ad ripam appulerit sobrietas membra natantia ;

6 Te submerget adeps. Ergo famem protinus invoca,

7 mulcentemque levi terga Deam verbere Tauream.

8 Hae te fluctibus es restituent incolumen solo.

AD ANDREAM DANTISCUM. AMOENITATEM SEDIS EBERSPERGENSIS S. J. COMMENDAT.

S8_20 v.1 Quid tum ? Si spissis domus est obscura tenebris,

2 quantis nec os Trophonii !

3 Humida si pressus patiare cubilia tignis

4 curvatus incumbentia !

5 Si tabulata super saliant male pendula mures,

6 somnosque rumpant desides !

7 Plurima si laceris demittat aranea tectis

8 virgata filis retia !

9 Vexillisque pares telas, et vellera texat

10 sternenda mapparum loco !

11 Pauca mala et faciles naevos, et forsan amandos,

12 majora compensant bona.

13 Ardua surgenti sedes est edita clivo.

14 Afflat vetustas advenam,

15 relligiosa silex, antiqui in parte recedit,

16 in parte muri prominet.

17 Undique liber abit virides prospectus in agros,

18 et rus olet domesticum.

19 Vertimur ad prima rorantem lampade currum,

20 cum sol Eous emicat ?

21 Mite solum datur et saltus et stagna tueri,

22 collesque clementissimos.

23 Vertimur occidui jam fessa ad lumina Phoebi,

24 equos parantis mergere ?

25 Delicias similes, aliasque, et mutat et auget

26 Natura Terrae fertilis,

27 sed labris nostris primi debentur honores,

Page 161: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

161

28 secunda campis gloria.

29 Vestibulum simul attigeris : venerabile tussit

30 Hauserus, olim Janitor.

31 Ille senex. Currentis adhuc tamen ignea planta est,

32 annosque robur occulit.

33 Barba viri, crinesque albi cum crinibus atris

34 rixantur et canos levant.

35 Idem phonascus magno chaos intonat ore,

36 cantuque frangit pulpita.

37 Quin et aves, plus quam septem, Calydonius Orpheus,

38 vocum docet discrimina.

39 Praelegit admissis praestantes arte poetas,

40 et inter hos Horatium.

41 Me quoque, concipiunt sonitis et carmina sturni,

42 mirasque narrant fabulas,

43 sed jam porta patet limen subeamus amicum.

44 Invitat antistes loci.

45 Dextra manus celebris deducit ad ostia Templi.

46 Laevam tenent praesepia.

47 En, anatum turmis stagnum sulcatur equinum,

48 multoque clangit ansere.

49 Ut strident ! Senones illis, Dantisce, videmur ;

50 colla erigentes sibilant.

51 Tutari Romana putes Capitolia. Brennum

52 instare captis civibus.

53 Progredimur. Flexo vadamus vertice : ne trabs,

54 aut testa laesa vapulet.

55 Hic spumosa Ceres calefacto gurgite sudat ;

56 festiva laudans balnea.

57 Purior ex thermis redit, et juvenescit in unda

58 senilis instar Aesonis.

59 Tum primum mensas subit, atque vapore recocta,

60 scyphos Lyaei provocat.

61 Nec miranda magis sunt per quae tela Tarenti

62 calcata stillat vinea.

63 Hinc connexa pedem refer in topiaria Florae,

64 totam colentis aream.

65 Non jactat calathos alieno ex sole petitos :

66 quales in hortis principum

67 anxia, praecipiti sumptu, multisque coloni

68 curis Voluptas educat.

69 Ipsa Dea, ut fama est, Luna descendit Aprili,

70 vehentibus Favoniis.

71 Ac, ne dignosci vernanti ex cyclade possit.

72 Induta vestem rusticam,

73 distinguitque sinus, et margine terminat illos,

74 et sarit, occat, seminat :

75 componitque toros, et terra educit ab ima

76 hanc germinum puertiam.

77 Tunc buxum undantem tondet, flavisque capillis

78 pullos recentes induit.

79 Non color ullus abest. Spectas hic flava Minervae,

80 spectas Dianae candida.

81 Caerula Naiadum, Junonis fusca profundae,

82 summae fragrant ceraunia.

83 Jam quanta anguipedum muris se vis hederarum

84 agglutinat radicibus !

85 Omne suum faciunt spatium. Si Pyramis adsit ;

Page 162: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

162

86 conentur hanc transcendere.

87 Esse reas, inter frutices hoc credere possis,

88 quod fixa tendant bracchia,

89 Inque modum distenta crucis, peccasse proterva

90 fatentur inter orgia.

91 Saepe mihi visus sum noctu advertere Bacchum,

92 laetumque Faunorum chorum,

93 praevelaturos solitis hinc tempora sertis

94 molles corymbos carpere.

95 Tam saturi foliis tam grandibus, herba coloris

96 inserpit altis aedibus.

97 Imus in immensum (namque haec praeludia dicas)

98 hortum sinistri tramitis.

99 Pomifer auctumnus patulis ibi grandia ramis

100 et fulva mala porrigit.

101 Hesperidum non ista draco custodit avarus.

102 Aperta crescit copia.

103 Nec reor Alcinoi nec, quod Lucullus habebat.

104 Nemus fuisse ditius.

105 Poma cadunt rubicunda genas, albentia pulpam,

106 inspersa guttis corticem.

107 Adsunt et cerasi, quarum vindemia dulcis

108 certat Sicanis fructibus.

109 Sensim in planiciem pinguissima terra residit,

110 declivitate gratior.

111 Alterius vertex ubi desinit, altera primam

112 orditur arbos lineam.

113 Cum citharae Geta fila manu tractura feriret

114 ex orbe cunctas arbores :

115 hanc Tiliam perhibent, contempto Thrace, canoras

116 clausis ad odas auribus,

117 detractasse sequi, tantum fastigia pronis

118 movisse celsa frondibus.

119 Sicut erat, stabili permansit stirpe ligata,

120 amore fundi nobilis.

121 Suspice, si potes hoc oculis superare cacumen :

122 vicina verrit sidera.

123 Inter se nexus ramorum exercitus ingens

124 plagas in omnes absilit.

125 Truduntur tot vere comae, quot in aequore conchae,

126 quot sunt arenae littoris.

127 Aestivum frigus subterque sedentibus umbram,

128 adversa soli, proicit.

129 Et datur ascensus potes hinc, quacumque libebit,

130 Dantisce, visum vertere.

131 Proxima, quae rudibus praesignis lurida portam

132 incisa saxis ollula,

133 villam aperit : rus omne simul Kondelius heros

134 hoc regnat in palatio.

135 Haec ejus Ninive, Babylonque, et regia Lagi est.

136 Haec Susa Susorum tenet.

137 Hic, quae guttatae ponunt Meleagrides ova,

138 (sunt certa vectigalia)

139 accipit : inque suo, jubet accumulata ministri

140 ut collocent aerario.

141 Pugnaces hic frenat equos, venientibus Hunnis

142 nullam per horrescens fugam.

143 Hic consul trepidos submittit fascibus agnos,

Page 163: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

163

144 novumque feturae genus.

145 Jura dat et vaccis, armentorumque maritis ;

146 calletque linguas omnium.

147 Horum aliquis taurus, mereatur Juppiter esse.

148 Fuerit nec Io pulchrior.

149 Clitumni de fonte putes adscendere, pingui

150 pastos triumphi gramine.

151 Cumque caput motant, flaventia marmora credas,

152 quernosve truncos surrigi.

153 Ulterius sed nunc oculorum dirige jactum.

154 Feri, licet distantia,

155 quocumque adspicias ; nihil est, nisi Panque, Palesque,

156 circumque piscosi lacus.

157 Nonne lacum cernis ? Cui, qua de nescio causa,

158 nomen relinquit tegula.

159 Intus balaenae metuendi fornice rictus

160 dantur minorum gentium.

161 Saepe aliquem traxit per stagna sonantia, monstro

162 piscator udo territus,

163 saepe aliquem in cymba posuit titubante gravatus

164 squamae tremendo pondere,

165 navigio gaudet, substerni caerula Doris :

166 pulsata remis, ingemit ;

167 ventososque ciet fluctus, et ad extima ripae

168 perducit alnum pascua.

169 Vidimus hoc parvis nanum Tritona sub alto

170 inflasse Nymphis cornua.

171 Saltabant : multaque manus adspergine plenae

172 crines lavabant vitreos.

173 Herbida stant propter, stant amphitheatra supinis

174 frondosa retro collibus.

175 Grex avium supra, variis et rostra, levesque

176 exercet auras versibus,

177 istae Bucolicos recitant : jucundius illae

178 laudantur a Georgicis.

179 Haec jacit in cuculum satiras. Haec laudat amores,

180 suaeque nidum conjugis.

181 Quid memorem curvos flexus, et amoena viarum

182 sursum deorsum didita ?

183 Tollit Haselbachium ; Graffingaque deprimet altas,

184 et Soja tendit semitas.

185 Hic Aeichbula jacet frigentibus humida lymphis ;

186 illic Ligninga laetior.

187 Vestit iter vel flava seges, vel lucus obumbrat,

188 vel currit una rivulus.

189 Ac si forte pedes impegerit unda lapillis,

190 auri dolens immurmurat.

191 Quoque potest sonitu, specieque ulciscitur irae,

192 versans morantem scrupulum.

193 Sunt luci ingentes, sunt silvestres labyrinthi,

194 filoque digni Gnosio.

195 Callis in ambages trahit ; atque errore vagantes,

196 domum reducit serius.

197 At non aprorum, cervorumque agmina desunt,

198 altique jus venabuli.

199 Nusquam tanta Ceres : nusquam fecundius uber

200 tellus aristis explicat.

201 Hinc cito latescunt turgentes pondere spicae,

Page 164: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

164

202 rumpitque messis horrea.

203 Agricolae laeto plausu gratantur et ornant

204 pompam quotannis supplicem ;

205 patronique sui sacram venerantur in ara

206 Sebastiani purpuram.

207 Mille salutiferis affigunt oscula telis.

208 Certamen est pro martyre.

209 Insonat et Paean. Et non est huic quoque nulla

210 (audita testor) gratia.

211 Namque aliquid lepida crudae dulcedine linguae

212 peculiare ganniunt.

213 Huic, Dantisce, loco sterilem praeponimus urbem !

214 Vah ! Plura nolis addita.

PANEGYRICON LYRICUM, DE LAUDIBUS GLORIOSI MARTYRIS SEBASTIANI...

S8_21 v.1 At o, quibus te laudibus efferam.

2 Invicte martyr, gloria militum,

3 Sebastiane ? Quo calore

4 aetherii stimulatus ignis,

5 aequem severas pectoris incluti

6 vires, et illud robur aheneum

7 durantis, extremos in omnis

8 barbaricae feritatis ictus,

9 pulchramque mortem ? Non adeo minis

10 votisque ; non et supplicio trucis,

11 athleta, cedebas tyranni :

12 supplicium tibi cessit ipsum.

13 Quem non dederunt saeva doloribus

14 tormenta finem ; sidereis dedit

15 demissa cum palmis corona.

16 Quo gravius laniena fixos

17 discerpsit artus ; hoc properantius

18 mentem molesto carcere liberam

19 invexit astris o beatae

20 caelitibus placitura semper

21 imago pugnae : dum nimio metu

22 spectator horret : proelia fortiter

23 spectatus absolvit ; foroque

24 in medio mediisque castris

25 Christum fatetur. Bracchia vincta sunt,

26 soluta vox est non clypeo caput,

27 non ense dextram ; non sagitta,

28 non aliis sua, seque, vindex

29 tutatur armis. Cum gladio sagum

30 ac tela ponit nudus, et omnium

31 fit meta telorum. Cohortes

32 attonito stupuere vultu.

33 Pars maesta pallet, pars odio furit ;

34 vincique frendens immiserabili

35 tribunus extabescit ira, et

36 damnat iners jaculator arcum.

37 Rursusque contemptum impatiens pati.

38 Non membra jam, sed vulnera dissecat.

39 Quamvis reclusis cernat ossa

40 visceribus, pateantque costae.

Page 165: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

165

41 Proscissa virgis terga gementibus

42 sulcant adactae territus ungulae

43 stat ante tortorem et fatigat

44 tortus ovans, rabiemque ridet.

45 Cruor patenti corpore funditur,

46 et intuentum spargit atrociam ;

47 sopitque flammas et tumultus

48 Caesareos, potiore flamma.

49 O teste dignum Numine proelium !

50 Dignumque, totus lumina cui sua

51 impendat aether ! Dicta vere

52 Isacio, pretiosa, cantu,

53 Mors ista sancti. Nunc spoliis fero

54 ex hoste raptis, laurigeros decens

55 evincte crines, nunc coruscas

56 purpureo radiate cinctu,

57 bellator alti sanguinis ! Hac nece

58 venale caelum est. Talibus annuit

59 Christus triumphis. Ille contra

60 Tartareos animavit hostes.

61 Fecit potentem vincere, qui prius

62 fecit volentem. Continuo mori

63 dignatur in servis, peremptae

64 excidium domitorque mortis.

AD PAULUM GALARINUM. HORTATUR, UT, CONTEMNO MOMORUM IUDICIO, SUA POEMATA...

S8_22 v.1 Te quoque vere suo clemens afflavit Apollo ;

2 et tua Musa placet.

3 Paulle, quid indubitas spondenti candida famae

4 omina ? Pone metum.

5 Quo minus in lucem properas exire poeta,

6 quae simulacra times ?

7 Si censor lympha non est Heliconide tinctus ;

8 pars tibi plebis erit.

9 Si bibit exungui ; quantum neque Pindarus ipse,

10 Apuliaeque decus.

11 Fautorem non vana fides promittit utrumque,

12 victima falsus, ero.

13 Rem sancte expendas, sola ignorantia latrat.

14 Accinit albus olor.

15 Delphica, famosos hoc aevo discute vates,

16 quotquot arena tulit

17 paucos invenies, queis sic indulserit aether,

18 ut, Galarine, tibi.

19 Multis spectatur Venusinae porta Corinthi ;

20 non ineunda tamen.

21 Saepe etiam tantum , jactantibus ora rotunda,

22 circulus oris inest.

23 Caetera quadrato facundia plena colono,

24 rustica metra jacit.

25 Dumque truces passu sublimem tollere versum

26 quadrupedante parant :

27 haeret, et in mediis stertit sententia verbis ;

28 pigra paludis aqua.

29 Hunc ars destituit ; Natura benignior illum,

Page 166: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

166

30 quae, nisi juncta labor

31 conciliet, largoque riget sudore frequentes

32 Palladis excubias :

33 ingenii vacuas laudes. Spumamque comantem,

34 ventus et aura rapit.

35 Te finxit meliore luto, meliore metallo

36 solis amica manus,

37 includis numeros auro : crystallinus aureo

38 profluit ore liquor.

39 Flent molles elegi ; pugnax luctatur iambus ;

40 Sapphica melle madent.

41 Quam multi conantur idem sub imagine Cygni ?

42 Non modulantur idem,

43 namque vel invitae subeunt delubra Minervae ;

44 et triviale sonant ;

45 vel, si Daedaleis ardent super aethera pennis

46 vatibus ire pares ;

47 Icaria nixi cera, ceu bulla, liquescunt ;

48 nomina dantque mari.

49 Nonne vides. Ut, seu vena saliente tumultum

50 pectoris exonerent ;

51 prodiga verba ruant, nil significantia, luxu

52 dilapidantis opes.

53 Utque Asiae phaleras et pondus inutile, nullo

54 ordine proiciant,

55 sive comas vulsi, decies cunctentur ad omnem

56 temporis articulum ;

57 splendida suffocent, quo stringit simia fetus,

58 carmina, more, suos.

59 Haec exacta vocant. Melius porrecta vocarent.

60 Flos genialis abest,

61 Castaliusque vigor. Licet incrustata smaragdis,

62 chrysolithisque micent ;

63 gemmea pro vivis obtrudunt funera formis,

64 fit sibi lessus, epos.

65 In lucem quidquid praegnans, Galarine, tot annis

66 Calliopea tua

67 ediderit : saltem, fac, vivat ; et aetheris almi

68 dulce jubar videat.

69 Seu mas sit : qui mox Heros, heroica, tali

70 carmine bella canet.

71 Femina seu tantum : quae, quamvis claudicet uno,

72 sic quoque pulchra pede.

AD MARCUM LIMAM, EX VETERI STIRPE SCIPIONUM.

S8_23 v.1 Lima rotunde : quantum

2 dormies somnum ! Sua jam cornua noctiluca

3 contrahit, et fenestras

4 Phoebus extendit radiis. Endymion, relinque

5 mollia strata tandem et

6 vive. Cur lectum male cautus tegetemque mutes

7 sindone funerali ?

8 Est metus, ne te, nisi ronchus vetet, efferamus

9 cum facibus sepultos

10 hic sopor manes deceat, vel vitulos marinos.

Page 167: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

167

11 Excute, quaeso glirem.

12 Jam cutis pingui sanie flavet, et aruina.

13 Plurima peccat aetas

14 parva, quae seris nequit annis reparare major.

15 Blandior oscitanti

16 mater indulsit puero. Continuas vir usum.

AD BARTHOLDUM NIHUSIUM, V. C. APOLLO ZEUXIS, SIVE SOMNIA POETARUM.

S8_24 v.1 Somnia quid ? Nugae, quae non sunt somnia vatum,

2 et ipse nugas dixerim.

3 Quod tamen accinui, velatque immane futurum ;

4 tu vatis esse credito.

5 Quippe id non atomis larvisque accinctus et umbris,

6 ut rebar olim, Phantasus ;

7 sed Deus Aonidum nobis, Deus ille, Nihusi,

8 immisit ex sacrario.

9 Mystica transfumant de quo mea nubila, veri

10 non est inane dolium.

11 Pictores falsi nocturnos despuo botri,

12 Cum Morpheo phobetora,

13 autumnos odi fatuos, rabiemque jocosam

14 ludentis in vindemia :

15 credulitas quam caeca bibit, delusa colore

16 imaginosi palmitis.

17 Verius in cerebri tabulam delapsus Apollo,

18 Bacchi colores excitat.

19 Nec palpanda manu mendacia futilis uvae,

20 meram propinat fabulam :

21 divinos sed enim Pataraea e vite racemos,

22 qui turgeant praesagiis.

23 Quales famosi vidit pincerna Canopi,

24 Hebraeus augur abscidit ;

25 expressitque scyphum, Pharaoni denique dandum

26 post exsolutas compedes.

27 Talia Grynaeus pingens emblemata, miris

28 mentem replevit lineis.

29 Quamquam haut diffiteor, tunc, cum Somnumque Deumque

30 passus figuras hauseram ;

31 pandere nescivi sub nube latentia monstra,

32 nocte insolenti territus.

33 Jam scio. Paullatim volventia fata patescunt,

34 suis soluta nexibus.

35 Vis, ut declarem ? Facio. Sed carmine nolis.

36 Sermo pedestris explicat.

37 Vidimus historiam : bella, horrida bella, Nihusi

38 ordimur a Bohemico.

39 Vidimus, Autumno jam praecipitante, Novembris

40 spumare prela vineae

41 sordidus humano Mars sanguine pinguibus uvis,

42 quot amputavit millia,

43 afflixitque solo, calcataque funera rupit,

44 quo more botros rusticus !

45 Torrentes rapidi passim fluxere cruoris

46 cellas in omnes Teutonum.

47 Expletura sitim tandem Rhamnusia vindex

Page 168: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

168

48 musto furoris proluit.

49 Ebria Gens merita contempti Numinis ira,

50 potare faecem cogitur ;

51 donec succiduo titubent vestigia gressu.

52 Eheu ! ruunt provinciae ;

53 regnaque, et emotae vertigine funditus urbes,

54 et urbium tecta ambulat.

55 Nec duplicem Solem, aut Rhenum, geminumque Brisacum.

56 Sed nil videt Germania.

57 Caedibus urgentur caedes. Albentia pressum

58 morantur ossa vomerem,

59 in dominos servi surgunt ; thyrsumque rebellem

60 patri retorquet filius.

61 Terra movet pulsuque pedum ciet excita furvos

62 manes ad hoc spectaculum.

63 Sic quondam versis Lapithas ad proelia mensis,

64 epota movit amphora,

65 sic vidi indomitos campo decurrere tauros,

66 cum dimicant pro nuptiis.

67 Haec aliqua est, varia specie portenta ligantis,

68 farrago nostri somnii.

69 Non aliud nemus armiferum, lapidesque caduci

70 signant, et urbs in vellere.

71 Quae sit anus fluviusque loquens ; cur semifer obstet ;

72 quis Cygnus inter sidera ;

73 quid Vaticano moneat de colle palumbus,

74 miscens olivam laureae ;

75 expende et dices : cum diis caelestibus iste

76 vates habet commercium.

AD CAROLUM HOERWARTHUM. S.J. IN FUNERE CARISSIMAE MATRIS JOHANNAE ANNO M.DC.XLV.

S8_25 v.1 Torva cothurnati varians simulacra doloris ;

2 spectante luctum Graecio,

3 maesta parens, utriusque tamen, communia justo

4 plangore deflevit mala.

5 Nunc tua solius subit, et praecordia fato

6 propinquiore sauciat,

7 altera non sicco spectanda tragoedia vultu ;

8 cum tota sit domestica.

