De Officiis

download De Officiis

If you can't read please download the document

description

Classical, Latin

Transcript of De Officiis

CICERO: DE OFFICIIS LIBER PRIMUS[1.1] Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idqueAthenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae proptersummam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientiaaugere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatemsemper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sedetiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, utpar sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, utuidemur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modoGraecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrenturadeptos et ad dicendum et ad iudicandum.[1.2] Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatisphilosophorum et disces quam diu uoles; tam diu autem uelle debebis,quoad te quantum proficias non paenitebit. Sed tamen nostra legens nonmultum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici etPlatonici uolumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio -- nihil enimimpedio -- orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostrispleniorem. Nec uero hoc arroganter dictum existimari uelim. Namphilosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium,apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatemconsumpsi, si id mihi assumo, uideor id meo iure quodam modouindicare.[1.3] Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solumorationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illisfere se aequarunt, studiose legas, -- uis enim maior in illis dicendi,-- sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationisgenus. Et id quidem nemini uideo Graecorum adhuc contigisse, ut idemutroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi ethoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hocnumero haberi potest, disputator subtilis, orator parum uehemens,dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autemquantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certesecuti sumus.[1.4] Equidem et Platonem existimo si genus forense dicendi tractareuoluisset, grauissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenemsi illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare uoluisset,ornate splendideque facere potuisse; eodemque modo de Aristotele etIsocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsitalterum. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multaposthac, ab eo ordiri maxime uolui, quod et aetati tuae essetaptissimum et auctoritati meae. Nam cum multa sint in philosophia etgrauia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata,latissime patere uidentur ea quae de officiis tradita ab illis etpraecepta sunt. Nulla enim uitae pars neque publicis neque priuatisneque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid,neque si cum altero contrahas, uacare officio potest in eoque etcolendo sita uitae est honestas omnis et neglegendo turpitudo.[1.5] Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum.Quis est enim, qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum seaudeat dicere? Sed sunt non nullae disciplinae, quae propositisbonorum et malorum finibus officium omne peruertant. Nam qui summumbonum sic instituit, ut nihil habeat cum uirtute coniunctum, idquesuis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat etnon interdum naturae bonitate uincatur, neque amicitiam colere possitnec iustitiam nec liberalitatem; fortis uero dolorem summum malumiudicans aut temperans uoluptatem summum bonum statuens esse certenullo modo potest.[1.6] Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputatione nonegeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitursi sibi consentaneae uelint esse, de officio nihil queant dicere,neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradipossunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatempropter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptioStoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis,Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est, qui tamen haberentius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectumreliquissent, ut ad officii inuentionem aditus esset. Sequemur igiturhoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non utinterpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioquenostro quantum quoque modo uidebitur, hauriemus.[1.7] Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est,ante definire, quid sit officium, quod a Panaetio praetermissum essemiror. Omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio,debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quodisputetur. . . . Omnis de officio duplex est quaestio. Unum genusest, quod pertinet ad finem bonorum, alterum, quod positum est inpraeceptis, quibus in omnes partes usus uitae conformari possit.Superioris generis huiusmodi sunt exempla, omniane officia perfectasint, num quod officium aliud alio maius sit et quae sunt generiseiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquampertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis adinstitutionem uitae communis spectare uidentur; de quibus est nobishis libris explicandum.[1.8] Atque etiam alia diuisio est officii. Nam et medium quoddamofficium dicitur et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor,uocemus, quoniam Graeci katorthoma, hoc autem commune officiumkathekon uocant. Atque ea sic definiunt, ut rectum quod sit, idofficium perfectum esse definiant; medium autem officium id essedicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit.[1.9] Triplex igitur est, ut Panaetio uidetur, consilii capiendideliberatio. Nam aut honestumne factu sit an turpe dubitant id, quodin deliberationem cadit; in quo considerando saepe animi in contrariassententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant aduitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias,ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuuare et suos, conducatid necne, de quo deliberant; quae deliberatio omnis in rationemutilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare uidetur cumhonesto id, quod uidetur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere,honestas contra reuocare ad se uidetur, fit ut distrahatur indeliberando animus afferatque ancipitem curam cogitandi.