9 Exstincta est Mater. Lacrimas da, Carole, vixit ;

10 tibi dedit quae vivere

11 sollicitabit amor, naturaque fomes amoris,

12 impulsa fletu lumina.

13 Sed nolim in liquidum flumen vertaris, ut Acis,

14 passoque crine fluctues,

15 nec plorare veto. Modo non lamenta sequantur

16 manes pios turbantia.

17 Purpureum fratres jam mutavere colorem.

18 Hac liber es molestia.

19 Conveniente toga multo te vestiit ante

20 praesaga mens funebrium.

21 Parce supervacuis convellere planctibus umbram.

22 Quieta dormit. Invides ?

23 Decessit Genetrix. Hoc est absolvit agonem ;

24 qui nos manet, qui singulos.

Page 169: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

169

25 Heu ! genetrix obiit. Dicas abiisse, beatae

26 promissa visum patriae.

27 Heu ! oculos clausit. Tanto jam plura tueri

28 potest, vel absque pupula.

29 Conclamata jacet. Quin immo et surda : nec optat

30 audire questus filii.

31 Carole ; triste mori, quid, quam parere vocanti

32 est ad tribunal numini ?

33 Paruit, ac prompte. Facto hoc animosa meretur

34 summi favorem judicis.

35 Officio defuncta suo, quod pendere jussa est,

36 fatale solvit debitum.

37 Procubuit : qualis, postquam tulit aurea malus

38 fetus in hortis aureos ;

39 decedit spatio tandem, autumnumque relinquit,

40 contenta prole florida.

41 Arbor mater erat, quae totum in pignora succum.

42 Ut viveretis, transtulit,

43 nunc, ut et ipsa queat tumulo pubescere rursus,

44 sepulta se reseminat.

CANTUS DURUS.

S8_26 v.1 Vana res, vana est, etiam Poesis.

2 Ipse nos flocci facit, utque viles

3 durus, huc illuc, tetricusque servos

4 versat Apollo.

5 Quo mihi munus Latiale, Phoebi

6 ore jactatum, lyra pulchra ; si non

7 detur accepti, quoties cupido est,

8 muneris usus ?

9 Cesserat cornu fugiente Luna

10 Memnonis Matri , roseum cubilis

11 limen egressae. Modico manebat

12 Lucifer igni.

13 Audio voces avium relictis

14 musicos dudum vigilare nidis.

15 Caeteras princeps volucres regebat

16 Thracia pelex.

17 Surgo confestim : patulamque dextro

18 nixus ad laevam cubito fenestram,

19 astra prospectu liquidamque caeli

20 metior auram

21 cuncta ridebant. Quid enim reposta,

22 cesso, dicebam, cithara ? Canamus.

23 Nunc sub Auroram Deus invocanti

24 spero, favebit.

25 Teutonum laetos dabit intueri

26 forsan eventus, utinam ruentis

27 patriae luctum lacrimasque cantu

28 sistere possim !

29 Fatus haec, apto digitos et ora.

30 Ecce ! Germanos quoties volebam,

31 Gallicos, verso meliore voto,

32 dico triumphos.

33 Utque conductus Balaamus olim

Page 170: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

170

34 Isaci stirpem lacerare probris ;

35 hanc volens nolens cumulavit omni

36 laude beatam ;

37 sic ego Gallos neque mi licebat

38 orsa mutatis tenuare verbis.

39 Gallus et linguam subit, et moventes

40 carmina nervos.

41 Sponte vocales sonuere venae.

42 Sponte succussae tremuere chordae.

43 Haud mei juris, rapido ferebar

44 flaminis oestro,

45 qualis in ponto volat acta navis,

46 vela cum turgens sinuavit Eurus.

47 Illa nec nautae gemitum, nec ictus

48 remigis audit.

49 Nitor adversum tamen. Ah, et eheu,

50 vaeque dicturo, miserasque clades ;

51 Gallicus paean, et io resultat,

52 Gallicus Evan.

53 Teutonum captus ter amore, Francos

54 tristibus diris paro devovere ;

55 jussa ter Francis melius precata est

56 plena Deo mens.

57 Ut laboravi, fremuique contra !

58 Castra fortunent Alamanna Divi !

59 Martiis Aether aquilis secundum

60 accinat omen !

61 Frigus invasit digitos et horror.

62 Torpet infuso manus a veterno.

63 Aspera sensi glacie ligari

64 pectus et ora

65 qualis e somni nebula locutus

66 trunca molitur sine mente verba ;

67 luctor : o Germania, pelle, dixi,

68 languida curae,

69 regnum eris felix, iterumque deinceps

70 hostibus Germania clara victis

71 invidendum nomen habebis : atque

72 consiliorum.

73 Fertilis tu nobilium frueris

74 Copia. Jam nunc inimica cedent

75 agmina ex campo ; aufugientiumque

76 terga videbis.

77 Junge tantum, et collige sparsa membra

78 pene collapsi imperii ; ac feroces

79 exsere, o nunc, reliquias, et antiquum

80 exsere robur.

81 Namque multis mox spoliis opimis

82 Suecicis ditaberis ; ac superba

83 major exaltabere Dindymene,

84 turrigeraque

85 scilicet Regina beata, tanti est

86 urbium concordia, principumque

87 foederatorum. Nihil amplius te,

88 o decus, anget.

89 Talibus vates (pudor) immorabar

90 claudicans metris, neque digniora

91 largiebatur Patareus, etsi

Page 171: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

171

92 ilia rupsem.

93 Ergo maerenti stimulatus ira,

94 barbitum mensae, fidibus solutis,

95 bis ter illisi. Jacuere centum

96 fragmina terris.

S8_27 v.1 Puer, salignam proice fistulam.

2 Poeta sumpsit jam tuus alteram :

3 fumo serenantis tabaci

4 irriguo, dare sanitatis

5 munus potentem. Sic Podalirio

6 divisque visum est. Tibia cui bono ?

7 Inflavit abjecitque fractam

8 in fluvium tamen ipsa Pallas.

AD ILLUSTRISSIMUM ET EXCELLENTISSIMUM COMITEM CLAUDIUM DE MESMES,LEGATUM ...

S9_1 v.1 Non est in ipsis nulla protervia

2 damnanda Musis. Nam mihi Barbitum

3 Thalia consuetum, relicta

4 abstulit effugiens avena.

5 At haec jocandi cruda licentia,

6 impune non sic prorsus abiverit.

7 Canemus invita. Poetae

8 tu subeas modo coepta, Memmi ;

9 Phoebum faventem non alium mihi

10 desiderarim : quamquam adeo sacra

11 in valle Pindi, si susurret,

12 vel modico tua fama tractu,

13 solumque nomen rupibus insonet ;

14 mox audiatur clarius alipes

15 hinnire ; mox praesaga spirent

16 murmura ; Francigenamque supplex

17 ramis adorans silva trementibus,

18 vivique fontes, antraque fontium

19 loquantur ; undantique totae

20 laetitia fremuere ripae.

21 In vate non est culpa modestiae :

22 quod usitata cum citharis tuba

23 fraudatus, heroem profano

24 non valeat celebrare sistro.

25 Queis temperatis dignior altera

26 testudo nervis : hi memorent genus,

27 cerasque majorum, et vetustos

28 atria per laqueata vultus.

29 Majora priscis, dicat amicior

30 vates ; ut aulas mitibus impleas

31 scitisque, responsisque, sancti

32 juris amans, placideque fortis.

33 Siccanda nullis solibus, aurea

34 cadunt loquentis pectore flumina

35 sententiarum, more Nili, et

36 in vacuas voluuntur aures.

37 Est et benignae mentis amoenior,

Page 172: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

172

38 dulcique nitens pondere comitas ;

39 et norma, concentusque legum, et

40 docta quies, animique libra,

41 sonanda multo nomina carmine ;

42 simul molestis lassa facetiis,

43 fulgens, coronatumque lauro

44 reddiderit mihi Musa plectrum.

AD EUNDEM. CARMEN GEORGICUM. DE AGRO, CUI BENEDIXIT DOMINUS.

S9_2 v.1 Adhuc procacis nequitiae tenax

2 Thalia nobis barbita distinet,

3 dilecte Memmi, sed ferendum est.

4 Istud habent lepidae puellae,

5 volunt timeri. Cogimur interim

6 Horatianum carmen Oreadas

7 inter, coniscantesque Faunos

8 Maenalia tenuare canna.

9 Tantisper arvis nos reficit Pales.

10 Hic multa vati subicit obvia

11 imago ruris ; quae nec olim

12 visa mihi, neque sic fuerunt.

13 Humana quavis mens ager est. Tuus

14 fecunda, Memmi, Gargara provocet.

15 Quem rore, clementique lapsu,

16 aetherius satiavit imber.

17 Adhuc in ipso vere, virentibus

18 aetatis annis, semina gloriae

19 spargente Natura, capaci

20 mentis agro seges alta risit ;

21 jam tunc aristas, Triptolemi supra

22 spe messis ampla sustulerant caput

23 sic plena lactis, sic aperto

24 ingenii sata laeta flore.

25 Tandem feraci laudis adorea

26 scientiarum campus inhorruit ;

27 pulchrique surrexere culmi

28 quos radiis redimita Virtus

29 (haec coxit aestas) flante Favonio,

30 clementiori sideris halitu

31 fovisse fertur : donec auri

32 induerent gravidi colorem.

33 Hinc est tot auctum fertile frugibus

34 frugale pectus : dives et eloqui

35 patentis ubertas, et almi

36 copia consilii, beatae

37 Annona famae. Quod miseris fuit

38 (ingens Canopum cum premeret fames)

39 Josephus Aegypti colonis ;

40 hoc es, amor columenque nobis

41 funde et petenti pabula Teutoni

42 fruges, aperto pectoris horreo

43 pacis vides egere semper

44 pace Ceres comitata vadit.

45 Ferrata Cadmi messis in ultimas

46 discedat oras. Quae gladios solo

Page 173: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

173

47 vix nata strinxit : jam cruore

48 triticei maduere fratres.

49 Salve, frequentem, qui sapientia.

50 Pascis Senatum ! Salve, Alamannicae

51 Osiris Europae ! Salutem

52 tot populis animasque redde.

53 Plenas severis ecquis honoribus

54 spicas, in una mente reconditas,

55 absumat unus ? Quam tumenti

56 mergite sese onerant acervi !

57 Vectare tantas sive mari velim

58 laudes ; fatiscet pondere gloriae

59 depressa navis : sive terra ;

60 Pierio ruet axe currus.

RECEPISSE SE NOVUM BARBITUM.

S9_3 v.1 Jam post solstitium faciem renovaverat annus,

2 diffugiente nive.

3 Aether sudus erat ; gradiensque sub aethere sudo

4 talia questus eram ;

5 Quando mihi tandem referes optabile munus ?

6 Ni dare, Musa, novum

7 nobilius malis, si non indebita posco,

8 si mihi vatis honor,

9 et ferti veteris saltem conceditur umbras ;

10 redde, Thalia, lyram.

11 Me super ipsa nihil, Niobe, si docta moveris,

12 ac sedet ore rigor ;

13 at certe, qui dona potest majora mereri,

14 summaque vota facit ;

15 Claudius ille tuus, debebat flectere duram,

16 Memmius ille tuus.

17 Dicebam haec maesto suffixus in aethera vultu,

18 spe propiore calens.

19 Cum subito nubes supra se spissa coegit,

20 intonuitque polus,

21 nescio quid patior subductus pectora mundo,

22 eripiorque mihi.

23 Interfusa rubris currebant murmura sulcis,

24 armisonaeque faces.

25 Porro solus ego vidi audivique nec ullus

26 audiit e sociis,

27 vel vidit. Solus vidi audivique, tremore

28 genua soluta labans.

29 Qui vero bis tres me stipavere sodales,

30 (sex, puto) tale nihil

31 viderunt. Nam solus ego formidine vidi

32 cor quatiente meum.

33 Addita vox ; quas tu speras, ingrate, Camenas,

34 Alsata, quamve lyram !

35 Cur prior effracta est ad querni robora trunci ?

36 Sic mihi Fama refert.

37 Altera contemptis cordi quoque fistula nostris

38 dicitur esse tibi.

39 Qua Brasili bibitur fruticis vindemia fumans

Page 174: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

174

40 pulvereumque chaos.

41 Qua viles uti lixae, qua miles Hiberus,

42 nautaque Belga solet.

43 Proh Cyrrhae vatumque pudor ! Sic forma Camenae

44 pellicis ergo placet !

45 Nec dubius luteo cerebrum incestare camino

46 quid rudis herba juvat ?

47 Ut spreta lauru potes ex caule furorem,

48 tres furiasque simul

49 at non haec juvenis Phoebo promissa dedisti.

50 Hic vir et ille puer,

51 dissimiles, non respondet barba ista capillis,

52 qui nivis instar erant,

53 mutavit crinis mores jam corvus es ater ;

54 ante comatus olor.

55 Nam quid dissimulo ? Musas odisse videris ;

56 excidimusque tibi.

57 Sic de te meruit, pumex exsuce, Thalia ?

58 Iste refertur honor !

59 Quod legeris Batavis ; Franci quod in ore poeta es ;

60 quod tibi Roma favet ;

61 quod multi invidiae stimulis rumpuntur amaris ;

62 hos super ipse natas :

63 nonne mihi debes ? Nostro pavone superbis

64 nostra tropaea crepas.

65 Et tamen, o vulpes, gallinas pejor et omnem

66 diripiente gregem.

67 Et tamen, o nimium nimiumque oblite tuarum

68 transfuga Pieridum ;

69 ausus es in media citharam calcare corona.

70 Ter pede pressa tuo est.

71 Jamque novam poscis. Cur non et poscere frontem ?

72 Hac quoque dote cares.

73 I nunc, et vulgi communibus utere verbis.

74 Disce profana loqui.

75 Tune mei scandas, Sileni digna caballo,

76 Bellerophontis equum !

77 O, cur non toto nuper pulmone pereso,

78 visceribusque cavis ;

79 traxit in exitium justissimus ille catarrhus,

80 dignaque vate lues !

81 Ac nisi legato mallem indulgere roganti,

82 quem celebrare cupis ;

83 cum Volusi chartis, in noctem, aeternaque claustra

84 proiciendus eras.

85 Gallicus orator facit, ut potiare petito :

86 non tuus urget amor.

87 Jamque lyram dabimus. Sed tu cave rursus abuti

88 hac, age, digna cane.

89 Utque scias non esse tuam, (manantia vita

90 flumina, praemoneo)

91 tempore, quo nolis, perdes ; jacturaque, justi

92 causa doloris erit.

93 Dixit, et exserto dimovit nubila vultu.

94 Mox redit alma dies :

95 amissae redeunt vires ; positoque timore

96 mens solidata stetit.

97 Ecce lyram Cygni tulerunt ex aethere missi :

Page 175: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

175

98 hinc duo, et inde duo.

99 Allapsi, postquam digitis mirabile donum

100 inseruere meis.

101 Dum revolant, laudesque ; tuas ac nomine Memmi

102 concinuere quater

103 nam quater in gyrum nantes, abiere per auras

104 astra dedere locum.

105 Ast ego contemplor citharam : quam Solis imago.

106 Cum pharetraque soror,

107 et numquam visus stellarum splendor obibat

108 quas polus alter habet.

109 In gremio varii cingebant lilia flores,

110 mixta ligustra rosis.

111 Claudius hoc, ductu caelesti ; Memmius illo

112 margine scriptus erat,

113 quid facerem ? Sonuere fides nec pollice motae

114 carmina sponte fluunt

115 sponte sua tremit exsultans, gestitque feriri

116 tinnula chorda manu.

AD ILLUSTRISS. ET EXCELLENTISSIMOS PACIFICATORES. MONASTERII CONGREGATOS...

S9_4 v.1 Ploro tamen, memorem quid me, Germania, torques ?

2 Lacerata, quod vix spiritum trahas, scio.

3 Donec aperta patent veteris penetralia Jani ;

4 tuo jacebis sordidata sanguine.

5 Claudite collecti fanum Latiale, Quirites.

6 Jam quinque lustra Martis absumpsit furor.

7 Sat bellis Orcoque : datum sat tristibus umbris.

8 Lethaea tantam non capit turbam ratis

9 uritur eversis fumans Alamannia tectis.

10 Suas ad istum lacrimas siccat rogum.

11 Altera non medicina datur. Quo lumina peplo

12 tergat, protervi colla velant Vandali

13 una Numantinis exercita casibus una

14 Thebas et Argos corde fert, et Ilion.

15 Per villas, nudosque Lares, urbesque sepultas

16 demens habenis errat effusis dolor,

17 jam luctu pars nulla vacat, miserabilis infans

18 frustra querelis vacua tundit ubera.

19 Humano crevisse Ceres nutrita cruore

20 miratur : et se damnat, et populi famem

21 adde neces partim propera partimque negatas

22 prohibentur ante stupra virginis mori

23 non nisi calcato violatos corpore Manes

24 latro cubilis impudicus eicit.

25 Crescit in immensum, veluti cum silva volutat

26 correpta flammas, militum licentia.

27 Arma serunt mortes, et mortibus arma feruntur,

28 ipsumque sese stragibus reparat malum

29 late in vicinum pestis diffunditur axem :

30 nec sola maesti squalet ora Teutonis.

31 Tota Europa fremit ; toto concurritur orbe.

32 Unumque plures inquinat gentes nefas

33 sanguineos Scaldis, Thamesisque, ut Rhenus et Ister,

34 rotant procellis intonanti vortices.

Page 176: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

176

35 Pallida succiduos gressus Hispania figit :

36 nec reficit auro trunca Ganges cornua.

37 Tu quoque, quae gaesis nunc exsultantibus astra

38 ferire credis, fessa tandem Gallia :

39 spem quamvis vultu simules oculique laventur

40 lamenta prodis fluctuantis Sequanae.

41 Ipse tuus Paean ululat, Victoria luget,

42 titubant triumphi, palpitatque audacia

43 urbibus exhaustis, consumpta prole ferocis.

44 Animosa Rachel filios plora tuos.

45 Quot pecudum ritu ceciderunt milia rebus

46 et jam secundis atteruntur copiae.

47 Solvit ad haec laetus petulantes Turca cachinnes.

48 Hilaris bicornem Luna ridet in sinum.

49 A quo lumen habet, fraterni sideris orbem.

50 Maculis scelesta gaudet atris infici.

51 Qualibus interdum solet incestarier ipsa,

52 volvente rhombum Thessalum venefica

53 jamque per Hungaricas conivet callida nubes

54 quonam retusum Caesaris vergat jubar.

55 Pro pudor interea Suldano obtrudere palpum

56 mulcere tigrim non domandam cogimur

57 foedera sancimus donis : sic mista vocamus.

58 Vocat is tributum, qui capessit, debitum.

59 Inque dies propior, sparsas in plurima vires,

60 piscantis astu rete praedo contrahit.

61 Has patimur clades : et adhuc in viscera ferrum

62 cognata, reges, impiarum stringimus !

63 Heu, vereor, ne relliquias, analectaque belli

64 Harpyia Getico foeda rictu polluat.

65 Cumque avibus nidum rapiens, cum civibus urbes.

66 Ad inhospitalem spolia lambat Bosporum.

67 Militiae quis fructus erit, quum pascet inultum

68 Aquilae cadaver Bistonum diras aves ;

69 horresco memorans vos o, quibus aurea firmo

70 adamante Titan illigavit pectora,

71 consilio meliore, duces : vos vertite signa

72 In exsecrandae perfidum Lunae caput.

73 Endymionaeam jaculis detrudite moecham

74 radios ab altis exprobantem turribus

75 in Byzantinam jaciatur lancea terram.

76 Mactare Turcas, haec tyrannis est pia.

77 Pax sit in imperio, quidquid sol adspicit extra

78 aut nox recondit, cedat in praedam omnium.

79 Ergo agite, et stimulis animum caelestibus icti,

80 famosa Jani claustra primum attollite.

81 Protinus intruso, quod formidabile, monstro,

82 exitus ahenis subtrahatur pessulis.

83 Intus marmorea bellum religetur in ara

84 centum catenis, mille sparti funibus.

85 Accumbant vinctique Metus, Livorque, Furorque, et

86 galeis minaces obseratis Ambitus.

87 Postibus obstructis ingens advolvite saxum,

88 Euboica ponto pila qualis incidit.

89 Infuso nequeant latebrae clarescere Phoebo,

90 aeterna totum nox gravat sacrarium.

91 Stipentur fauces ramo pacalis olivae,

92 minimasque nectens palma rimas oppleat !

Page 177: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

177

93 Ut nec suspicio, nec Fama, nec aemula laudis

94 invidia, nec vis, nec Dolus traluceat.

95 Ante fores, quas nulla manus ferrumque laboret,

96 rude vivus istud praeferat carmen lapis ;

97 si quibus est, vel mica salis, vel stilla salutis,

98 vel gutta sancta mentis in vena super :

99 parcite tranquillum votis irrumpere numen.

100 Deus iste templum cernuis extra favet.

AD ILLUSTRISSIMUM ET EXCELLENTISSIMUM COMITEM, CLAUDIUM DE MESMES, GALL...

S9_5 v.1 Ut meus ostentat sese Cyllenius, auro

2 thoracis galeaeque renidens !

3 Quam formosa pedum nexis talaria pennis !

4 Quo properas ? Cui comeris aulae ?

5 Vadis in haerentem propter duo pignora Delon

6 Dianae vel Apollinis arces ?

7 An patruum vises frenantem jura profundi,

8 aequorea primordia sortis ?

9 O quibus, o, flammis, glaucas placiturus in ipsis

10 exures Nereidas undis !

11 Quidquid id est, urgent supremi jussa Tonantis

12 magnum aliquid testatus anhelas.

13 Agnosco Clypeum, tantaeque insignia stirpis

14 Westphalicam mandaris in urbem.

15 I, precor ; et celebrem (cujus tibi nomen aratum

16 Castalio conceditur ostro)

17 legatum legatus adi cui Francia primas

18 Borbonia secrevit in aula

19 nec pudeat mitti quamvis es sidere natus

20 mortalem jubearis adire.

21 Quem colis absentem, visum spectator amabis.

22 Incumbit par munus utrique

23 Tu virgae materna quatis caducifer astra,

24 officii venerabile signum.

25 Hic sceptri fulgore praeest, ad foedera missus.

26 Summa viro delata potestas.

27 Depositum Mundi, quantum sol Gallicus ambit,

28 magnanimo sub pectore versat.

29 Protendis gemini complexum Nuncius anguis,

30 sollerti satus indole divum.

31 Hujus in ambiguis serpens Prudentia causis

32 fraude nequit, nequit arte teneri

33 cautior in libros caput atque volumina condit

34 sic animam corpusque tuetur.

35 Tu furvos Manes sub inania Tartara pellis

36 ac remeas super aethera victor.

37 Hic vitiis tamquam Furiis, procul Orbe fugatis

38 astriferum luctatur in axem.

39 Invidiam factis, responsis mollibus iram.

40 Fortunae domat ora silendo.

41 Aliger et plantis et vertice, cursibus ipsas

42 vincis aves, ventosque volatu.

43 Hic, animi velox, trepidae non indigus alae,

44 consiliis libratus in altum,

45 regna per, et populos, discurrit acumine mentis.

Page 178: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

178

46 Qua scribit, secat aethera penna.

47 Gratae virginibus violae. Tua gratior illis

48 ante rosas facundia fragrat.

49 Hic praeter solitos, Gallorum lilia, flores,

50 mel loquitur, quo Tibris inundat.

51 Attonitum placito ducit sermone senatum

52 verba loqui regalia scires.

53 Carmen amas, teretisque lyrae tu crederis Auctor

54 in silvis tua fila secutis.

55 Hic valido generosa Deo praecordia tendens

56 ex adytis oracula fundit.

57 Inter inaequales et idem

58 non tumidus, sed comis in omnes.

59 Usque adeo, et nostrum salicem dignatur honore.

60 Alsatici Pastoris avenam.

61 Denique seu curas defers, sive otia terris

62 interpres Jovis intimus audis,

63 hic regis. Jove vix (Livor concede) minoris,

64 Francigenum flectentis habenas.

65 Qui, licet in teneris et adhuc vernantibus annis

66 spirat avos, ac vincere gestit.

67 Juppiter ipse tamen, non semper magnus, in Ida

68 vestivit lanugine malas ;

69 fulmen ubi primum didicit vibrare pusillum

70 semper idem referentis ephebi.

71 Talis et impubes fuit hac aetate Lyaeus,

72 sub cura nutricis anili.

73 Cui saepe arridens gemmantem despuit uvam

74 cum pueris puerile jocatus.

75 Talis et ipse, reor, fueras : quo tempore nondum

76 umbratus majore galero,

77 pileolum formaque rudem spiraque tulisti,

78 matris opus, rallamque recinctam.

79 Quid moro ? O propera dudum Mimigardia, tota

80 occurrens effunditur urbe ;

81 i, varias sudo formas prius indue caelo.

82 Respice nos, ac brachia mota.

83 Bis ter ad Occasum, bis ter revolutus in Ortum

84 mutata procede figura,

85 i, praepes, liquido fundens vestigia passu ;

86 et petaso bene protege tempus.

87 I, neque te nubes, Austri, neque flabra morentur

88 sed Zephyri vehat aura curulis,

89 i felix, Burri Thraseae, magnique Catonis

90 alloquio vultuque frueris.

91 I tutus tetricas nequiquam expaveris aures.

92 Invitant encomia vatum.

93 I toto Aonidum coetu stipatus et intra.

94 Pandit enim jam Claudius aulam.

EPICITHARISMA.

S9_6 v.1 Et sua sunt ipsis oblivia vatibus ohe

2 quis mihi te revocet,

3 nepos Atlantis, Mercuri ?

4 Memmius inquiret forsan : quatefactane tussi

Page 179: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

179

5 molliter ossa cubent,

6 post saeva morbi proelia ?

7 Corpora num fracto solitas mittamur in artes

8 quis scopus e pharetra

9 quo dirigamus missile ?

10 Si potes absentis (potes autem) admittere sensa

11 ocius ista refer,

12 tuis polita dentibus.

13 Narra : nos belli fontes evolvere causas,

14 quo ferus arma leo

15 movit trucis Bohemiae.

16 Non ea Pierio bacchantes frangimus aestu

17 ardua Papinii,

18 quali calescit Thebais.

19 Scribimus historiam nullo terrore ligatam.

20 Prodit aperta sinum.

21 Soluta nodo, veritas.

22 Illa comes Marti, tumulos scrutatur et altis

23 eruit e latebris

24 sphinges senatus bellici.

25 Quid video ? Puer, ecce, puer Ganymedis amictu

26 fulgidus, Ambrosiam

27 in nostra fert soteria.

28 Spumantem pateram Maia satus impiger haurit.

29 Ebibe (quid dubitas)

30 ad usque monstrandum nihil

31 quamquam si coram haec ipsi mihi copia detur,

32 non onerem phialae

33 numen meae vicarium.

34 Ipse queam venerans Bromio supponere dextram.

35 Nil habet uva meri

36 de penicillo Zeuxidis.

37 Eminus est aliquid geniale exsurgere votum.

38 Cominus, uda salus

39 hauritur ore verius.

AD RICHARDUM LAMIDAM CONSULEM FACTUM. PYTHAGORAS POLITICUS

S9_7 v.1 Si tanto loqueris plura licentius,

2 quod, Richarde, praees : ridicule furis

3 nam, nec sceptra disertum,

4 nec Fasces faciunt virum.

5 Pravi moris herus, quem sibi subditum

6 frenavit taciti lege silentii ;

7 pleno convomit ore,

8 audax imperiosius,

9 jactans multa super : quam bene providi

10 dispenset nitidum consilii jubar ;

11 castigetque minore

12 dignum supplicio reum.

13 Audacem, famuli conditio facit,

14 flectentis patiens opprobrii caput.

15 Reddit longa dicacem

16 obstipi taciturnitas.

17 Quo fructu, Lamida ? quae sapientiae

18 ex hac saevitia vibrat opinio ?

Page 180: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

180

19 Promas farta, licebit,

20 spissis plaustra calumniis ;

21 demens si, Geta quid cogitet interim

22 inclusus tacita compede, negligis.

23 cujus verba timeres,

24 muti non animam times ?

25 Mens lingua potior. Mente refelleris

26 quae culpat Dominum. Maxima libera

27 servorum quoque menti

28 debetur reverentia.

AD AMPLISSIMUM DOMINUM, WOLFGANGUM MICHAELEM SILBERMANNUM...

S9_8 v.1 Nec te transierim, Musarum gloria, nostris

2 intactum, Wolfgange, Camenis.

3 Dum tecum vehor in silvis, mihi cognite primum,

4 has etiam dignabere silvas,

5 quarum radices, sparsas Aganippide lympha.

6 Melpomene depangere jussit.

7 Quae tibi de multis arbor statuenda dicetur ?

8 Qui cunctas a stirpe mereris.

9 Civis amans, quercum ; consultae Pacis, olivam ;

10 contemnens mortalia cedrum.

11 Palma viro forti, prudenti populus alba

12 debetur, rubicundaque morus.

13 Sed potior laurus. Laurus tibi debita vati.

14 Pieridum consortia jungis.

15 Ergo in Apollineis incidam carmina ramis

16 quae crescent, crescentibus ipsis.

17 Sacrilegi non hos Erysichthonis illa securis.

18 Aut Capaneus violaverit ense.

19 Cum neque nimbosus framea delibet Orion,

20 fulminea neque Juppiter aura.

21 Quae prima inscribam florenti encomia libro ?

22 Unde canens exordia sumam ?

23 Plurima sunt in te nostros mulcentia sensus,

24 ac laudum certamine digna.

25 Mirer laetitiam mentis, quae corpus in ipsum

26 jucundo fulgore resultat ?

27 Mores, Naturae quidam decor afflat amoenus

28 et genium librata venustas,

29 an celebrem linguas, variis (ea copia fandi)

30 insertas ex gentibus ori ?

31 Gallia te Celtis, Hispania credat Hiberis

32 progenitum, Florentia Tuscis.

33 Primas Roma tenet cujus sermone disertus,

34 jam Gracchus, jam Tullius audis.

35 Libera sive cupis torrens devolvere verba :

36 seu tereti contexere nodo.

37 Utile consilium praesentius affluit ulli ?

38 Juris apex quem celsius ornat ?

39 Libertas sublime natans, animosaque pleno

40 fecundum de pectore laxat

41 eloquium : quo nec rigui pretiosior auri

42 distillat Danaeius imber.

43 Dotibus his geminam reples conspectior aulam,

Page 181: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

181

44 quam silvis stet in omnibus arbor.

45 Nec vero stimulis huc abitus altius egit :

46 ne velles minor esse, rogandum.

47 Dignus honorari precibus quem Gloria fusis.

48 Et supplex Honor ipse poposcit.

49 Felix, ad Famam cui Virtus candida laetum,

50 ter plausu pede, praebuit omen.

51 Sic est : qui teneros pietatem immittit in annos.

52 Immensum sibi prorogat aevum.

53 Praecellis, qua parte tui meliore, serenum

54 numen adis, Superosque vacatos

55 fas sit, nota loqui nobis facientibus ara

56 te vidit divina ministrum.

57 Curriculum votis exples, spatiumque viarum

58 metiris caelestibus Horis.

59 Hactenus icta meo cepit Peneia plectro

60 signa, notas, vocalia Daphne.

61 Perventum ad calcem est, nec plura inscribere possim.

62 Vive virens in saecula Laurus.

63 Haec dico vates stabis ; dum flumine charam

64 Danubius pater alluet urbem.

65 Si qua Napaearum folium hinc decerperit : annum

66 abstineat captiva choreis.

67 Si pedis incursu Satyrus, si laeserit ungui ;

68 sit sacer, et pes ille putetur.

69 Si caput illisit Faunus, cum forte coniscat ;

70 sit sacer, et caput expiet unda.

71 Si mordere caper frondem temerarius ausit :

72 sit sacer, et mactetur ad aram.

73 At vos Pegaseae, propius succedite Nymphae ;

74 formosum mandabo laborem.

75 Ambrosiae succo felix hoc stemma rigate,

76 et violis incingite vernis.

77 Hic citharam suspendo meam : positusque sub umbra

78 paullisper, Wolfgange, quiesco.

AD CHRISTOPHORUM ASUNTIONEM. PHYSIOGNOMIA FALLAX.

S9_9 v.1 Nolis ingenii pondera deprendere lubrico

2 ex vultu juvenis. Fallit enim, fallit, Asuntio.

3 Frons porrecta, licet sit Pario marmore laevior :

4 vernent puniceo flore genae : lumen amabiles

5 accendant oculi ; par madidae quale jacit rosae,

6 Cum vix nata mari surgit Eos : flavaque per caput

7 a radice decens, perque humeros involitet coma.

8 Raro tu fragili propterea credideris bono

9 respondere alias mentis opes divitis ingeni

10 non praestat nitidus signa color. Sed neque pauperis

11 simplex rusticitas , turpe caput, saepius hospitem

12 obscurum genitore et vitiis putribus obsitum

13 texit pulchra domus contra aliquem semideum casa

14 vili structa luto protulit ad culmina gloriae.

15 Praeclarum et facies hispida celare animum potest.

16 Auri vena micat, quo minime reris, in angulo.

Page 182: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

182

AD MARTINUM SIBENIUM S.I. REVELAT ARCANUM.

S9_10 v.1 Haut latent vates etiam futura :

2 facta non nossent ? Scio quid marito

3 dixerit Juno. Scio, quae deorum

4 acta senatu.

5 Pallas ex alta speculata nube

6 Teutonum clades, doluit Lycaea

7 Marte subverti, stabulis equorum

8 cedere jussa.

9 Saevus ingentem dolor auxit iram.

10 Ora turbatam, laceramque crines,

11 et genas, Clio, manibusque vidit

12 pectora tunsam.

13 Pergat infandum tolerare crimen ?

14 Dedecet supplex eat ad Gradivum ?

15 Quae minor dici velit, aut rogare,

16 femina nulla est ;

17 Virgo praesertim : cui de cerebro

18 Patris effusae, metuenda surgit

19 hasta prae thyrso, rigidique colli

20 sibilat Aegis.

21 Ergo mentitur Dea tristis astum.

22 Gorgonis sectae faciem reponens,

23 Galliae mores, habitumque et ora

24 finxit et arma.

25 Quippe Gradivo placitura, flecti

26 posse nullius meliore vultu

27 gnara reginae, tria gesa fortis

28 sumpsit Amazon.

29 Inde festinans rapido meatu

30 tendit ad Rhenum, sua tunc lavantem

31 (sordibus brumae lutulenta) flavis

32 cornua lymphis.

33 Quo loco fixis comes Anguieni

34 forte vexillis Deus, occupata

35 non procul spira, tenuit Philippi

36 nobile castrum.

37 Adsitit notis ubi visa signis

38 per Philippinos inopina campos :

39 osculo laetus venerante Mavors

40 lilia pressit.

41 Diva : conceptis satis est litatum

42 hactenus votis, ait, et triumphis.

43 Strage civili statui rigatas

44 linquere terras.

45 Conde mucrones : et in arva Thracum

46 verte falcatos populanda currus.

47 Proferant justas Alamanna rursus

48 semina messes.

49 Marspiter primo stupefactus haesit

50 exigens secum : studio jocandi

51 fallat, an veros animi loquatur

52 seria sensus.

53 (Ridet obliquum simulata Pallas.

54 Cauta celari) quid enim jubemur ?

55 Causa bellorum sinuosa Pacem

56 Gallia mandat.

Page 183: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

183

57 Deinde : jam dudum, soror, inchoatas

58 mens erat nobis inhibere caedes.

59 Saepe vagina volui cruentum

60 claudere ferrum.

61 Semper abscedo, revocorque semper.

62 Arma delectant homines profanos.

63 Si loqui fas est, cupiunt ab ima

64 stirpe perire.

65 Tu super si quid moveare Pace :

66 mitte legatos bona verba dicant

67 arbitri strictis odio sequester

68 ensibus obstet.

69 Est mihi gaudens subicit Minerva.

70 Omnibus Musis quoque notus Heros.

71 Qui per exsertas utriusque ludit

72 Palladis artes.

73 Hunc meo solvi gremio cadentem

74 ex sinu Matris moderata parvum

75 ipsa jactavit, teneroque Virtus

76 nectare tinxit.

77 Sexta maturos Trieteris annos

78 intulit regno, paribusque curis.

79 Nona jam plenum stadium virili

80 laude cucurrit.

81 Grandis, Europae caput aestuoso

82 mersit Euripo. Tumidos per aulae

83 mobilis fluctus patet enatanti

84 portus honoris.

85 Quam Deus felix Patareus arcu :

86 tam petit certo sibi destinatam

87 gloriae metam, jaculans acutae

88 spicula mentis.

89 Consili sollers, et in antecessum

90 providus rerum, celebrisque famae ;

91 clausa Fatorum, modulante pulsu,

92 limina pandit.

93 Nubis immunes oculos per Orbem

94 ducit, affixos stabili sereno,

95 pertinax aequi : liquidoque verum

96 tramite signat.

97 Quid ? quod et doctis animum facete

98 serius fessum salibus remiscet.

99 Queis vel Euterpe superanda duram

100 temperet aurem.

101 Mysticos ritus, Numa, proferentem,

102 sacra Naturae, stupeant Platones.

103 Ipse facundum Cicero, canorum

104 audiat Orpheus.

105 Invidi Manes procul hinc facessant.

106 Florido Pacem meus iste cultor

107 invehet curru, veterisque in arae

108 sede reponet.

109 Utque Neptunus mare turbulentum

110 pacat, incusso scopulis tridente :

111 sic meus leges et amica terris

112 otia reddet.

113 Dixit, et clausam reserans pharetram.

114 Extulit sparsas temere figuras :

Page 184: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

184

115 signa, quae nullum, nisi juncta, nomen

116 prodere possent.

117 At simul certo manifesta nexu

118 miscuit : noster rutilo, Sibeni,

119 pictus in laevis clypei refulsit

120 Memmius auro.

AD PRINCIPES S. ROM. IMPERII....

S9_11 v.1 Ergo erit illa dies, qua nos Astraea reviset :

2 Bellona rasis exsulabit crinibus !

3 O bene, quod tandem sapiens piscator ab ictu,

4 Poenis quietam faustitatem praeferat.

5 Sic equidem. Video Furias migrare nocentes.

6 Lustratur igni taetra sulphureo via.

7 It male discincta rigens Discordia palla,

8 rabidoque Livor dente praemorsus jecur.

9 Ambitioque caput flavis innexa cerastis,

10 et avara tectis scrofa nummis incubans.

11 Aurea figuntur revocandae umbracula paci :

12 odiis cicatrix sauciis obducitur.

13 Jamque adeo veteri redeunt formata metallo,

14 pulsis ahenis ferreisque secula.

15 Nobile Saturni rursus transitur in aurum.

16 Hinc gaudiorum mons et aula subsilit.

17 Pax animos, pax flore comas, pax ora ligabit.

18 Stabunt perenni sculpta saxo foedera.

19 Discurret Charitum pacatas triga per urbes.

20 Ubicumque sistit, defluunt molles rosae.

21 Casta quies, et certa Fides pilenta sequuntur.

22 Equos pudicus frenat albentes Amor.

23 Mulciber inclusus posthac fornacibus Aetna,

24 aratra tantum cudet ac venabula.

25 Sola Ceres ferro Dianaque noverit uti.

26 Ensis ligoni galea falci serviet.

27 Sive casam pulsare volet, seu fortius arcem,

28 Fortuna dextra semper utetur manu.

29 Laurigeri festa vernabunt fronde Penates,

30 vigil caminus provocabit hospitem.

31 Hesperus adspiciens noctu convivia, mane

32 alio reversus ore, longius trahet.

33 Marcida capripedes invisent oppida Fauni,

34 leporesque et apros dona mensis offerent.

35 Patriciis mistae Dryades, sine more, puellis,

36 jam fluida ducent fila, jam choreas agent.

37 Evius inserpet rimis poscentibus uvam,

38 per et fenestras in vitrum se porriget.

39 Nec soli vitis contermina nupserit ulmo.

40 Cujusque trunci fiet uxor mustea.

41 Insuper effuso stagnabunt nectare ripae.

42 Undosa florens mella sudabit rubus.

43 Tunc artes, tunc Pegasidum laetissimus ordo,

44 formosa ruri partientur agmina.

45 Dediscent saevire lupi : visaque videbit

46 non raucus illos pastor attonitos ove.

47 Numquam agnos, capreasque gregis numerabit, et haedos,

Page 185: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

185

48 securus alto dormiens Mopsus jugo.

49 Ille suam tutis cantans Amaryllida silvis,

50 Maronianas duplicabit Eclogas.

51 Evenient animis coeuntibus ista, Quirites,

52 quod si recusat pertinax belli furor,

53 vultibus aversis, placidam componere Pacem !

54 Haec dico vates, incitatus Numine :

55 Mars infra supraque ruens, septemplice gyro

56 turbata circum regna terrarum dabit.

57 Nemo immunis erit. Cum Teutone Cimber et Anglus,

58 Gallique Hiberis, Pannones misti Dahis :

59 et Batavi Suecis, fato involventur eodem.

60 Commune fiet quodque privatum nefas.

61 Thracius extremis veniens e finibus hostis

62 depascet omnes, ut pruina vineam.

63 Parisiis aeque domitabitur, atque Viennae,

64 foeda tyrannus tabe Mahometis satus.

65 Omnibus Odrysii templis jubar inferet astri,

66 sanctum fugabit siderum pellex chorum.

67 Eheu ! Barbarici cogetur jussa tiarae

68 corona supplex osculari regia.

69 Mox trucis incipient Lunae procedere menses.

70 Vis, jura pellet. Lex, erit crudelitas.

71 In latus et frontem calcaria Bistonis ibunt,

72 fixa clientes verberantis ungula.

73 Fingo Othomannigenam muliebriter otia ferre,

74 quamvis paventes nos, inaudacem sequi.

75 O proceres, quoniam pax est invisa, meremur

76 spectare, quidquid ex cothurnis prodiit.

77 Ipsi caelicolae Rhadamanthi judicis urnam

78 presso movebunt luctuosam pollice.

79 Fulminibus raucis concussus mugiet Aether.

80 Etiam tonabunt sidera ignaro Jove.

81 Arma voment nubes, ningetque bipennibus albis ;

82 ferrata quae nox imbre distinguet nigro.

83 Hinc erumpentes, nullis auctoribus, ignes,

84 cineribus altas prorsus operient domos.

85 Urbibus informem pagisque ardere Saguntum,

86 horrebit inde civis, inde rusticus.

87 Ergo in cognatas caedes vertetur Enyo :

88 perimetque patrem filius, nepos avum,

89 armorum cessante metu, corrupta bibentur,

90 sparso venenis fonte, passim flumina

91 nulla dehinc pariet scisso nisi femina ventre :

92 voletque tantum parere, quo pellat famem.

93 Lurida non homini praebebunt pabula mures :

94 hominem sed ipsum luridi mures edent.

95 Desertoque foco flammae per tecta volabunt,

96 mirante natum matre coctura suum.

97 Omnia concurrent mala derivantibus astris :

98 pejora primis, semper in pejus ruent.

99 Frustra implorabunt quoque pulvinaria divum

100 tam plebs stolata quam togata Curia.

101 Aversata preces et murmura supplicis ara,

102 cum strage, pronis ac supinis incidet.

103 Haec dixi vates, quae si non compleat usus :

104 non est locutus noster in nobis Deus.

Page 186: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

186

AD CLARISSIMUM VIRUM. GASPAREM BARLAEUM. PLACITA MONACENSIS STOAE.

S9_12 v.1 Quamquam nos spatio sepositos maris

2 longinquo Batavus dividit Amstela,

3 conjunxit studiis te propius mihi

4 famae laus Heliconiae.

5 Rupes nulla sacris invia Vatibus :

6 nullum sistit obex impenetrabilis.

7 Per muros etiam rumpit aheneos,

8 et ferri triplices moras.

9 Hoc ne dissimulem, Pierios procul.

10 Ablegabo sonos ; ut tamen audias

11 vel, Barlaee, domi ; cui statui meae

12 mentis sensa recludere :

13 vilis sollicitae gleba pecuniae,

14 furatur placidum pectoris otium.

15 Odi divitias, quae pretio mea.

16 Augent ; me rapiunt mihi.

17 Quae parvis animis maxima, parva sunt

18 magnis hoc potius possideam bonum ;

19 quod majus reliquis, tempore carius,

20 usu sit melius sui.

21 Mutatis vicibus, quae poterant dari,

22 auferri poterunt ut caream metu,

23 nec sperare velim multa volaticas

24 spes semper sequitur timor

25 inter Bistoniae classica buccinae

26 pauper non trepidant. Nam patrimonii

27 securus, solida perpetuo suum

28 in gaza retinet Nihil.

29 Sic cum bella strepunt, cornua mugiunt ;

30 hostilis rabies diripit oppida :

31 certum est, a Getico milite non peti

32 vel me, vel mea carmina.

33 Plebs desideriis aestuet improbis :

34 lis decisa mea est vinco cupidinem.

35 Non possum vagus acquirere plurima ;

36 possum plurima spernere.

37 At non purpureae delicias gulae

38 sumptis Pythagoras invideat fabis.

39 Puram Diogenes haurit aquam manu,

40 ridens frusta cucurbitae.

41 Pavones, et apros Rex, et eburnei

42 dentes orta solo tubera mordeant.

43 Me simplex, modico farre, domestica

44 jejunum saturet penus.

45 In mensam veniunt Caesaris ostrea :

46 et succincta vagis cura molestiis.

47 Ignis depopulans Teutoniae focos,

48 nidorem dapis inficit.

49 Personas subiit tecta beatitas.

50 Hinc, quae portat opes, sceptra, crepundia ;

51 prodest ante manu, quam cupias sinu,

52 pulchram solvere fasciam.

53 Damnari fugio supplicio Rotae :

54 seu latronis erit, seu Rota temporis ;

Page 187: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

187

55 seu quam Sors rapido turbine volverit

56 in ludibria mobilem.

57 Ferri dura memor posse, feram neque

58 Fortunae querulus blandiar asperae.

59 Est quaedam in mediis torva doloribus

60 majestas patientiae.

61 Quid, Fortuna, jubes ? Ut patiar ? Volo.

62 Ne laetus patiar ? Nolo tuo satis

63 fecisti officio. Me sine jam meum

64 aeque fortiter exsequi.

65 Vexasti maciem tabe veterrima :

66 stravisti capitis membra periculo :

67 hoc est, in luteo carcere, nauticas

68 laxasti mihi compedes.

69 Libertatis amans Spiritus evolat,

70 ni cessas. Quod enim fronte minax malum

71 infers ; aut levius, quam cupias, erit ;

72 aut si sit nimium, breve.

73 Aegro quid faciam corpore debilis ?

74 Si remos Aquilo velaque ruperit ;

75 si malus medio frangitur aequore ;

76 casus dictat, ut enatem.

77 Major tunc animus, cum citat ultima

78 fatorum stabili lege necessitas.

79 Cur mortem metuam ? Vix venit, et fugit,

80 punctum temporis unicum.

81 Refert ; praevaleat Mors, an opinio.

82 Non toti in vapidum solvimur aera.

83 Semper vita manet salva merentibus :

84 vivendi modus interit.

85 Si finem inspicimus, fabula vivitur.

86 In scena populos mundus hic exhibet.

87 Applausum meruit saepe brevissima,

88 non quae fabula longior.

89 Jamque exsolvo fides. Melpomene, lyram,

90 haerentesque nigris pone rosas comis :

91 ut glauca specie Naiados influas

92 magni faucibus Amstelae.

93 Barlaeo referes, quod cecini, Melos.

94 Mox formam abjiciens Oceanitidos,

95 monstrabis faciem clara sororiam,

96 ac fratrem revereberis.

97 Hic est, qui titulos, oraque principum,

98 in ventura potens secula consecrat :

99 qui te jam toties, fallere callidus ,

100 Phoebi lusit imagine.

101 Implevisse nemus nuper Apollinem

102 divinis citharae credideras modis.

103 Errasti. (Venia quod liceat tua)

104 Barlaeus fuit abditus.

IN PHARETRAM PSEUDO POLITICORUM.

S9_13 v.1 At tu nequitiae theca ferax, et sapientiam

2 ementita domus ; cum jaculis ut pereas tuis,

3 in furno Liparae, Tartareus facta cinis, precor.

Page 188: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

188

4 Qui te cumque faber condidit, et saevitiae dolis

5 instruxit gravidam : sive latro Sarmata, seu Sinon

6 Florentinus erat ; tres meruit sternere culeos,

7 seque implere fera quattuor, haec una nocentior.

8 Quamquam aurata micas purpureis exterior rosis :

9 et gemmae teretes circumeunt, et radiantium

10 alludens oculis crispat ebur missilium seges :

11 intus funereae plena scates, arca, putredinis.

12 Taxo te stygia, cum pharetram posceret Hercules,

13 compactam tabulis naufragii Tisiphone dedit.

14 Plumbum ventre geris ; spicula, quae non feriunt scopum

15 virtutis ; procul hinc a vitiis sepositae. Polum

16 numquam tela petent, ex feretro facta Tiberii.

AD ILLUSTRISS. COMITEM CLAUDIUM DE MESMES, GALL. LEG...

S9_14 v.1 En, hoc est illud, Claudi, mirabile punctum :

2 in quo, tot annis, Caesares

3 aspera bella gerunt !

4 Dic : ubi se latis Pharsalia porrigat avis.

5 Aut Xerxis illa classibus

6 obruta stilla fluat !

7 Hic tamen armatas acies videre Philippi :

8 Medique puppes, Nerea.

9 Extimuisse ferunt.

10 Dividitur punctum gladiis : lustratur et igni.

11 Miles sagittis eminus,

12 cominus ense petit.

13 Utque pila quondam dubio quae subsilit ictu,

14 ludunt datatim principes :

15 dum sibi quisque rapit.

16 Hic Casus et Fata tonant : Fortunaque merces

17 vendit ; torum, cunabula,

18 sarcophagumque Venus.

19 Hic nidos, Capreasque suas fixere tyranni :

20 quotquot cruore civium

21 ebria Roma tulit.

22 Hic vixit ; cui prima fuit, simulare, voluptas :

23 vitae voluptas altera,

24 dissimulare, fuit,

25 hic Galbae steterant : hic saltavere Nerones.

26 Hic Hadrianus sessile

27 aedificavit ebur.

28 Istud adhuc hodie, quot non in proelia, punctum,

29 honoris ictu pectora

30 ambitiosa movet !

31 Egit in hoc Suecus circum Gustavus habenas.

32 Sed mox caduco lubricam

33 funere plausit humum.

34 Hanc guttam Batavi silvis mutantibus intrant.

35 Sulcantur altis molibus

36 turrigerisque freta.

37 Ah miseri ! Quam vos modica versatis in urna !

38 Quantum natatis gurgitem,

39 parvula musca regat.

40 In qua certatur, tenui pro pulvere, tota

Page 189: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

189

41 ut vasta sit, non integram

42 implet arena manum.

43 Eheu ! cur homines vitio damnantur habendi ?

44 Non sunt avari. Criminis

45 turpe remitto probrum.

46 Angusto reges contenti limite vivunt.

47 Arctis meant canalibus

48 vota modesta ducum.

49 Ut parvo dormire queat, desudat Hiberus.

50 Gallo canente, rumpitur

51 excutiturque sopor.

52 Exigua et vilis projectae portio glebae ;

53 unumque punctum sufficit.

54 Pars quota cuique sua est !

55 Atqui ego confiteor fastum, et majora capesso.

56 A dignitate siderum

57 degenerare pudet.

58 Non patiar, quando domus est vastissima , mundus ;

59 imum retrudi in angulum

60 ceu scabiosa canis.

61 Cuncta tegens caelum, qui punctum hoc circulus ambit ;

62 nostrae locus superbiae,

63 quin erit ipse Deus.

AD PRINCIPES ROMANI IMPERII. CONCORDIA. NODO GORDIO FORTIOR.

S9_15 v.1 Ensis, an ingenii, quid refert, viribus hostem

2 sternas, vel urbis arduae expugnes situm ?

3 Ponere mortales quidquid potuere lacerti,

4 possunt caedem dissipare, ut pulverem.

5 Troja docet ; Babylonque illo de sulphure cocta,

6 in quod redivit usta versis turribus.

7 Ludibrium totis Rhodii fragmenta Colossi

8 jacuere ripis, et camelis turpibus

9 altera Troja jacet : Romanaque moenia Romam

10 In urbe quaerunt. Quaerit ista Romulum.

11 Stant vacui rictus circorum. Augia theatrum est :

12 tuumque, Magne, sordet, et tuum, Tite.

13 Scilicet humanis nil est durabile rebus.

14 Exstructa casus, caetera astus subruit.

15 Quam stultus grex ille Phrygum ! Sua lora putavit

16 solvenda nullis manibus, ex oraculo.

17 Pellaeus juvenis ferrum fatale poposcit :

18 unoque secuit mysticos ictu sinus.

19 At non et nodum possit discindere, qualem

20 vobis, Quirites, offero septemplicem.

21 Jungit concordes in mutua foedera dextras :

22 et nulla sanctum vis resolvet vinculum.

23 Stet sine fraude fides : bella incommune trahantur :

24 dicto volentes pax sacramento liget.

25 Hoc satis est. Veniat Macedo recutitus : Eoa

26 ab arce plenas spiret horroris minas.

27 Surgant, Gustavus tumulo redivivus et omnes,

28 quos aestuoso Balthis eructat freto.

29 Ut remos contosque levent in verbera Sueci,

30 virtute sive, sive rupturi dolo :

Page 190: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

190

31 nil poterunt. Vano tantummodo saucius aer

32 frementis Hunni sibilabit vulnere.

33 In medio sacri residens Concordia nodi,

34 brutam lacesset irresecta dexteram.

35 Nec vero saetis opus est, aut cannabe torta :

36 ut implicentur lora flexu Daedala.

37 Pro spiris ac fune rudentibus atque capistris,

38 bombyce stamen evolutum sufficit.

39 Ex viridi sine fila licet tam tenuia bysso,

40 arachna quam quae ventris educit penu.

41 Qualia nec tenerae fugiant gestare puellae,

42 etiam Catulli delicata Lesbia.

43 Dummodo nectar Amor mentes, jurataque verba :

44 erit iste nulli nodus expugnabilis.

45 Si quis Alexander gladio, vel acinace Turca,

46 clava vel Indus, vel Gelonus falcibus,

47 vel tragula Poenus, vel Parthus solverit arcu :

48 vult disperire mille vates mortibus :

49 totque gulam stringi laqueis, arcana quot intra

50 uterum fuerunt involucra Gordium.

AD MARCELLUM LAMIRIUM. CHARACTER BENEVOLENTIAE.

S9_16 v.1 Plebi fors liceat fallere ; praetoribus, est nefas.

2 Aequet verba fides Tu, Lamiri, si quis amicior

3 supra vulgus iners, largus opis, spes foveat tuas :

4 non frontem placidam, non oculum dulciter uvidum

5 curabis, neque mollis liquidos eloquii modos,

6 quid praestet, videas ; pollicitis factane consonent ?

7 Aiat, sive neget ; devoveat juret : at hercule

8 tantundem tibi sit ; si jubeat scindere litora.

ANNULUS GYGIS, SIVE EXPLORATIO VIRTUTIS AC GLORIAE ILLUSTRISSIMI...

S9_17 v.1 Semper ego auditor patulas tantummodo vendam

2 immodicis rumoribus aures.

3 Senensem Fabium super astra jugalibus albis

4 fama vehit. Laudatur et absens.

5 Enumerantur opes mentis. Prudentia vivis

6 naturae de fontibus hausta ;

7 incorrupta Fides ; Austraeae cultus, et aequi

8 temperies in culmine juris ;

9 eloquii vires facturae classica Martis,

10 sub primi certaminis ictum.

11 Queis concurrentes scopulos quoque sisterer alto,

12 in mediis symplegadas undis.

13 Pluraque narrantur, quam credere possit Apella

14 immani distentus hiatu.

15 Non satis est ; alios hoc scire, et dicere ; multi

16 spectarunt spectemus et ipsi.

17 Atqui sollicito deludet Chisius astu,

18 ne pateant arcana poetae.

19 Odit enim scenas, et pleno digna theatro

20 facta sagax abscondere novit.

Page 191: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

191

21 Inveniam tamen arte viam ; nullique videndus,

22 cuncta videns, penetrabo reposta.

23 Est mihi, quem solum paupertas laeta reliquit,

24 Pierio sacer annulus auro,

25 ex Helicone datus. Gygen habuisse, vel istum,

26 vel similem memoravit Apollo,

27 flexilis in Thyrsi sinuatur spira figuram,

28 civiles imitata coronas.

29 In gemma caelata lyra est, quam circulus ambit

30 ex spica flavente retortus

31 adjecitque Deus : potes hoc, dilecte, metallo

32 ad sonitum testudinis uti.

33 Si palam invertas : non adspectabilis ulli,

34 adspicies tamen omnia coram.

35 Utar eo. Subiit celebrem modo Chisius urbem,

36 antiquis, Mimigardia, dictam.

37 Insuetum quis monstrat iter ? Vetat ire rigenti

38 strata solo nix plurima vatem.

39 Pegason abduxi stabulo Barlaeus. Olores

40 tertius hiems, gelidusque December.

41 Sistite me, Musae, [nam vos transferre potestis]

42 Westphalicis me, sistite terris.

43 Deferor extemplo. Nunc est opus auspice Phoebo,

44 et specula, tacitoque recessu.

45 Divinam in primis moneor compescere lucem.

46 phengiten premo pollice verso.

47 En, ille est Fabius Romani nominis heres,

48 laudari quem saepius audis !

49 Observabo virum : quoque it, comitabor euntem

50 umbra velut longissima corpus.

51 Ad templum primo ! Quando hujus cura vocavit ;

52 digna loco quoque principe poni :

53 ut ritus, mitraeque decent, et vota ! Verendam

54 purpureus stat praesul ad aram :

55 quo decus Allobrogum stetit ore Salesius olim,

56 delicium terrorque Genevae ;

57 ex imo singultit amor, quum nube sub alba

58 oblatum pius immolat agnum.

59 Absistunt flammaeque oculis et turis acerra

60 mista petunt suspira caelum :

61 sic o Germanis iratum, magne Sequester,

62 sic pergas placare Tonantem.

63 Egressum excipiunt stantes longo agmine Curae,

64 et series numerosa laborum.

65 Pontificem simul aula vocat, simul ordo Senatus ;

66 flensque pedes Alamannia lambit.

67 Heu miseram sortem ! Quis tanta negotia solus

68 expediat ? Quae mille fatigent,

69 non superant unum. Facilisque ac liber ab atra

70 emergit caligine rerum ;

71 contra Fata fremens. Moto ceu marmore pontus

72 si quando despumat in astra :

73 tetra maris facies : augent certamina secum

74 diverso mala nomine noctem.

75 Ipso actum de Sole putes : nec velle serenum

76 ex tenebris, nec posse reverti

77 vix caput extulerit Nereus placideque severum

78 difflarit super aequora numen.

Page 192: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

192

79 Unda cadit, fluctusque silent, ventique recedunt.

80 Pura datur convexa tueri.

81 Haut secus immensam molem, variosque tumultus,

82 sive forum, seu curia jactet :

83 seu Furiae, seu bella tonent ; moderatur, et aufert

84 antistes, ac temperat Orbem.

85 Felix, cui rerum dedit experientia forti

86 consilio supplere Tridentem.

87 Consiliis se regna levant : tumor iraque regum

88 ac populi componitur aestus.

89 Cui loquitur ? Venetine decus te cerno Senatus,

90 o ingens spes altera pacis,

91 Contarene ? Aliter Numa convenisse Catonem

92 non poterat, si secla tulissent.

93 Talia Fischero comiti vestigia junxit

94 summus apex tuus, Anglia, Morus.

95 Alternis in verba meant suadentia pacem :

96 alternis sua sensa resignant.

97 Quis modus imperii : quo fonte pericula manent :

98 cur aquilis flos Martius obstet.

99 An secura quies Turcis ventura subactis.

100 Quem foveat Concordia nidum.

101 Vivite felices, placidasque in sede recepti,

102 Eia, animas confundite vestras.

103 Sed trahit ulterius noscendi plura cupido.

104 Jamque suas subit, insequor, aedes.

105 Ex urbis strepitu postquam intra limina gressum

106 nota tulit juvat ire per omnes,

107 quas coluit Latium, quas Graecia tradidit artes,

108 aque sophis demissa Vetustas.

109 Scribit digna suo Pyrrhus quae signet achate,

110 Thespiades referente novenas,

111 mox Vaticanam percurrit epistola Romam :

112 inque animis auctore triumphat.

113 Nec non Aonio voces scit flectere gyro,

114 et nostris advertere sertis.

115 Maerentes Elegos, Flacci geminata voluptas

116 in lyricis concentibus urit.

117 Ingenii vena fluidum protruditur aurum,

118 et blando cum murmure serpit.

119 Usque adeo jam certa fides, juvenilia primae

120 aetatis libamina, versus,

121 uberibus fudisse suis cum lacte Thaliam.

122 Hujus eras, Senensis alumne.

123 Vernant metra rosis, et nexilibus hyacinthis,

124 et violis, et Chloride tota.

125 Non ita Medorum phalerae, non cingula fulgent

126 ignivomis distincta lapillis.

127 Credam et cum caneres, Daphnem trepidantibus ulnis

128 conatam prensare Camenas,

129 amplectique sinu. Credam inclinasse cacumen

130 Cirrhaeo cum vertice Pindum.

131 Singula contemplor. Non frangunt otia corpus :

132 non animum fastidia libant.

133 Aut Themis, aut Pallas divisis occupat horis,

134 aut Pietas succurrere pompta.

135 Quin epulas etiam, docto sermone fragrantes,

136 a studiis intercipit ardor.

Page 193: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

193

137 Cura tenax fessum quae sero vespere sopit,

138 Aurora vigil excitat orta.

139 Utque suas coelum stellas, sic semper in orbem

140 legatum sua machina volvit.

141 Hanc potius delubra, domum, rupemque tremendam

142 Cumanae rear esse Sibyllae.

143 Tot foribus responsa sonant : sententia Patris

144 conscripti, censura monentis,

145 judicis arbitrium, venerandi oracula mystae,

146 laurigeri praesagia vatis.

147 Quidquid agit, numero, mensura, et pondere conflat.

148 Quod proprium fecere sibi dii.

149 Obstupeo, qualis coram Salomone Sabaea

150 circumfusa tot undique monstris.

151 Nec mediam partem superata Colonia nobis

152 vulgasti. Tacuisse decebat.

153 Quae minuis meritum, quae cornua truncat honoris,

154 hic auget praesentia Famam.

155 Non centena mihi si praepetis ostia linguae,

156 si totidem sint ora, quot ossa ;

157 sufficiam titulis. Tantas evolvere laudes

158 Smyrna nequit, Venusinave Clio.

159 Lustratas dotes vel percensere fatigor.

160 Prima trahit connexa sequentem.

161 In pelagus videor mihi descendisse profundum.

162 Victa timet fecundia mergi.

163 Fluctibus obruimur turbatum illustria fundo.

164 Absorbent encomia nautam.

165 Castaliis subsidit aquis mea cymba canori

166 dissiliunt cum carmine remi.

167 Ut salvus teneam portum : discrimina restant

168 majori pulsantia motu.

169 Ingens sese aperit, nec sperem exscindere, silva.

170 Vestit ovans tot Gloria ramos.

171 Lucus Apollinei contemnit pectinis ictus.

172 Post caesam nova germinat arbos ;

173 et crescit sub falce seges : ridetque metentis

174 sudorem densissima Virtus

175 lassor. Et ipsa suis audacia plectitur ausis.

176 Phoebeum quin respuo munus !

177 Annule Cannensis jam non sacer annule Gygis,

178 heu, quanto me crimine damnas !

179 In caput, et maciem nostram fatalis, atroci

180 cum probro discedere cogis.

181 Profuerat tentasse minus, damnabimur una.

182 In Famam peccavit uterque.

183 Sit tamen hic tanti culpae tam nobilis error.

184 Laudo meum temerarius oestrum.

185 Reddite me Musae [nam vos transferre potestis]

186 Isareis me reddite Boiis.

CUM WOLFGANGO MICHAELE CLARISIO CASTA GERMANIAE PERLUSTRAT. ENTHUSIASMUS.

S9_18 v.1 Non ille vates sum, cui flammeos

2 nubes caballos offerat hinniens,

3 lucisque nimbosae quadrigam :

Page 194: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

194

4 sum tamen ex Helicone vates.

5 Ac Musa nobis praeparat essedum

6 lauroque stratum, et frondibus aesculi,

7 myrtique, palmaeque. O curulis

8 Pegaseis agitanda loris !

9 Vehamur ergo. Tu prior occupa,

10 Wolfgange sedem. Me quoque vexeras

11 olim : jocosus cum vagantis

12 nos famuli sequeretur error ;

13 et in duobus, pro Superi, locis

14 pararet uno tempore prandium !

15 Ascende. Sic virtus, et hujus

16 poscit Honor comes. Oro nolis

17 mores poeta pauperis, Atticos

18 fecisse. Vilis sum mihi conscius

19 in corde glebae scande currum.

20 Si praeeo : facies scelestum,

21 haut obsequentem. Dii reprimant. Prius

22 se temo vertat laureus in pyram,

23 rotaeque in angues : et retorti

24 Danubii fluat unda retro.

25 Omitte cultum. Per Charites rogo,

26 (sunt tres) per isthaec numina, (sunt novem),

27 ut ipse praecedam ! Pudore

28 indecores oneramur, horas,

29 ipsumque solem perdimus, et diem.

30 Plus aula justo comptior, est meo

31 invisa ruri, sic sequemur.

32 O nitidi levis aura caeli !

33 O intepentis flabra Favonii !

34 O grata lectisternia nubium !

35 O temperati tergus Euri

36 sessile roriferumque mitis

37 pulvinar Aethrae ! Fabor enim tibi,

38 Wolfgange. Caelum, quod monachensibus

39 incumbit, adspiratque Boiis,

40 acrius est, nimioque spissum

41 lapsu vaporem praecipitat caput.

42 Unde et catarrhis saepe trabalibus

43 tussique taurina gravamur ;

44 ad fluidam bene macerati

45 pulmonis umbram, atque animae metum,

46 ad usque vivae mortis imaginem,

47 ad usque veram. Nempe quicquid

48 Bojugenis miserae Tyrolis

49 montana Lernae desuper inspuit,

50 hoc exedendum est. Adde quod hic vices

51 non servet annus. Ver et Aetas

52 circumeunt breviore gyro :

53 plus vero septem mensibus Aeolus

54 Hiemsque regnant. Martius, imbrium

55 ferax, pruinarumque, ventis

56 certat adhuc, solidaeque brumae.

57 Cessisse putres finge nives. Quotus

58 sicco per hortos ingreditur pede

59 [namque ista vulgi, vota, numquam

60 vana reor] quotus est Aprilis

61 castus, nec ulla fraude Sinonius :

Page 195: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

195

62 qui purget agros, qui tepidum fleat,

63 ridente post carecta Majo,

64 in violis, platanove subter.

65 Breve est serenum, et grandine pellitur.

66 Aquosa lippae copia Pleiadis

67 succedit, Arcturique frigus.

68 In Scythia, puto, Tauricana,

69 ipsoque septem sub stabulo boum,

70 haut saevius sit vivere. Carmina,

71 quae scribo, de Ponto videri

72 missa queant, gelidave Peuce.

73 Hinc, leniori mulceor halitu.

74 Delectat usus rarior aeris

75 clarique vivique, et remota

76 sepositi regione caeli.

77 O molle sicco flamen in aequore :

78 o ventilandis apta meatibus

79 procella pennarum, volanti

80 strata toro, Zephyrisque nata !

81 Plumas olorum vincit, et anserum,

82 doctique Belgae picta tapetia,

83 Serumque lanam. Noster, ecce,

84 nubivago volat axe currus.

85 Flectamus illuc. Adspice Teutonum

86 distincta certis castra mapalibus.

87 Sinus platearum patenti

88 sunt in agro, speciemque vasti

89 praebent Cairi, Puniceis ubi

90 tentoriorum carbasa vinculis

91 adstricta circumstat satelles

92 (cerne sarisophoros) videntur

93 summo secundas a duce proximi

94 fixisse sedes, curribus undique

95 hastisque praesaeptas. Sed unam

96 excubiae statione cingunt.

97 Permutat horae circuitus vices,

98 quis ille contum centurio manu

99 protendit, adstantemque torvus

100 alloquitur ? Jubet, anne justa

101 exhaurit ? At non et cava tempora

102 pulsare nescit. Scipio frangitur

103 ictu sub incurvante dorsum.

104 Quam subitis calet ira flammis !

105 Qua lege vivant, cerne gregarii.

106 Ad nota quivis pabula vertitur.

107 Hic caedit agnos, ille vaccas.

108 Hic vitulum trahit, iste taurum.

109 Nemo ex rapina vivit amicius,

110 purgantur aedes, sic rapere, omnibus

111 commune, idemque est ac pacisci,

112 cumque fide numerare censum.

113 Hoc emptionis non solitae genus,

114 ut mille plagis rusticus ejulans

115 pullosque gallinasque vendat,

116 mos facili stabilivit usu.

117 Emenda merx est absque pecunia,

118 queis nulla, vel tam rara stipendia

119 solvuntur : acepti quotannis

Page 196: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

196

120 vix quater ut meminisse possint.

121 Movere bellum, scribere copias,

122 turbare mundum ; non ego dixerim

123 regum esse, sed nummos habentis.

124 Qui caret his ; licet a vetusto

125 divinam Iulo ducat originem,

126 Clarus coronis ac titulis potens :

127 bellare cesset. Servit auro

128 miles inops, ubi magna merces.

129 Jam justa causa est, forsque benignior.

130 Nam quis, Clarisi, fas modo vel nefas

131 examinatum mandat armis ?

132 Vis potior valet : estque virtus.

133 Quamquam hoc dolendum. Flebilius queror.

134 Magis pudendum. Quo minus omnium

135 necessitati quantacumque

136 sufficiat penus atque praeda :

137 avara paucorum illuvies facit,

138 ad se trahentum cuncta bibent Tagum,

139 Gangemque, Pactolumque et Hermum ;

140 nec biberint satis ex quaterno

141 venae micantis flumine. Plus sitit

142 plus potus istis fontibus arserit

143 horum supellex tota gemmis.

144 Oebalio saturata fuco,

145 pictisque limbis. Murem olet Indicum,

146 felemque vestis. Dicite milites :

147 cur zona, vaginaeque vestrae

148 caeruleos imitantur ignes ?

149 Ducti smaragdo quid faciunt scyphi,

150 Orbisque silva sectus Atlantide,

151 ludentis in mensa tribuni ?

152 Qui tenuis fuit ante tonsor.

153 Proh feminarum quantus in agmina

154 se fudit oestus ! Plena Mimallonum

155 despecto Bacchatumque castra !

156 Thyas adest et ubique Maenas.

157 Si sunt Camillae, sunt tolerabiles.

158 At non licebat Romulidas sequi

159 scortis, et incestare Martem

160 moribus opprobrioque vitae.

161 Sint foeda quaedam gaudia militum.

162 Effrena rupto fune licentia.

163 Vanaeque libertatis umbra

164 mulceat, illecebrisque salsis.

165 Dantes Gradivo nomina tristibus

166 pensantur, eheu ! Deterius malis.

167 Gustata mellis gutta, felle

168 obruitur, velut hausta summo

169 carina ponto. Semineces eunt,

170 vide Clarisi, corpora luridi,

171 vultuque fissi, pars honestae

172 lucis egent, oculos abacti.

173 Pars claudicantis fragmina tibiae

174 trahunt ad uncum. Vapulat hic flagris :

175 evasit alter vix securim.

176 Nudus hic est, mutilatus ille.

177 Quod pejus istis : sic quoque pessimi

Page 197: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

197

178 luenda peccant. Non timor aetheris,

179 non Mortis, instantisque Averni.

180 Heu, miserae simulacra vitae !

181 A finiendis quippe doloribus,

182 non finiendos maxima pars adit :

183 iidemque diverso locorum,

184 hic et ibi, cruciantur orco.

185 Jam stare credas Ditis in atrio,

186 et ferre poenas discere compares.

187 Plumbum, cicatricesque, fusoque

188 aere tubos, et iniqua portant

189 tergum gravantes pondera, machinas.

190 Volvisne saxum, Sisyphe, grandius ?

191 Intuta percurrunt viarum :

192 nec requies datur ulla lassis.

193 Huc, verberati, ceu pila mobilis.

194 Jactantur, illuc, saevius in rota

195 torqueris, Ixion ? Inani

196 ventre famem, calidamque gestant

197 exarefactis visceribus sitim.

198 Collata quid sunt flumina Tantali :

199 et suetus Autumnus fugaci

200 perpetuum resilire ramo ?

201 Vultur relinquat dum Tityi jecur ;

202 horumque fixo pectora verberet

203 cruenta rostro ; concoloris

204 supplicii tolerare formam, et

205 tantisper atros pascere plurimi

206 corvos, ab alto stipite penduli

207 coguntur : et vestire furcas,

208 ludibrium morientis uvae.

209 At o scelesti, sistite vindicis

210 exaestuantem pectoris impetum.

211 Cur vosmet immolatis ipsos,

212 ante diem lituosque, morti ?

213 Vanam paventes dedecoris notam,

214 ventosa fastu lingua ; vel ebrios

215 crudele Centauros rubenti

216 tincta mero, vocat ad duellum.

217 Vix provolavit crudius inscio

218 ex ore verbum. Protinus ad manus

219 venitur, et caestus et ensem,

220 [Ogygii Polynicis arma.]

221 Per ipsa Pluto vulnera prospicit.

222 Tantis apertum pectus hiatibus

223 discessit in costas. Leaenae

224 dixeris et bovis esse pugnam.

225 Quandoque ludunt. Utque pium scelus

226 mactet volentes relligiosius :

227 sese ante congressum salutant,

228 nomine rem fugiente, fratres.

229 Insana miscent oscula lacrimis :

230 paulloque post in colla tot ictibus

231 petenda plorantes recumbunt ;

232 dulce nefas stimulante voto :

233 et si qua risu, de Furiis tribus,

234 praevertit ullas exsequias Dea :

235 taedisque casuros notavit

Page 198: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

198

236 sulphureis, stygiaque taxo.

237 Ite, ite Torres, ite Acherontici,

238 honoris imum sub Capitolium :

239 et laureati caede vestra

240 Tartareas animate flammas.

241 Vos vero magna parte superstites,

242 servate, divum munera, spiritum :

243 servate corpus membra nulli

244 proiciant, animasque fortes

245 Nisi in ferentem signa ruentibus

246 adversa. Mors haec pulchrior aurei

247 fulgore Solis. Donec ultro

248 In jugulos vocet hostis enses,

249 differte cotem. Jam dabitur mori.

250 Affulget ingens copia funerum.

251 Praedicit istam visa nubes

252 sanguineas maculosa guttis.

253 Tunc este Achilles, tunc Agamemnones.

254 Et jam tubarum cornua personant.

255 Mandata ductores ab uno

256 accipiunt quatiente frena :

257 o si rediret Tillius, aethere

258 delapsus alto. Quanto acies globo

259 exsultet : adventumque crescant

260 tela viris, animisque vires !

261 Ipse, ipse campus sentiat ; ac sonum

262 late volutis fluctibus intonet

263 percussus aer ! Ille, nostri,

264 Scipiades fuit, et Camillus,

265 et Brutus aevi. Si mihi dicere

266 fas est, Clarisi, quae tibi forsitan

267 sentire. Quidquid versa retro

268 ejus ab exsequiis peregit

269 Fortuna laevum, quidquid atrocius :

270 Famam sepulti nobilitat ducis.

271 Nostris ruinis illa surgit

272 altior ; erigiturque supra

273 stellas Olympi vincimus ? In clyti

274 Manes triumphant, vincimur ? Exprobant

275 fugamur ? Hortantur reverti.

276 Ex tumulo nequit ulla major

277 repullulando surgere gloria ;

278 quam, fata postquam stamina ruperint,

279 desiderari. Meta laudis

280 semper erit, fuit ista semper.

281 Livoris edam crimina. Vincere

282 hostes aperto, vix fuit amplius

283 ars visa campo, palma spreta est

284 crebrior, imminuitque orexin.

285 Nunc scimus esse, et lugubre supplices

286 fatemur artem. Tillius unice

287 callens, odoratus rebelles,

288 castra suis inimica vallis,

289 ut cervus angues e latebris ; canis

290 vulpes dolosis Marsa cubilibus,

291 extraxit et praedam trementem

292 Maenaliis agitavit hastis.

293 Mars ipse contra saepe datur truci

Page 199: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

199

294 stetisse vultu : et lividulus prope,

295 egressa mortalem lacertum

296 semidei stupuisse facta.

297 Sed nempe non ad proelia dolio

298 exibat, aut e fornice ; sobrius

299 casta manu direxit agmen :

300 ad capulum veniente pugna.

301 Vixit. Neque illum reddere sidera

302 curant : neque illi tam redeat nocens

303 ac dira vivendi cupido.

304 O, stimulis animosa saltem

305 sanctisque votis excitet, excitet

306 laudata nostros umbra Themistocles,

307 supra celebratos tropaeis

308 Miltiades spoliisque clara.

309 Non obsolescat Gloria Tillii,

310 aeterna merces. Tillius, o duces.

311 Certeque, verseturque vestros

312 ante oculos, renovetque priscas

313 bene ominati Martis imagines.

314 Sic ora torsit, sic vaga lumina :

315 sic strinxit ensem. Sic comantis

316 pileoli variavit oras.

317 Simul daturus signa ferociae,

318 insessor albi quadrupedis senex

319 processit in campum et sagatam

320 laeta tuens, placidusque pubem

321 salvere jussit. Tum, veluti Deus

322 Aemi relictis vallibus ac jugis

323 bellator intrasset ; furorque et

324 laudis amor subiere venas.

325 Cessere mortis degeneres metus.

326 Clamore circum silva remugiit :

327 tubisque, scutorumque flictu,

328 et strepitu gladiorum acuto.

329 Wolfgange, sudo. Sol nimio ferox

330 aestu cadentes fregit Etesias.

331 Et jam quietem suadet umbra.

332 Ergo domum revehamur. Evan !

333 Te, qua profundum Danubius meat,

334 urbemque in alto praeterit editam,

335 exspectat : undarum minorum

336 Isara, nos, humilisque ripae.

MONSTRUM, MEUM AC TUUM, FRIGIDUM ILLUD VERBUM. EX S. CHRYSOST...

S9_19 v.1 Tempore, purpureas quo circumflexit habenas

2 Arcadius, olim Dominus Orbis, nunc lutum.

3 Ambitiosa parens et avara Superbia, monstrum

4 enixa, posuit non procul Calchedone :

5 formosa facie ; nisi quod non auribus aequis

6 Midam referret, naribusque simiam.

7 Turpis ab informi pendebat gutture struma,

8 qualem nec Eurus ipse sub mento gerit.

9 Cetera tam gelidum ; quam possunt esse Decembres,

10 brumaeque Thracum mille Januariae.

Page 200: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

200

11 Qui tetigit, riguit. Stridebat dentibus albis.

12 Torquebat hircos debito exstantes sinu :

13 obliquumque tuens vicini sceptra tyranni,

14 spumas ruebat instar obscenae furis.

15 Nonnumquam validos adsultim erexerat artus :

16 subitoque rursum concidens elanguit.

17 Accurrunt proceres. Homo sit, dubitatur, an amens

18 fera ? Vivat, an porrecta lucem effuderit ?

19 Vivit, ait praesul linguam circumlitus auro.

20 Tactu notamus palpitare viscera.

21 Hic est humanae, quotiens fit adultera mentis,

22 furvumque generum Cereris in thalamum vocat,

23 hic est infelix, dignusque libidine partus ;

24 incestus, excors, foedus, exsecrabilis :

25 non verus tamen, inquit, homo. Vetuitque lavari

26 purgante genitas fonte sordes lustrico.

27 Ut vero impuros vesani cordis amores

28 Plutoniis arceret a complexibus :

29 mensque viam scelerum fugeret, quibus improba surgit

30 uteri pudenda fulminandi sarcina :

31 detestans monstrum ferale meumque tuumque

32 verbumque jussit nominari frigidum.

33 Ex illo haeserunt conceptis nomina diris,

34 prodigia nostri ad usque paria seculi.

35 Tale quid ambitio de te, Frederice, marito

36 peperisse Pragae fertur, in Bohemia,

37 frigidus [a] glacie. Quippe haec hiemalis, et ipsa

38 hiemale proles nomen imposuit Patri.

39 Tale favente Dea, dea cui Proserpina sacros

40 Stygiae labores obstetricis credidit

41 tectus adhuc hodie ruptis enititur ovis

42 basiliscus, Aulis nidulans in pluribus.

43 Concipitur ; tumidi spirant cum proelia reges :

44 simul arma rapiunt et cruentant, nascitur.

AD ILLUSTRISSIMOS PACIFICATORES, MONASTERII CONGREGATOS...

S9_20 v.1 Victima nostrates, fateor, non amplius aras

2 jecinore plangit, tingit icta sanguine.

3 Non popa, non vastis resonat mugitibus aedes.

4 Nullas secures templa, vel siccas vident.

5 Post agnum Hebraeum lana cum virgine caesum,

6 bovis exolevit atque vitulorum cruor.

7 Ut nihil infirmem : possim tamen, ac mihi fido,

8 instruere placitum numini summo molam.

9 Cujus odor nubes ipsas perrumpat et astra ;

10 Canoque ture floribusque gratior.

11 Nulla mora est, monstroque viam, mea votaque pando.

12 Facessat hircus cum suis uxoribus.

13 Vos, proceres, monstrum multis ex millibus unum,

14 [meum tuumque, dico, verbum frigidum]

15 ad rude, nec passum Lysippi vulnera ferrum,

16 manibus meis huc immolandum sistite.

17 Sistitis ? Auriculas et frontem innectite vitta.

18 Innexuistis ? Jam coronam appendite.

19 Tum sale, tum lympha, cumulo tum spargite farris.

Page 201: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

201

20 Sparsistis ? Addam verba non innoxia.

21 Interea, praecincte Puer, collecta ministra

22 alimenta flammis. Patria ligna suffice.

23 Quid mihi cum cedris immortalique cupresso ?

24 Tiberianae frustra sandapilae seca ;

25 latronumque rotas, vel si qua est nobilis arbor

26 vestita moechis, aut trecentis furibus ;

27 congere. Sternatur sulphur super, atque bitumen

28 Babylone coctum, vel Gomorrhaeo lacu :

29 boletusque picis, qualem quantumque Draconi

30 Solymaeus olim juvenis epulandum dedit.

31 Adice, damnato quae Machiavellus aravit

32 digito sceleste callidus volumina.

33 Adice, quos Fastos scripsit Camerarius ater,

34 et quos sinistra Dux Anhaltinus manu.

35 Nunc imponamus devotum (ferte, Quirites,

36 opem, Quirites) mystico monstrum rogo.

37 Ardet io festa dicamus carmina voce.

38 Placantur omnes Caelites hac victima.

39 Stridet io venae saliunt spirantibus extis.

40 Addicit Aether, video castas virgines.

41 Simplicitas, et prisca Fides, comitataque Pace

42 religio subeunt, et Salus cum gratiis.

43 Audio sublimes circum memorabile bustum

44 sonare plausus. Astra concentum movent.

45 Ut mulcet me gratus odor, Superosque, Deumque ?

46 Ut adipe caespes fragrat, et tabo silex !

47 Nubibus incensus pretiosis fluctuat aer,

48 fumique volvit turbinati vortices.

49 Ire per Elysios non ficto nomine campos,

50 nec ante visis videor afflari rosis.

51 Parte alia tota ponatur majus in ara,

52 violis et omni copia florum rubens :

53 Alcinoique nemus, Paestique et Hymettus et Hybla ;

54 aurique viridis dives hortus Africae.

55 Quidquid Niliaci sudat de vulnere trunci,

56 Syrusque summis messor in spicis legit.

57 Quidquid odorifero victurus funere Phoenix,

58 quoties sepulchrum mutat in cunas suum :

59 quidquid blanditur croceis Panchaia silvis :

60 et quidquid usque nasus invenit boni :

61 nasus Arabs nasusque Cilix nasusque Sabaeus

62 collata nostro fateant incendio.

EPICEDIUM IN FUNERE AMPLISSIMI VIRI JOHAN. CHRISTOPH. ABEGGII...

S9_21 v.1 At non moesta, tuo cum corpore, Fata canendum

2 eripient et nomen, Abeggi.

3 Ne totus pereas ; pingant, fingantve, licebit,

4 artifices in marmore vultum.

5 Et saxo et tabulis, ipsoque perennius aere,

6 carmen erit memorabile nostrum.

7 Ornentur statuis, fusoque expressa metallo

8 mendicent praeconia Manes :

9 qui, nisi divitiis ac vano nomina sumptu

10 oblinerent, incisa sepulcris ;

Page 202: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

202

11 per pigra Lethaeae nantes oblivia ripae,

12 aeterna sub nocte jacerent

13 Tu pompae nihil hujus eges. Clarissima Virtus

14 effigiem sibi suscitat ipsi.

15 Nec tantum vulgi spectandam ponit in ore,

16 suffixam laquearibus altis :

17 sed magis in mentes penetrat, vivosque colore

18 diffundit, velut Iridis arcum.

19 Non chalybis, non sint flexae simulamina cerae,

20 teque ferens sublimis imago.

21 Restarent animi ; quibus haeret Abeggius olim

22 inscriptus meliore triumpho.

23 Nullus in hac Urbe est : cujus rumore sinistro

24 pulsetur venerabilis umbra.

25 Omnes commendant ; omnes gemuere profundum,

26 scissa brevis velamine vitae :

27 haut ita felices : quos, quamvis concolor aetas,

28 et decus et par gloria signet :

29 seu vescuntur adhuc coeli communibus auris ;

30 saeva ferunt convicia vulgi :

31 sive comam capitis Proserpina forfice dempsit ;

32 exstincti damnatur in Urna.

33 Consilium praesens aderat. Librataque certo

34 ad metam sententia nervo.

35 Futilis undosae multos opulentia linguae

36 facundis successibus effert

37 Tu rem curabas graviore Laconica passu

38 verba sono pollentius ibant.

39 Cumque alii lites sererent, cum jurgia mallent :

40 Tu placido clementior astu,

41 scindebas medios fluctus, ventumque frementem,

42 obliqui moderamine clavi.

43 Si qua Palatinam spumosa calumnia navim

44 concuteret : tunc fronte serena,

45 quassandas rupes tollendaque saxa monebas,

46 irridens furialia vota.

47 Germanum pectus, facies Germana loquentis :

48 laude pari consensit utrumque.

49 Nulla supercilii nubes, non Stoicus horror

50 adspectu vitiabit amaro.

51 At quotus in rerum sublatus culmina, freno

52 indomitum compescit honorem !

53 Tu cujusque capax adversam sive secundam

54 Fortunam reverenter habebas.

55 Femineam, hac una sancte virtute superbus,

56 ausus eras sprevisse cubile :

57 caelibe gavisus vita. Non obstitit umquam

58 Socraticis sermonibus uxor.

59 Ambabus totum res publica strinxerat ulnis.

60 Indocilem conubia ferre

61 alterius, numquam non formidanda, maritae :

62 ut placidam se cumque figuret.

63 Quas alii impendunt curis muliebribus horas,

64 Astraeae, Themidique sacrasti.

65 Pax et sancta Quies, habitavit in aedibus una.

66 Rixa procul, vagitus et ira.

67 Quid pia commemorem castae suspiria mentis,

68 ad Superos cum fenore missa ?

Page 203: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

203

69 Virgo parens altis inoleverat hausta medullis,

70 sidereae Regina Coronae.

71 Illius Augustis culturum vidimus aras

72 Parthenios accedere coetus :

73 quo vultu juvenes, epulas ; quo laeta, reverso

74 vere, solent invisere prata.

75 Haec vice Pyramidis. Levis est Heliconia tellus,

76 et redolens, et florida semper.

77 Quique sub hac Manes, Phoebo donante, quiescunt :

78 non fato pejore gravantur.

AD CAROLUM FERANZAM. DE TRIPLICI INTEMPERIE SECUNDI SENSUS HUMANI CORPORIS.

S9_22 v.1 Quae famae bibulis semper in auribus

2 ardet dira sitis, dipsade saevior :

3 qua ponatur in unda,

4 refert, Carole, plurimum.

5 Puro fonte fluit limpida veritas :

6 non ingrata recens : jam tepeat, simul

7 vulgi multa per ora.

8 Mistum duxerit alveum.

9 Restagnat medio crassa palus foro

10 hinc rerum cupidi Mercurialium,

11 plebeiis vitiosam

12 implent faecibus hydriam.

13 Hic caupo melior, qui nova nuntiat.

14 Quivis sermo sapit. Protinus obviis

15 cujuscumque lagenae

16 se rumoribus irrigant.

17 Utuntur lituis, perque tubas bibunt

18 fusum Teutonico pectore sanguinem.

19 Tantum proelia, caedes

20 nostri militis audiunt.

21 Musto mox nimio vaniloquentiae

22 Cretensis calidi, jurgia despuunt :

23 en lingua titubante

24 eructant querimonias.

25 Vanam profuerit lambere fabulam.

26 Non plenis animi sumere faucibus :

27 si Judaea propinet

28 bucca, aut astrologus Ligur.

29 Qualis, Nile, tui vestibulum canis

30 degustat fluvii, parcius, ac timens ;

31 ne visus crocodilo

32 occidatur ab hospite.

33 Est quaedam ebrietas turpior aurium,

34 per quas intrat Amor. Philtra soni, procus

35 in conchylia mittens,

36 infusis tremit ignibus.

37 Turbatur cerebrum : jamque mero furens

38 Fescennina vomit ; jam Venerem canit.

39 Jam saltare videtur

40 ad buxum Berecyntiam.

41 Talis, non latici, cujus originem,

42 amnis sive maris ducat, inhaeserit.

43 Vaticanane dentur

Page 204: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

204

44 vina, an Lesbia ? negliget.

45 Crater nempe placet : quique dat aurea

46 Phryx pincerna manu. Quod roseus puer,

47 pulchri femina vultus

48 nectar dixeris, hauriet.

49 Pejores aliis omnibus, ebrii

50 vicini vitiis, non nisi turbidum

51 sugunt aure liquorem,

52 et vappam ex Stygio lacu.

53 Odi, quae putridis Fama canalibus.

54 Derivata subit limina principum,

55 potos strangulat uva,

56 et mendacia credulos.

57 His multi proceres saepe tricongii

58 fiunt ex pateris. Ardalio licet

59 delatorque, cameli

60 foedo turbet aquam pede :

61 miris usque modis sceptra tenentium

62 crescit prona sitis. Donec anhelitum

63 stringat noxius hydrops,

64 heu ! Numquam satiabilis.

65 Atqui respuerent nobile Caecubum,

66 in quo barbam aliquis triverit hispidam :

67 aut manante saliva

68 labrum polluerit scyphi.

AD MARTINUM SIBENIUM S. I. MISERICORDIA ET VERITAS OBVIAVERUNT SIBI...

S9_23 v.1 Nempe quid refert ? Vigilemne noctem, an

2 dormiam lucem ? Per utrumque noto

3 tempus occurrit suus ille vati

4 semper Apollo.

5 Fistula sacri posita tabaci

6 vix reponebam caput : et sedenti

7 major humanis mihi visa duplex

8 Nympha, Sibeni.

9 Cedit his solo Jove nata : cedit

10 splendida cani maris orta spuma :

11 quaeque depromptis pharetra sagittis

12 Maenala lustrat.

13 Prima, Bellatrix animosa gressum

14 intulit scenae ; decuitque terror.

15 Blanda formoso Pietatis igni

16 altera luxit.

17 Illa, caelesti pretiosa cinctu,

18 corpus obliquum quotiens movebat ;

19 palla singultu crepuit rigentis

20 texta metalli.

21 Nodus injectam chlamydem feroci

22 strinxerat gemma, nimiaeque lucis.

23 Quippe languentes oculos molesto

24 fulgure clausit.

25 Cassis aurato radiata cono,

26 masculum late vomuit nitorem

27 atra cristarum juba, mixta flavis,

28 impulit auras.

Page 205: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

205

29 Nuda, nudato metuenda ferro,

30 dextra crispavit gladium. Severa

31 ponderat mores renuente falli

32 laeva bilance.

33 Cujus in pressa patera deorsum,

34 omnia Europa jacuere regna.

35 Mors in elata, Dolor, Ira, Pestis,

36 Bella, catenae.

37 Ceteram laudes stupeasque formam,

38 luminum gratus vigor, at severus.

39 Fontis augustae radians voluptas,

40 torva videri.

41 Lenior Divae species euntis

42 obviam contra. Nive puriores

43 fluxit ad talos scutulata fusi

44 staminis unda.

45 Candidum circa latus ex smaragdo

46 ductili factam dedit ire zonam.

47 Nigra cervicem coma, more nimbi

48 densa, tegebat.

49 Palluit myrto, violisque vultus.

50 Gaudio nabant oculi, polito

51 melle sermones. Oleum, locuta

52 fuderat ore.

53 Hanc manum ramus viridis, Minervae

54 germen, implebat ; Solymitis illam

55 Palma consurgens ab utroque sertum

56 vertice sedit.

57 Ut sub adspectum gracilis poetae

58 dispares sese posuere Nymphae :

59 coeperant primum tacito theatrum

60 carpere passu.

61 Mox ter excussa micuere planta,

62 Lene suspensum revocante soccum ;

63 ut fugae quaedam species decorum

64 texeret Orbem.

65 Ter pedem junctae prope contulissent,

66 rursus obversis abiere tergis.

67 Ter relegerunt iter : utque fandi

68 copia facta est ;

69 pax prior : salve soror. O tot annis

70 quis mihi tandem Deus expeditam

71 sistit ! Ah quanto violata vestis

72 sanguine rorat !

73 Fessa plectendis, Themis orsa, culpis,

74 Teutonum diras acies reliqui.

75 Dulcis amplexu liceat sororis

76 stringere collum.

77 Sicut adversa facie steterunt,

78 ora libatis petiere malis.

79 Quale, cum nectunt Simoente lota

80 rostra columbae.

81 Arma mutantur : lepidoque voto

82 quaelibet dum se studet enovare ;

83 mutuis certant spoliis jocosam

84 tollere praedem.

85 Laeta detraxit sibi proeliatrix

86 Virgo terrorem galeae comantis.

Page 206: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

206

87 Laeta turbatos oleae capillos

88 fronde revinxit.

89 Quin et agrestis genium Napaeae

90 moribus fictis imitata, saltum

91 ruris expressit : veluti canente

92 Phyllis Iola.

93 Pax coruscavit gladium, negantem

94 molliter ferri. Tamen illa motu

95 ludicro pergit male ventilare,

96 non sine risu.

97 Corde jurares trepidante saevam

98 esse conari. Sed enim repugnat

99 indoles. Blando stetit ore tantum

100 rusticus horror.

101 Interim floret redimitus ensis.

102 Libra fragranti nive liliorum

103 pingitur vernans ; viridique cassis

104 germinat ostro.

105 Ista spectabam simulacra mentis.

106 Vela cum vertens aliquis reduxit :

107 hisque submotis utriusque Divae

108 forma recessit.

109 Fallor ? An rursus coeunt in iram ?

110 Ut quid objectae strepuere parmae !

111 Murmur incertum, chalybisque duros

112 audio flictus.

113 Noveram lites, odiumque fratrum.

114 Nunc et, heu ! Numquam diuturna, certe

115 inter aeternas etiam sorores

116 Gratia rara est.

AD ILLUSTRISS. ET EXCELENTISS. D. CLAUDIUM DE MESMES, GALL. LEGATUM...

S9_24 v.1 Fatebor autem. Spiritus Enthei

2 non est apud me semper Apollinis,

3 absente quo, nil disto vulgi

4 moribus, aut homini profano.

5 Nec dithyrambis certo sonantibus,

6 diviniores nec numeros loquor.

7 Sed cassa tantum, plebis instar,

8 praecipito, licet usque rumpar,

9 oracla vendunt qualia Cingari.

10 Lucente Phoebo clara dies erit.

11 Pluet sub Austro. Nix Decembris

12 alba cadit. Moriemur omnes.

13 Est nempe, vates, fistula Numinis,

14 per hanc canentis. Muta jacet, nisi

15 inflarit, admotamque sacro,

16 Fata ciens, animarit ore.

17 Utcumque lassi pondera corporis

18 sidant deorsum, ac deterior premat

19 in membra moles : fracta quamvis

20 humor edat gravis ossa, tristi

21 suffusa limo ; nec mea viribus

22 compago constet : si maciem tamen

23 intravit, effetosque noto

Page 207: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

207

24 igne Deus, Deus ille noster,

25 pervasit artus : erigor in pedes ;

26 totoque crinis vertice subsilit.

27 Confusa tempestate flagrant

28 lumina non rubor unus errat,

29 unusve pallor. Se variant genis

30 misti colores. Vox rabie tumet :

31 ignarus eluctor Sibyllas.

32 Subque oculos cadit, inque vultu

33 omne est futurum. Fer, puer, ocius

34 instructa fulvis barbita dentibus,

35 cornuque eburno, queis solemus,

36 Cum celeber modulandus Heros,

37 potenter uti. Quae mihi Memmii

38 amore donet carmina Cynthius.

39 (Nam scimus impense faventem)

40 experiar bipatentis oras

41 clarum fenestrae pande sub aera.

42 Albis poetae nubibus et nive

43 amictus intexta, corymbis

44 cinge caput, viridique vitta.

45 Eoa versus lumina succute,

46 nexam capillis succute lauream.

47 Ter explicatas tende palmas.

48 Ter revoca citharaeque primos

49 infringe nervos. Jam rapido fides

50 at temperatas ungue supervola.

51 Tractim remulce : pecte carptim.

52 Sparge sonum novies : honora.

53 novem sorores. Percute fortius.

54 Majora presso pollice ; dactylis

55 micare consuetis minora

56 fila feri repetita multo

57 decurre longum verbere quid vides,

58 Puer, quid audis ? Clangor in intimo

59 sacrumque respondens tumultum

60 ventre lyrae geminatur Echo.

61 Evan ! Tremendum numen adest. Io

62 Numen tremendum : candide Bassareu,

63 vitalis Evan. Ille acutae

64 deseruit juga summa Naxi :

65 bicorne Phoebus deseruit jugum,

66 In meque venit. Sentio turbine

67 mentem rotari laurus ardet,

68 Inque comis saliere flammae.

69 Ventura cerno praescius. Haec Deus.

70 Haec ille noster dicit, Achaicis

71 obscura, Romanisque verbis,

72 vera tamen ; reseranda quondam

73 arcana miris evoluens modis.

74 Incide versi cuspide pectinis,

75 quae dicto, confestim tabellae,

76 perpetuae monumenta famae.

77 Jam nunc Atridis arx Henutemia

78 concessit ultro. Dum Capys et Gyas,

79 Mnestheusque, Sergestusque lenti

80 indubitant ; capiuntur urbes.

81 Quid cincta propugnacula turribus,

Page 208: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

208

82 valloque prosunt ? Saxa minantia

83 ad usque caelum, non resistunt

84 perfidiae, scelerum parenti.

85 Origo nostrae cladis, et omnium,

86 Crumbisa, causa est. Troile, Troile,

87 Xanthum relinquis : sed caveto

88 cornigerum (ferit ille) Rhenum.

89 Quem non putabis, Rhenus Achillea

90 opponet ultorem. It Sthenelus niger,

91 Lycasque sternax et sonanti

92 Hippomedon quatit arva passu.

93 Eheu ! Adrasti regia mugiit

94 momento in isto lugubre purpuram

95 mutavit atratumque funus.

96 Vanuit ex oculis Creusa.

97 Insurge Tydeu nunc animis opus,

98 nunc Marte et armis. Stringe virilibus

99 ferrum lacertis : et vocantem

100 toto operi Alcidamante Belga.

101 Tecum per hostes vadat equicolus,

102 calvusque Tarchon ; atque Italus Dymas.

103 Ulturus Ajacemque caesum, et

104 Imbrasiden, Bitiamque captos,

105 ut cuncta rerum subdita mobili

106 rotae, futuris lubrica seculis

107 fortuna versat ! Non tremiscet

108 parva salix, humilisve ficus :

109 Si celsa ventis concutitur cedrus.

110 Postes avorum laurigeri crepant :

111 suis et inclinata fatis

112 Assaraci domus alta nutat.

113 Sed sive flabris Mars Borealibus,

114 sive acris instet viribus Africi ;

115 non eruetur. Stemma firmum

116 illaqueat generosa radix.

117 Haec ille dixit, cujus amabilis

118 nec vultus umbram, nec coma forficem

119 intacta sensit. Non Ulixes,

120 non Athamas Simoenta clausum

121 perfringit hasta. Laomedontio

122 inneva stabis fortior Ilio.

123 Interque conclamata fluctus

124 Assaraci domus alta stabis.

125 Haec numen addit. Quam placido mari

126 secura navis se bicolor ferat :

127 si non, peregrinisque gemmis

128 puppem onerent, hebenoque, Mauri

129 grandaeve Rhamnes, mitte caniculam

130 caecasque fortes. Mitte volubiles,

131 Caice, talos. Suadet Astur

132 nunc alium vigilare ludum,

133 cogente Pyrrho ; quem Thetis edidit

134 claustro cadanae Balthis in insulae.

135 At non et Ingrenata nullos

136 pascit equos similes Epei

137 cuniculosis foetibus, o Phryges,

138 in vestra certe damna fidelius,

139 quam posset optari, sagaces.

Page 209: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

209

140 Sic Hecubas renovabit Ira.

141 Speratur ergo pax Tonamersii !

142 Ni griphus obstet. Nempe Acheloidum

143 et litterarum Graia princeps,

144 quae mediam fluit inter urbem,

145 ramos Minervae subvehet exsulis !

146 Quis fidat amni ? Mobilius nihil

147 manante lympha. Fraus dolosae

148 Cymodoces tamen et propinquum

149 Tritona fallit. Currite flumina

150 comitiales ad choreas foro

151 stagnate toto sola pistrix

152 non veniat, dubiusve Proteus.

153 Vadunt soluto gurgite tum Tires,

154 tum Lisba velox, gustaque tardior.

155 Sed more Maeandri Quenasa

156 respiciens sua torquet ora.

157 Proh ! Prima quantis gaudia luctibus

158 emit Choraebus, qua bifida vadum

159 se scindit unda rursus, eheu !

160 Invidiae nova sumat olla ;

161 caelumque spissis omne vaporibus

162 terrasque condit. Bistonius silex

163 splendere rursus cogit enses,

164 sarcula diripiuntur agris

165 latusque cingit, quod fuerat ligo.

166 Ut taedet omnes vivere ! Proelia

167 sunt facta votum. Fama spica

168 prisca refert coiisse bello.

169 Jam blanda Florae jam quoque candida

170 vibrante culmo germina militant :

171 odorque dimanans ab illis

172 Teutonici gravat arva campi.

173 Late patentis ducor in ambitum

174 flexusque silvae nam varias tegit

175 immensus ambages viarum

176 multiplicis Labyrinthus Horti.

177 Ut te refusis assidue, viden ?

178 Thermis feroces monticolae lavant !

179 En, inter incantata Baccho

180 pocula, diluviemque vini,

181 miscent senatum ! Scilicet imminens

182 tandem paventes excutient jugum !

183 Perire Libertas ab auro

184 Pulchra solet, dominante plebis

185 reporta ferro. Quis tibi suaserat,

186 Silvane, vires vendere corporis ?

187 Vah, cauta Girrombena semper

188 vela parans in utrumque ventum.

189 Vah Mula, vah quae Danubium bibis

190 ex fonte vectigalibus incluto.

191 Vah, plena Nufftromurca cannis,

192 plena oleo, Cilicumque messe,

193 audite matres Andromachae pares :

194 Ilpisa vatis horrida stragibus ;

195 tuque o caduca nixa fastu

196 ambiguae Posanitra mentis.

197 Haec fatur ex me Leucadiae sonans.

Page 210: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

210

198 Antiqua summi nomina culminis,

199 Fascesque Brutorum perosa,

200 subicitur Senonum securi.

201 Nolens ligari stamine ferico,

202 uncum lupati mordet ahenei.

203 Vitare quae Scyllae volebat,

204 incidit in mediam Charybdin.

205 O auspicatas erigat Hesperus

206 crispetque taedas quo genitus vocat,

207 i numen, ac dotale fausto

208 omine conciliare foedus,

209 Virgo comantum gloria montium.

210 Te, qua jugales proluit aequore,

211 Titan adoret te Diana,

212 te patriae, celebrent Napaeae.

213 Cui Franca nubis ! Pacis amoribus

214 nectuntur aulae. Tu quoque Lydiae

215 Taugusa textrix par Arachnae,

216 fila trahes nivis instar alba :

217 si non bifrontem conspiciat bifrons

218 hoc Janus anno. Non bene scinditur

219 in frusta pannus texe, qualem

220 casta soror Nomimucha telam.

221 Sit parte ab omni carbasus integra.

222 Candore brumam vincat idonea

223 ornare divum, quas sacerdos

224 constituit Tiberinus, aras.

225 At ille nigra quis juvenis coma

226 humum supinus pulsat, et ingemit !

227 O luctus ! O mors atra ! Fato

228 ah, juvenis meliore dignus.

229 Nondum madentis saevitiae datur

230 explesse rictum Teutonicus cruor.

231 Gaude triumphatura, gaude,

232 Persephone tibi nigra multos

233 intinget ignes vacca piaculum.

234 Linoque stuppaque atque bitumine

235 cymbam fatiscentem Charontis

236 obstrue Tisiphone marina.

237 Jam mox silentum plebs numerosior

238 ripam obsidebit. Plumbea Manibus

239 circumvolaturis tegentur,

240 funereo vada pigra somno.

241 Hinc campus atque hinc parturit agmina

242 sternenda leto. Quot volucres ruunt

243 plausas catervatim per auras

244 Strymoniae ! Videone rubri

245 torrentis undas currere per solum

246 spumante crassas sanguine Noricum !

247 Hoc est, quod olim jam sepulti,

248 ante tubam, cecinere vates.

249 Cadunt Orontes, Ilioneus, Abas.

250 Costas Orontes, Ilioneus femur,

251 trans tempus et trans colla glande

252 fixus Abas. Chorineus hasta :

253 dum forte telum librat in Anxurum.

254 Quem mactat Haemon. Hunc Hypanis manu,

255 illum globo Tisandrus, istum

Page 211: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

211

256 vulnifico Menalippus ense.

257 Nitrata turmas fulmina perfurunt.

258 Viamque ruptis corporibus secant.

259 Mutatur et belli (cupido

260 tanta necis ! ) recidiva sedes.

261 Aequant arenas densa cadavera.

262 Quis victor olim debita fraxino

263 tropaea suspendet Gradivi,

264 et domito potietur orbe ?

265 Secreta cessas pandere caetera,

266 Apollo, cessas ? Ocior alite

267 fugit sagitta, fugit Euro.

268 Jamque iterum tenet ille Delon.

269 Ego relinquor languidus, et macer.

270 Ut me subegit ! Duc stabulo, Puer,

271 et cinge fulgenti capistro

272 alipedem ; niveoque frontem

273 signo notatum scande, age, Pegasum.

274 Per scissa plantis nubila, neminem

275 moratus in via salutes.

276 Astrigero neque si coruscam

277 pavone bigam sisteret obvia

278 Juno, mariti torva sui soror,

279 praefixa metam, faxa tanges

280 qua validas Mimigroda tollit

281 ad astra turres. Urbis in intima

282 delapsus, aulam saraque Memmii

283 scitatus, intrandos Penates

284 magnifico venerare cultu :

285 et nactus horam, qua sociabiles

286 curas tepenti dividit otio ;

287 (Cum solis extenduntur umbrae)

288 tecta subi nive plena florum :

289 dataeque supplex infere dexterae

290 commissa fido carmina pectori.

291 Vultuque demisso renidens,

292 deque genu manibus decentes

293 ad os reductis, lenius increpa

294 salutis omen, sed nimia neque,

295 nec vi coacta perde ritum.

296 Hic habiles imitare Gallos,

297 perfunctus addes : vaticinans suo

298 hoc qualecumque est, Alsata Memmio,

299 cliens patrono, servus offert

300 Palladium Domino tributum.

IGNES FESTIVI. ILLUSTRISSIMIS PACIFICATORIBUS MONASTERII CONGREGATIS...

S9_25 v.1 Uti repertis si liceat mihi

2 bonis Quirites : non ego gloriam

3 vestrosque commendem labores

4 ingenii pereunte sumptu ;

5 fastigiatum pulveris exstrui

6 suasurus arcum : quem pyrius draco,

7 turgensve Centaurus sagittis

8 per medias jaculetur auras,

Page 212: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

212

9 hiante rictu. Non fluvii vado

10 circumsonantes iniciam globos,

11 pars clausa quorum scindat undas :

12 pars gravidum medicata ventrem,

13 cum ludibunda strage resolverit,

14 sublime luctans rumpat in aera :

15 rursusque fundo mersa, rursus

16 cum strepitu renuente mergi,

17 amnis severi summa super volet ;

18 festusque nitri parturiat novos :

19 hi matris insanae furorem

20 continuent, pariantque plures.

21 Stat ergo vulgus laetitiam metu

22 aequante plenum : et se saliaribus

23 monstri favillis et caduco

24 attonitum male pascit igni.

25 Vah ! sumptuosae pompa superbiae.

26 Formosiores nonne volubilis,

27 nec saeva sparsuras in orbem

28 frusta faces mihi nocte suda

29 accendit Aether ? Has, quoties libet,

30 adspecto gratis. Sic celerant fugam,

31 ut me morentur. Sic resistunt,

32 ut rapido tamen axe currant.

33 In arte non est Lemniaca decus,

34 quod vos, Quirites, quaeritis ignium.

35 Quamquam Pyracmon membra nudus,

36 et Steropes juvat atque Brontes.

37 Utcumque tortae subsiliant pilae :

38 plausus inanes, brutaque fulgura.

39 Videtis in vanum vaporem

40 ac cineres ea scena transit.

41 Mandare quod si vestra nepotibus

42 haesura vultis nomine posteris :

43 magnasque mentes verus urit

44 laudis amor, studiumque famae :

45 huc ferte taedas ; et Mimigardiae

46 parentis extra, qua spatium jacet,

47 muros, inaequalesque campos,

48 Dardanidum renovate bustum.

49 Neronianis non opus urbibus

50 jam nunc cremandis non opus abiete

51 ornisque, fagisque et senecta

52 immeritam spoliare silvam.

53 Stet tuta Fauni, stet Dryadum suo

54 loco voluptas, cur avium casas

55 scrutemur, imbellesque nidos,

56 antraque quadrupedum ferarum ?

57 Huc ferte flammas : materies rogo

58 non deerit ingens. In cumulum struis

59 congesta surgant arma : peltae,

60 tela, rotae, galeaeque, et enses,

61 cristaeque et alti tegmina verticis,

62 et pila, et hastae, et frena, et ephippia,

63 et grande calcar, (quale dorso

64 ferre decem nequeant Gigantes)

65 et militaris scuta licentiae ;

66 tubaeque longae flexaque cornua,

Page 213: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

213

67 parmaeque, loricaeque et umbonum

68 impavidum genus, ocreaeque

69 argenti et auri sordibus oblitae (et

70 quidam ocreati cum meretricibus

71 thorace vestitis virili)

72 Balticaque appositaeque bullae, et

73 vexilla turmarum. His superaddite

74 bigas ovantes, cumque curulibus

75 plaustris triumphales quadrigas.

76 Cuncta, mora est, memorare verbo :

77 bellum omne flagret. Sol Hyperionis

78 prognate claro sanguine, Teutonum

79 squalore deformata longo

80 regna videns, refugumque nuper

81 torsisse vultum credite, supplicis,

82 Sol, siste vatis mollior ad preces.

83 Da, da resolvendum Gradivi

84 tristibus ex spoliis acervum

85 ardere late concute verticem,

86 flavisque crinem ex omnibus unicum

87 largire, detonsumque vibra.

88 Inque pyram, Phaethontis actos

89 consume currus ardeat, ardeat

90 infame, detestabile, barbarum,

91 lugubre, funestumque bellum.

92 Ut citius properante flamma

93 noxae pientur : cum tonitralibus

94 alata nimbis fulmina decidant.

95 Sequantur haec, quaecumque longam

96 astra trahunt maculosa caudam,

97 terrasque purgent irruat, irruat

98 delapsus ignis, terrificus, sacer,

99 trisulcus in Martis cubile, et

100 letiferas populetur arces.

101 Nulli machaerae, non propriis Getae

102 parcatur armis. Tota caloribus

103 solvatur in fumum supellex.

104 Ipsaque cum gladio liquescat

105 vagina, et omnis tacta fluat chalybs.

106 Paci, Quirites, si placet, hanc Pyram

107 vincti sacramento dicemus.

108 Sit scelus, eripuisse quidquam.

109 Audite cives, curia, milites.

110 Quoscumque ab isto sustulerit rogo,

111 seu pugionem, sive sicam,

112 sive scobem cineremve ferri

113 devotus umbris deterioribus,

114 poenas Achanis sustineat pares ;

115 extraque portas obruatur,

116 a pueris populoque, saxis.

SOTERIA AUCTORIS EX MORBO CONSURGENTIS. ANNO M.DC. XLV. CARMEN EXTEMPORALE...

S9_26 v.1 Quid tandem fiet ? Quotiens testudo resumpta est ;

2 tempestas caput egit aquosa :

3 perque cavas fauces se praecipitavit et alto

Page 214: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

214

4 obstruxit praecordia limo.

5 Unde putrem lanam et squalentia vellera tabe,

6 ejectat circumsona tussis.

7 Vix retinere animam queo : sed neque morbus avita

8 sede potest expellere totam.

9 Seu Furiae, et vindex Nemesis, tribus addita Parcis,

10 cum Musis odere poetam :

11 seu socium mala vota valent, indigna relatu,

12 ac plus quam funesta voventum :

13 ex quo veridicus populares juvit in auras

14 Ossa canens Agathyrsus et umbras :

15 corporis afflicta est tristi symphonia fato.

16 Temperiem stravere dolores.

17 Sentio conversis tremulae vitalia cymbae,

18 ad Lethen decurrere velis.

19 Scilicet ulturi pulsata abdomina pingues,

20 anticipant mihi funus acerbum.

21 Quid tamen efficiunt ? Semper post proelia vivo

22 victor ovans, et rideo Crassos.

23 Elusisque feror supra venabula diris,

24 non secus ac Massyla leaena.

25 Stat Macies immota loco ; sanieque fluentes

26 sustentat truculentior artus.

27 Ipsa precor, veniat Mors justum initura duellum :

28 exoneret coryton et arcum.

29 Non conto jaculisque adversi, aut duplice funda,

30 non aliis dignabimur armis.

31 Stabo lyram retinens, scuti vice : quale nec Ajax

32 Taurinus praetenderat olim.

33 Quo se cumque feret monstrum exitiabile : jamque

34 hoc aditu, jam certius illo :

35 nos tantum cithara circum cava tempora ducta

36 frustrari conabimur ictus.

37 Ut ventri caveam, non est opus. Hunc ego sancte

38 praesagus procul ante removi.

39 At licet invisae succumbam denique Morti :

40 haut referet spolia ampla jacentis.

41 Sic quoque dicetur, probrum latura, fuisse

42 cum Larva luctata feroci.

ECHO, IN NEMEROSO VIRIDARIO, HESELO DICTO, PROPE MONACHIUM. FERIIS AUGUSTALIBUS

S9_27 v.1 Qua via Talkirkam versus, prope flumina, laevo

2 tramite secta patet :

3 post modicos colles, incurvatosque recessus,

4 fagineumque nemus ;

5 cognita Bojugenis visas Heseloia Tempe ;

6 nomine digna suo ;

7 certant Thessalicis. Tanta est fiducia Florae

8 luxuriantis ibi.

9 Perspicui gelido vivunt in gramine fontes.

10 Sudat ubique solum.

11 Isara dat scatebras. Nusquam formosior udum

12 promovet unda pedem.

13 Si qua fides Faunis ; isto, cum comitur, amni

14 se Galatea lavat.

Page 215: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

215

15 Herbis laetus ager pecori succedere suadet.

16 Temperat umbra diem.

17 Surgentes silvas, et ab his silvas depressas

18 pervius humor alit

19 frondea subnexi miscent conubia rami.

20 Quercus et alnus amant.

21 Molle supercilium clivus protendit et auras

22 liber utrimque capit.

23 Saepe scaphae sistunt ; nautaeque cupidine tacti

24 applicuere rates.

25 Illuc Pegasea rapuit me Spiritus ala,

26 tam citus ac violens,

27 quam Boreas sponsam. Solo me crine retentum

28 verticis esse reor.

29 Deposito Pacem semper, mihi lenis in aurem

30 dixit Apollo, petis.

31 Hic pete. Fatidico resonant oracula luco.

32 Numen inesse dedi.

33 Hic habitat nostris translata favoribus Echo.

34 Experiare ; licet.

35 Dicta probaturus lustro nemus ; atque loquenti,

36 ultima verba Deae

37 blandior : o thalamo non spreta impune superbo,

38 huc age Nympha, veni.

39 Sic qui se Stygia dudum speculentur in unda

40 captus amore sui,

41 formosi rediens juvenis Cephisius oris,

42 in tua vota ruat.

43 Sic tibi suspendam, quod gesto nobile fertum,

44 Virgo pudica, dica.

45 Sensis concussis timidi suspiria ramis

46 qualiacumque soni.

47 Progredior tentans. Tunc echo, an nata propinquo

48 gurgite Nais ? ais,

49 tene palatinam fas appellare ? Latinam.

50 Ergo fave, inquit, ave.

51 Protinus absolvo praeludia ; meque reclino

52 commodiore situ.

53 Et quia tunc plerumque meo memorabile Galli

54 nomen in ore fuit ;

55 Claudi, dicebam : rediit vox mollior, audi.

56 Audio, perge loqui.

57 Hujus quae belli discrimina ? Crimina. Mundo

58 qualia nota ! Nota.

59 Quae modo Westphaliae prima sancitur in urbe,

60 pax ea grata ? rata.

61 Prospera, percontor : spera, subjecit, honesta ?

62 Austria quaerit : erit.

63 Talis et Ausoniae vulganda per omnia Roma

64 compita ? dixit, ita.

65 Non igitur posthac Alamannos perfidus agros

66 Mars populabit. abit.

67 Ad nos alma Salus potius fecundaque cornu

68 Copia vadit. adit.

69 Semina tuta putas, quae credidit Hungarus arvis,

70 a Mahomete ? mete.

71 Fracta jocus fuerint lepidis tunc regibus arma,

72 horrida pila. pila.

Page 216: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

216

73 Triste jugum ponet, quod debuit hactenus aeger

74 ferre colonus. onus.

75 Ede : ferens campos florebit et Alsata ? Tantum

76 rettulit illa. sata.

77 Unaque ingemuit fugiens, vox ultima, murmur

78 ludificantis erat.

79 Falsa (quid indubitas ? ) cecinit tibi mobilis Aurae

80 filia, proh Superi !

81 Dentibus eliso meretrix levis aere nata

82 non nisi verba dedit !

83 Ut pacem speres ! En sibilat, atque cachinno

84 te scelerata ferit.

85 Frigida silvestris caurus fragmenta Sibyllae

86 insidiosa time.

87 Ad nova se succincta paret Germania bella.

88 Bella minantur equi :

89 bella sonant litui, quae nunc mora nectitur armis,

90 deteriora coquit.

91 Frustra consiliis agitur, si judice ferro

92 lis resecanda manet.

93 Volvitur ad capulum discordis causa senatus,

94 exagitata diu.

95 Me miserum ! Eripitur subito cum lumine caelum.

96 Nox metuenda subit.

97 Heu ! Quianam tanta caligine sordidus Aether

98 perdidit imbre diem !

99 Adspicio, genus omne, feras per inane rotari.

100 Monstra cruenta volant.

101 Haec nubes aquila similis tonat, illa Leoni.

102 Floribus inde pluit.

103 Desuper in mediis concurrunt agmina nimbis,

104 terrificante tuba.

105 Stant obnixae acies galeataque nubila rumpunt

106 ensibus et jaculis.

107 Ignea fumantes sulcant hastilia turmas,

108 vulneribusque rubent.

109 Flammeus, ecce, globus celeri vertigine fissus

110 in tria frustra, crepat.

111 Dat sonitum, qualem Siculo, super arva, camino

112 ejaculante, vapor.

113 Phoebe pater : quae me fecere piacula sontem

114 diriguere comae.

115 Serpit in ossa tremor. Concusso corpore sudant

116 omnia membra salem.

117 At tu forma loci, Tempe non digna vocari

118 amplius Emathia ;

119 sed Gelboa de hinc statio, devotaque diris,

120 et sacra vallis eris.

121 Non pluvia tingaris aqua : non rore madescas,

122 cum lacrimatur Eos.

123 A te dimoveant placidos Sol, Lunaque, vultus.

124 Squaleat ustus ager.

125 Arescant venae : silvisque negantibus umbras

126 decidat omnis honor.

127 Perque nemus turpes errent investe lacertae.

128 Jugera talpa colat.

129 Quod pede calco, precor, mutetur in obsita dumis

130 tesqua novale. Vale.

Page 217: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

217

AD BARTHOLDUM NIHUSIUM, V. C. METAMORPHOSIS.

S9_28 v.1 In nova non temere mutatas crede Pelasgum,

2 Bartholde, formas corpora,

3 qualiacumque legis.

4 Nimirum caussae subsunt : cur ille juvencus,

5 haec vacca fiat corripit

6 proxima forma novam.

7 Obriguit Battus : sed duri rusticus oris.

8 Lupum Lycaon exprimit :

9 saevior ante lupo.

10 Instar montis Atlas, si mons, fit aranea, textrix.

11 Cunis in ipsis vagiens,

12 flos Hyacinthus erat.

13 Salmacis in lymphas conversa est mollior illis.

14 Repente Daphne germinat.

15 Virgo viret foliis.

16 Vix tamen et rami manibus distare videntur.

17 Pedem, comas, ut femina,

18 quaelibet arbor habet.

19 Quid mihi contigerit, narro lacrimabile ridens.

20 In profluente perdidi

21 nobile munus aqua.

22 Strabam contigui Nymphaeo nuper in horti,

23 ubi trium fons anguium

24 lapsus ab ore coit.

25 Inque tua aptabam numeros praeconia, Memmi,

26 et jam sonora coeperam

27 fila ferire manu.

28 Cum lyra, nescio quo casu, defluxit in undas,

29 sic tres, duaeque et quattuor,

30 sic voluere novem.

31 Calliopeque, Eratoque, Thaliaque, Melpomeneque,

32 Clioque, et Euterpe et Poly-

33 hymnia et Uranie.

34 Solam Terpsichoren, quod fit citharistria, vidi

35 flentem sororum devio

36 absiluisse choro.

37 Nequidquam exclamans, porrectaque brachia tendens,

38 conabar exceptam vado

39 tollere lapsa natat.

40 Terpsichore insiliens, citharamque amplexa, sereno

41 afflavit oris basio.

42 Vive bicornis, ait.

43 Prodigii species ! Animatur futile lignum.

44 In membra nervi transeunt.

45 Et cithara fit olor.

46 Quam cita, tam facilis fuit haec mutatio. Venter

47 plumescit, et Carystia

48 saxa colore refert ;

49 decrescente nihil spatio. Quin profuit amplum

50 sic arcuata pandere

51 vellera visus olor.

52 Mansit et in viva longum testudine collum.

53 Tantum moveri molliter

54 docta puella dedit.

Page 218: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

218

55 Buxus, ubi chordas clavi tenuere, recurva

56 rostri figuram concipit

57 debilioris avis.

58 Nam nec acumen habet, sicut neque buxus habebat :

59 tantoque vires corpori

60 non gerit ore pares.

61 Plura lyrae similis, nec tota stirpe negandus,

62 exsulat inter fusiles

63 lubricus anser aquas.

64 Hinc, quia, cum caderet lyra, jam percussa canebat ;

65 servavit odae spiritum,

66 Aoniosque modos.

67 Vive memor nostri, vitreis modulatur in undis,

68 facunde Nestor Nestoris

69 secula longa vide.

70 Stamina tot Lachesis, Memmi, tibi pollice ducat,

71 plumas quot albentes gero,

72 candidiora meis.

73 Haec fatus, sese muscoso condidit antro.

74 Confusa bullis ultima

75 vox quoque carmen erat.

AD EMINENTISSIMUM ET REVERENDISSIMUM PRINCIPEM, PETRUM ALOYSIUM CARAFAM, S...

S9_29 v.1 In tua, non visi praeconia suscitat remotum,

2 Carafa, rumor candidus poetam.

3 Aetherio qualis distantia quaeque tangit arcu,

4 Cum Sol sagittas eminus coruscat.

5 Rumpuntur nitidis cava nubila, fasciaeque, telis :

6 et sauciatus incalescit aer.

7 Talis ab Ausonio late tua vibrat axe Virtus,

8 nostros volatu permeans Triones

9 trans freta, trans montes, trans flumina distulit sonandum

10 Musis et orbi clara Fama nomen :

11 diversoque colunt jam gurgite, consonisque ripis,

12 Teutoque Rhenus, Italusque Tibris.

13 Isara Bojorum, quamquam minor alveo, nec ulla

14 sciens superbae vela ferre classis :

15 junge tuas voces, et quo potes ore, ludibundum

16 ad murmurantis funde carmen undae.

17 Saepe tamen vilis piscator, ut audiit marinos

18 inflare cornu tauriforme divos ;

19 fertur, inornatum viridi caput impeditus alga,

20 Tritona parva provocasse canna.

EIUSDEM PURPURA.

S9_30 v.1 Cum Tu purpurei consors legerere senatus,

2 a Vaticano Principe :

3 non regum communem humeris injecit amictum,

4 et delibutum murice ;

5 illita nec tanti est vestis splendore veneni,

6 quod ore pisces evomunt.

7 Dignius accendit vivos pretiosa colores

Page 219: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

219

8 Virtus, decentes sanctius.

9 Corrasum est, quidquid laetissima sidera rident ;

10 Aurora plorat lutea :

11 et qui punicea manant ex Iride flores,

12 simul removit orbitam.

13 Accessit triplex radius, quo vellera Titan

14 Phryxea fertur pectore :

15 vere novo, quotiens partem melioris in anni,

16 consueta transit pascua ;

17 quoque sui varias, fecunda morte renati,

18 Phoenicis alas inficit :

19 ingenuusque rubor, qualis solet esse rosarum,

20 Hyblae favos olentium ;

21 aut potius, qualis castae sedet ore inventae,

22 udo corallo concolor.

23 Haec sollers collegit Honor ; quatiensque comatum

24 bis terve stellis verticem ;

25 ex flavis, medio capitis fulgure recisos

26 septem capillos addidit.

27 Mox solidos ignes, et massae nobile pondus,

28 quantum manus conceperant,

29 miscuit afflatu, verbis et habentibus omen,

30 marique me fit aneo.

31 Ecce recens, saturumque, e fonte attollitur ostrum,

32 visu lacessens lumina ;

33 cui neque Sidoniae certent conchylia lanae,

34 nec quam Tyros sudaverit.

35 Mulcet sanguineum Trabex jubar hujus, et urit,

36 blandoque ludit fulgure,

37 irritatque capi. Cepit dignissimus illo.

38 Haec est Carafae purpura.

EIUSDEM CARDINALIS LAUDES.

S9_31 v.1 Est, ubi de tenero vel sic bene judicamus ungui.

2 Testatur ales nata ferre fulmen.

3 Illa sui vixdum nidi licet evoluta cunis,

4 adhuc parentem, saepe olens et ovum :

5 Si potuit radios interrita sustinere solis,

6 patique fronte judicem irretorta :

7 asseritur fetus tabulis generosus, et fit heres ;

8 totumque patris auspicatur assem :

9 remigium alarum praesentius arte daedalea,

10 rostrumque majus, debitamque falcem.

11 Denique sceptra capit fumantia, quae Jovi Cyclopes

12 torquenda, mense Martio, laborant,

13 te quoque sidereos natalibus a, Carafa, primis

14 viroque dignos inchoasse Fastos

15 jam juvenem dicunt. Primos sibi vendicavit annos,

16 sacroque Virtus imbuit calore.

17 Ista rudimentis illustribus excitans alumnum,

18 ad summa duxit, cardinesque Mundi :

19 ausa Poli cupidum propioribus admovere signis.

20 Strictique vires luminis probare.

21 Tu non degeneri Divam pede praeviam secutus,

22 ex fonte caelum purius bibisti.

Page 220: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

220

23 Hinc nitidi sensus, et praecocis ingeni sequaces,

24 qua paret Aether, ad superna pennae.

25 Quae non Parthenope miracula, Dardanique septem

26 videre montes infremente Circo !

27 Pulpita cum Rostris, et Porticus, et Stagira certant,

28 cui debearis, debeasque palmam.

29 Malarum flammas lanugine temperare nondum,

30 jam temperare coeperas Senatum.

31 Purior electro facundia defluente manat,

32 gemmisque vini flore maceratis.

33 Sollicitis semper facibus Pudor emicare visus,

34 munivit altum sustulique pectus.

35 Nunc quoque, cum meritu te Gloria traxit in theatrum,

36 absolvis omnes ex decore scenas.

37 Tura manus castae redolent pia, verticem coronant

38 non otiosis insulae smaragdis.

39 Intactus vitiis, superas Lacedaemonum rigorem ;

40 sermone mitis, Atticos lepores.

41 Factaque sic aequas verbis, velut utraque in severa

42 bilance mentis ante ponderares.

43 At, quamquam excubiis saeptus caput, obrutusque curis,

44 cogere regnis elocare somnos :

45 alta tamen pax est in pectore ; nec sinis quietem

46 mergi profanae fluctibus Malex.

47 Audes luce palam clarescere ; publicumque Solem

48 aprica Romae vita nil veretur.

49 Usque adeo non instruitur tua legibus, sed ipsis

50 colentis illam moribus sit aula.

AD EUNDEM CARDINALEM . PRINCIPIBUS VIRIS MAXIME DECORAM ESSE HUMANITATEM.

S9_32 v.1 Laudabunt alii Sipylis effulta columnis

2 non vano sine culmina sumptu :

3 tergaque, quae radiant auro, testudinis Indae,

4 laurigeros ornantia postes.

5 Non ego : laudabo regnantem in sedibus illis,

6 qui vultu diffusus amoeno,

7 inter opes, titulosque, et magnae nomina pompae,

8 innocuum spirabit honorem.

9 Cujus in excelsa nullius fronte videntur

10 vel minimae vestigia rugae :

11 majestas jucunda placet ; tumefacta superbit,

12 torva fugat, morosa timetur.

13 Celsius attollit, prono qui summa modestus

14 inclinat fastigia collo :

15 plures forma ligat. Pauci terrore domantur.

16 Adstringit Clementia mentes.

17 Barbarus insultet fastu, cupiatque tyrannus

18 Othrysios aequare cometas :

19 sed reges, velut astra micent, obeuntia terras,

20 caeruleo circumdata limbo.

21 His subter nemo trepidat. Miramur amantes

22 formosae spectacula noctis.

23 Omnia summa meant facili placidissima motu.

24 Sola tonant et fulmina terrent.

25 Ipse tamen Phoebus quotiens in nube tenetur,

Page 221: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

221

26 aut fratri soror obstat opaca ;

27 terrigenas implet luctu genus omne ferarum

28 ac volucrum caligine manet.

29 At simul emicuit, totus simul exsilit Orbis,

30 ceu mediis redivivus ab umbris,

31 grata quoque est cunctis pelagi vibrantis imago :

32 quum vento ponente renidet,

33 Adstratumque vadis, ceu somno deside vinctum,

34 tonsorum conivet ad ictus ;

35 tunc pueri ludunt, tunc confligente phaselo

36 luctatur secura juventus.

37 Non zephyrus remis, non humidus Auster aratro.

38 Non plaustris optatior Eurus ;

39 ac ducis est ex ore fluens vitale serentem.

40 Hoc Populus bene naviget astro.

41 Haut ita diligitur facies Marpesia regum,

42 adspectu scopulosa severo :

43 civibus ad Domini famulisque invisa minacis

44 naufragium metuentibus ora

45 Quis feret hoc carmen latiam festinus in Urbem :

46 inque manus oculosque Carafae

47 deponet ? Fateor : sunt haec immania vota.

48 Ausurum tamen incitat ardor,

49 audacemque facit. Quid enim salebrosa viarum

50 aut nimium distantia culpem ?

51 Non opus Uranie labente per aethera Romam,

52 ut molles mihi praeparat aures :

53 non duce Mercurio, non Flacci praepete cygno,

54 non ala bipatente Caballi.

55 Si vel Hiems incana gelu, quam mittimus Oden,

56 vel Boreas in turbine portet ;

57 admittit facilis Princeps. Nec extera jactat.

58 Humanum se praebet et aequum.

59 Hoc reliquas dotes (quas qui comprendere tentae,

60 Thybri, tuas numerabit arenas,)

61 obsignat, pulcher velut annulus indice gemmam

62 ornatur, digitale metallum.

63 Illum, seu patrius ex Rheno accitus in arces

64 Italiae vineta revisat :

65 anteit et sequitur, stipatque fidelis et ambit

66 candoris Germania prisci.

67 Seu repetat nostrae jam cognita frigora Brumae,

68 Teutonicas legatus in oras :

69 et Decor, et Virtus, et non odiosa potestas,

70 et fandi suavissimus imber ;

71 et sperata Salus, et ab imo pectore ducta

72 sincerae suspiria Pacis ;

73 et simplex animi facies, et purpura duplex,

74 et Pudor, et sublimis Honestas ;

75 et scintillantes a puro lumine nictus,

76 et madidi dulcedine mores ;

77 et frontis nitor, et miti surgentia vultu

78 innubis duo sidera caeli ;

79 et ver, et tepidi fragrantior aura Favoni

80 et sancti comitantur Amores.

Page 222: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

222

AUCTOR AD HISTORIAM TANTISPER INTERMISSAM REDIT...

S9_33 v.1 Interim soles, rapidoque Lunae

2 essedo fallunt celeres poetam.

3 Musa, scribendis mihi fixa bellis

4 tempora, carpit.

5 Quo minus ceptos peragam triumphos,

6 obstat assultans ; lepidisque captum

7 semper inventis animum lacessit

8 aspera sisti.

9 Quid, quod inculcet Venusina Famam ?

10 Quid, quod illudat malesuada donis ?

11 Quid, quod absentes vetita sodales

12 fraude subornet ?

13 Cantet, hortantur : residemque damnant.

14 Obsequor tandem, sed inobsequentis

15 more : quo scazon piger, ire jussus

16 dejicit aures.

17 Sic catenatos duplico labores.

18 Dumque diversas negat explicari

19 pectus in curas ; fugit, et fugae pu-

20 nitur eadem.

21 Juro divisum cere -per Jovis- brum, et

22 integrum castae cerebrum Minervae ;

23 quo sacramento nihil ipse majus

24 novit Apollo.

25 Sit ratum. Donec Bavarum Leonem

26 vexerim, victo fugiente, Pragam :

27 debitor nullis fuero Camenis.

28 Tangimus aras.

29 Redde vulgarem calamum, Thalia !

30 Redde surreptam digitis Sibeni,

31 per Bohemorum metuenda, Pennam,

32 castra volantem.

CYGNUS LAURETANUS.

S9_34 v.1 Ut dehiscat ima Tellus !

2 Summa nolit ferre vatem !

3 Qui furente raptus oestro,

4 rursus excitavit odas :

5 nec tamen, vibrante cordas :

6 mentionem Nazarenae plausit ullam Virginis.

7 Cui poesin, liberali

8 quanta floret cumque vultu ;

9 et micantis tela venae

10 debeo : vel corde si quod

11 subsilit vitale fulgur :

12 marcido transmissa somno tristis est silentii.

13 Quo scelestus inficetum

14 expiabo fonte crimen ?

15 Naufragans in Hippocrene,

16 quo doloris vela vertam ?

17 Paenitudo sera torquet,

18 fila post Horatiana, me vidente, perdita.

19 Restat unus ille mollis,

Page 223: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

223

20 vanus ille dithyrambus .

21 Quale carmen solus Hymen

22 pangit, et turgente crines

23 Liber impeditus uva.

24 "Personant clamore montes, antra, silvae, flumina.

25 Fontis expers, nuptiali

26 virginem cantabo versu !

27 Dissonant profana sacris.

28 Flecte, prae pudore, flecte

29 corneam, poeta, venam :

30 Inque rupes, inque saxa verte te Marpesia.

31 Salva res est. Sisto gressum.

32 Repperi formosa nostrae

33 vela, palliumque culpae.

34 Arte corrigendus error,

35 fas fit uti dithyrambo :

36 meque tanto major ejus juverit licentia.

37 Hoc olorem posse metro

38 elici de feriantis

39 spero Tethios cubili.

40 Pulchra si cupido famae

41 tangit et lyras natantes ;

42 blandiar, mulcensque baccas ingeram Parnassias :

43 nostra paullo buxus ante,

44 facta jam canorus Ales :

45 qualis in ripa Caystri,

46 qualis in stagno Padusae :

47 caerulum relinque tectum :

48 adque vatem, cygne noster, cygne dulcis, enata.

49 Quando nunc amoena Flacci,

50 te cadente subter undas,

51 plectra sunt erepta nobis,

52 subveni biformis Oscen.

53 Anxium jucunda vatem

54 urit hujus, et flagellat, carminis necessitas.

55 Cygne dulcis, cygne, prodi.

56 Per sorores te columbas,

57 te Padi per hospitalis

58 oro, Maeandrique fratres.

59 Te per omnes flexuosi

60 plumeos precor sodales, inquilinos Mincii.

61 Cygne, Naiadum voluptas :

62 penniger Phonasce ponti :

63 suavis Amphion volucrum :

64 piscium marinus Orpheus :

65 nobilis choraula Phorci :

66 tende nervos, et sonorum funde flumen gutture.

67 Helluo, gruis profundum

68 ausus est optare collum.

69 Digniore quisque voto,

70 ut diu fruantur aures,

71 erudita suavitate ;

72 Longa Cygni colla malit, musicae Philoxenus.

73 Nulla sic vocalis Ales

74 Fata praescit ; et peritos

75 luminum transmittit orbes

76 alterum sagax in Orbem.

77 Quando mors minatur ictum,

Page 224: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

224

78 in suo tam laeta lessum nulla cantat funere.

79 Cygne, prodi. Quid moraris

80 otiosus sub recessu ?

81 Spirat Auster, vela Musis,

82 laureate Typhi, laxa

83 barbitum navale Phoebi.

84 Mille voces puppe vectans, mille prora egurgita.

85 Hic sinu late reducto.

86 Pegasi clauduntur undae.

87 Viva, tange, cymba, portum :

88 tinniens carina vatis,

89 cygne laureate canta.

90 Qui superna fulget inter astra, frater audiet.

91 Audietque Nympha, campo

92 In Piceno nota Nympha.

93 Ille, qui te candor ornat,

94 comparatus innocenti

95 candidissimaeque formae,

96 atra nox est, atque carbo, sole tostus Aethiops.

97 Cygne, tandem, cygne, prodi.

98 Prodit, ecce, jam videtur.

99 Remigans ut explicatas

100 circinat decenter alas !

101 Ut superbo colla gestu

102 tendit, eque fonte carmen profluens expectorat !

103 Innocens in amne Siren :

104 mitte, quem Natura cantum

105 dictat, auscultaque nostrum,

106 ut reciprocare possis.

107 Sancta, dic, Mariae ! Sancta,

108 cujus est Divina Proles. Sancta Virgo Virginum.

109 Mater illibata Christi.

110 Gratia fecunda Mater :

111 pura mento, casta sensu,

112 Mater integri pudoris.

113 Mater excitans amores.

114 Conditoris et salutis Mater admirabilis.

115 Virgo ter verenda, salve.

116 Virgo salve praedicanda.

117 Nulla vox humana vires

118 Virginis potentis aequet.

119 Vincis omnes, Virgo clemens,

120 et fidelis Virgo, laudes, Virgo prudentissima.

121 Diceris Crystallus illa,

122 juris in qua forma splendet.

123 Diceris scientis illa

124 cuncta sedes esse Verbi.

125 Diceris, maerore pulso,

126 Causa publici triumphi, Causa nostri gaudii,

127 vas honoris, vas decoris ;

128 Virgo, vas insigne gemmis.

129 cum fragrantis flore nardi,

130 Cumque odore cinnamomi,

131 spiritus pio calentes

132 ture volvis : et rosarum germen halas mysticum,

133 Tu Davidis lata turris

134 arduis eburna pinnis ;

135 fortium de qua virorum

Page 225: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

225

136 omnis armatura pendet,

137 Tu domus subnixa septem

138 purpuratis es columna : aula regis aurea.

139 Quisquis evitare bellum,

140 Cum Deo sancire pacem

141 optat, exsolvique noxa :

142 foederis contingat arcam.

143 Clausa quondam nunc aperta ;

144 arcta, per te lata nunc est facta, caeli Janua

145 Nocte qualis evoluta,

146 cum minores cogit ignes.

147 Stella matutina fulget ;

148 talis, o decora, luce :

149 nubilasque mortis umbras,

150 mentiumque luctuosam discutis caliginem.

151 Tu Salus, fugare morbos,

152 Tu Reis patens Asylum.

153 Supplices celare nosti.

154 Cum dolores et pericla

155 ingruunt ; terra marique

156 unicum, certumque fessis rebus es solacium.

157 Sive pontum classe Turca

158 sternat, et tumultuosis

159 plena pulset stagna remis :

160 sive caelo natus hostis

161 vim minetur ; semper aequi

162 sentit in re dulce nomen Christianus auxili.

163 Ergo jure totus Aether

164 servit uni. Teque coram

165 cuncta, quae rotantur, astra

166 poplites cum Sole lunant.

167 Angeli, vos sceptra primi ;

168 deinde nepti vos parentes, tot Patrum submittitis.

169 Hinc scari, Regina, vates ;

170 hinc tuba, Regina, clamant.

171 Martyrum te palma vestit.

172 Virginum corona cingit.

173 Omnium Regina divum,

174 omnium, Beata, festo diceris praeconio,

175 attigisti, cygne, metam.

176 Conde rostrum, solve chordas,

177 albicans testudo plumis.

178 Carminis peractus ordo est.

179 I, licet renavigare :

180 caeterorum, quae canemus, nolo, fias arbiter.

181 Paret ecce. Pandit arcum,

182 et resectas transit undas.

183 Ille praepes ante motis

184 ter quaterque plausit alis.

185 Ter sonans, Maria ; clarum

186 vellus et spumante plumas tinxit udas vortice.

187 Liliis stellata Virgo :

188 sume, quae sub involucro

189 Musa Cygni nostra lusit.

190 Hasce namque, quas dicamus,

191 penna Cygni scripsit odas.

192 Hinc tuam votiva rite propter aram figitur.

193 Anseris jam penna restat,

Page 226: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

226

194 Martis insumenda castris.

195 Ales iste bellicosus

196 Ausones servavit olim :

197 et frementis arma Brenni,

198 et truces clangore Gallos arce summa prodidit,

199 Diva, nostris blanda coeptis

200 simplices adverte nutus.

201 Perque lubricos eunti,

202 Bella detestata, calles ;

203 et per hostem, perque foedis

204 arva stragibus repleta forte robur suffice.

205 Duc manu manum sequentem.

206 Hac in urbes, in cruentas

207 itur a scriptore caedes.

208 Dum tenorem mens eundem

209 servet inconcussa semper ?

210 Duc per alba, duc per atra : laeta, sive tristia.

&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&&

IN POEMATUM LIBROS JACOBI BALDE. A C. BARLAEO SCRIPTUM.

S9_35 v.1 Nil reges, nil sceptra moror, Baldaee, ducumque

2 nomina, vel si quid grandius Orbis habet.

3 Cedant Caesareae solis jam Vatibus aulae.

4 Imperium nullo fine poeta tenet.

5 Caesare plus, plus rege sumus ; plus possumus illis,

6 regna Camenarum plus speciosa puto.

7 Tu ducibus majora facis, tu fortior exis,

8 latius ingenio liberiore ruis.

9 Per terras caelique domos per cuncta vagaris :

10 et vario passim carmine rector ovas.

11 Jam tibi materies Roma est et sacra tuorum ;

12 vitaque non uno relligiosa modo

13 tot sancti pietate graves, et quidquid Olympi est :

14 quidquid adorandi suspicit ora die.

15 Jam tibi fallacis sordent ludibria Mundi,

16 humanique jacet scena superba fori.

17 Et, te teste, nihil sumus, et vanissima rerum

18 portio, et aeterni vix levis umbra boni.

19 Sceptra, Deum, mitras loqueris, silvasque, lacusque,

20 sidera : nec vatum vox, Philomela silet.

21 Jam Batavus venit in carmen, nunc Itala virtus :

22 dicitur, et numeris Austria digna tuis.

23 Pontificum tibi debet apex, Tiberinaque multum

24 pilea. Tanta facis numina lege loqui.

25 Truditur in Cirrham Mavors, Bellona poetam

26 induit, et rabiem mitigat arte suam,

27 Bella gerunt tot regna. Tuo sed carmine pax est :

28 et veteres regum se posuere minae.

29 Memmius ingentes orando mitigat iras :

30 et labor augustos occupat iste Deos.

31 In tabulis, Baldaee, tuis cessere tumultus,

32 articulosque tuo jure, poeta, taces.

33 Colligit unanimos lenis facundia fasces :

34 quosque ligat, Phoebo non renuente, ligat

Page 227: JACOB BALDE SILVAE LYRICAE - CARMINA LATINAcarmina-latina.com/cariboost_files/BALDE_20SYLVES_TWD.pdf · 6 lusu lavantur victimae. 7 Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,

227

35 et matrum damnat lacrimas, et flebile bellum

36 et voto Pacem prosperiore juvat.

37 Omnia sic flectit vates et praesidet orbi,

38 et loquitur numquam jussus ad ista loqui.

39 Extorquet manibus gladios, tormenta, secures,

40 mansuetosque suis imperat esse duces.

41 Et facit hoc, nulli gravis ad consulta Cherusco.

42 Et facit hoc, cum se possidet ipse domi

43 et facit hoc, nullis vectus per rura quadrigis :

44 et facit hoc nullae cum sonuere tubae.

45 Pugnatum satis, o reges. Desuescite bella.

46 Perfidus in falces ensis et ultor eat.

47 Victoris sit praeda sui sic parta tenete.

48 Sit satis hac omnes conditione frui.

49 Si, Baldaee, tibi ; si se mihi crederet Orbis,

50 juro fidem, hoc uno pax foret articulo.