[1.10] Hac di uisione, cum praeterire aliquid maximum uitium indiuidendo sit, duo praetermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestuman turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestisutrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. Itaquam ille triplicem putauit esse rationem in quinque partes distribuidebere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, tumpari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.[1.11] Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se,uitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura uideantur,omniaque, quae sint ad uiuendum necessaria anquirat et paret, utpastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem. Commune item animantiumomnium est coniunctionis appetitus procreandi causa et cura quaedameorum, quae procreata sint. Sed inter hominem et beluam hoc maximeinterest, quod haec tantum, quantum sensu mouetur, ad id solum, quodadest quodque praesens est se accommodat, paulum admodum sentienspraeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, perquam consequentia cernit, causas rerum uidet earumque praegressus etquasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusquepraesentibus adiungit atque adnectit futuras, facile totius uitaecursum uidet ad eamque degendam praeparat res necessarias.[1.12] Eademque natura ui rationis hominem conciliat homini et adorationis et ad uitae societatem ingeneratque inprimis praecipuumquendam amorem in eos, qui procreati sunt impellitque, ut hominumcoetus et celebrationes et esse et a se obiri uelit ob easque causasstudeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad uictum, nec sibisoli, sed coniugi, liberis, caeterisque quos caros habeat tueriquedebeat, quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendamfacit.[1.13] Inprimisque hominis est propria ueri inquisitio atqueinuestigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque uacui,tum auemus aliquid uidere, audire, addiscere cognitionemque rerum autoccultarum aut admirabilium ad beate uiuendum necessariam ducimus. Exquo intellegitur, quod uerum, simplex sincerumque sit, id esse naturaehominis aptissimum. Huic ueri uidendi cupiditati adiuncta estappetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatusa natura uelit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causaiuste et legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existithumanarumque rerum contemptio.[1.14] Nec uero illa parua uis naturae est rationisque, quod unum hocanimal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factisdictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur,nullum aliud animal pulchritudinem, uenustatem, conuenientiam partiumsentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animumtransferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem inconsiliis factisque conseruandam putat cauetque ne quid indecoreeffeminateue faciat, tum in omnibus et opinionibus et factis ne quidlibidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur etefficitur id, quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum nonsit, tamen honestum sit, quodque uere dicimus, etiamsi a nullolaudetur, natura esse laudabile.[1.15] Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honestiuides, "quae si oculis cerneretur, mirabiles amores ut ait Plato,excitaret sapientiae". Sed omne, quod est honestum, id quattuorpartium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia ueri sollertiaqueuersatur aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique etrerum contractarum fide aut in animi excelsi atque inuicti magnitudineac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur ordine et modo,in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter secolligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorumgenera nascuntur, uelut ex ea parte, quae prima discripta est, in quasapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inuentio ueri,eiusque uirtutis hoc munus est proprium.[1.16] Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque uerissimumsit quique acutissime et celerrime potest et uidere et explicarerationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet.Quocirca huic quasi materia, quam tractet et in qua uersetur, subiectaest ueritas.[1.17] Reliquis autem tribus uirtutibus necessitates propositae suntad eas res parandas tuendasque, quibus actio uitae continetur, ut etsocietas hominum coniunctioque seruetur et animi excellentiamagnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suiscomparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordoautem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia,uersantur in eo genere ad quod est adhibenda actio quaedam, non solummentis agitatio. Is enim rebus, quae tractantur in uita, modum quendamet ordinem adhibentes, honestatem et decus conseruabimus.[1.18] Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam uimquediuisimus, primus ille, qui in ueri cognitione consistit, maximenaturam attingit humanam. Omnes enim trahimur et ducimur adcognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrumputamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpeducimus. In hoc genere et naturali et honesto duo uitia uitanda sunt,unum, ne incognita pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur,quod uitium effugere qui uolet -- omnes autem uelle debent --adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam.[1.19] Alterum est uitium, quod quidam nimis magnum studium multamqueoperam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque nonnecessarias. Quibus uitiis declinatis quod in rebus honestis etcognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut inastrologia C. Sulpicium audimus, in geometria Sex. Pompeium ipsicognouimus, multos in dialecticis, plures in iure ciuili, quae omnesartes in ueri inuestigatione uersantur, cuius studio a rebus gerendisabduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actioneconsistit, a qua tamen fit intermissio saepe multique dantur ad studiareditus; tum agitatio mentis, quae numquam adquiescit, potest nos instudiis cognitionis etiam sine opera nostra continere. Omnis autemcogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestiset pertinentibus ad bene beateque uiuendum aut in studiis scientiaecognitionisque uersabitur. Ac de primo quidem officii fonte diximus.[1.20] De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societashominum inter ipsos et uitae quasi communitas continetur; cuius partesduae: iustitia, in qua uirtutis splendor est maximus, ex qua uiri boninominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem uelbenignitatem uel liberalitatem appellari licet. Sed iustitiae primummunus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria, deinde utcommunibus pro communibus utatur, priuatis ut suis.[1.21] Sunt autem priuata nulla natura, sed aut uetere occupatione, utqui quondam in uacua uenerunt, aut uictoria, ut qui bello potiti sunt,aut lege, pactione, condicione, sorte; ex quo fit, ut ager ArpinasArpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque est priuatarumpossessionum discriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit eorum, quaenatura fuerant communia, quod cuique optigit, id quisque teneat; e quosi quis [1.quaeuis] sibi appetet, uiolabit ius humanae societatis.[1.22] Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobissolum nati sumus ortusque nostri partem patria uindicat, partem amici,atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominumomnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsiinter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducemsequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione officiorum,dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus deuincirehominum inter homines societatem.[1.23] Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorumconuentorumque constantia et ueritas. Ex quo, quamquam hoc uidebiturfortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studioseexquirunt, unde uerba sint ducta, credamusque, quia fiat, quod dictumest appellatam fidem. Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, quiinferunt, alterum eorum, qui ab is, quibus infertur, si possunt, nonpropulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut iraaut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre uidetursocio; qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tamest in uitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat.[1.24] Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industriainferuntur, saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere altericogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo.Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, utadipiscantur ea, quae concupiuerunt; in quo uitio latissime patetauaritia.[1.25] Expetuntur autem diuitiae cum ad usus uitae necessarios, tum adperfruendas uoluptates. In quibus autem maior est animus, in ispecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem, utnuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui inre publica princeps uellet esse, cuius fructibus exercitum alere nonposset. Delectant etiam magnifici apparatus uitaeque cultus cumelegantia et copia, quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniaecupiditas esset. Nec uero rei familiaris amplificatio nemini nocensuituperanda est, sed fugienda semper iniuria est.[1.26] Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiatobliuio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt.Quod enim est apud Ennium: "Nulla sancta societas Nec fides regni est",id latius patet. Nam quidquid eiusmodi est, in quo non possint pluresexcellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sitseruare sanctam societatem. Declarauit id modo temeritas C. Caesaris,qui omnia iura diuina et humana peruertit propter eum, quem sibi ipseopinionis errore finxerat principatum. Est autem in hoc generemolestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumqueexistunt honoris, imperii, potentiae, gloriae cupiditates. Quo magiscauendum est, ne quid in eo genere peccetur.[1.27] Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum perturbationealiqua animi, quae plerumque breuis est et ad tempus, an consulto etcogitata fiat iniuria. Leuiora enim sunt ea, quae repentino aliquomotu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferuntur. Ac deinferenda quidem iniuria satis dictum est.[1.28] Praetermittendae autem defensionis deserendique officii pluressolent esse causae. Nam aut inimicitias aut laborem aut sumptussuscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suisstudiis quibusdam occupationibusue sic impediuntur, ut eos, quostutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque uidendum est, ne nonsatis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum, quod inueri inuestigatione uersentur quodque ea, quae plerique uehementerexpetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pronihilo putent, propterea iustos esse. Nam alterum [1.iustitiae genus]assequuntur, ut inferenda ne cui noceant iniuria, in alterum incidunt;discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque eosne ad rem publicam quidem accessuros putant nisi coactos. Aequiusautem erat id uoluntate fieri; nam hoc ipsum ita iustum est, quodrecte fit, si est uoluntarium.[1.29] Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae aut odioquodam hominum suum se negotium agere dicant nec facere cuiquamuideantur iniuriam. Qui altero genere iniustitiae uacant, in alterumincurrunt; deserunt enim uitae societatem, quia nihil conferunt in eamstudii, nihil operae, nihil facultatum.[1.30] Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositisadiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus,quibus iustitia contineretur, facile quod cuiusque temporis officiumsit poterimus, nisi nosmet ipsos ualde amabimus, iudicare. Est enimdifficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes"humani nihil a se alienum putat"; sed tamen, quia magis ea percipimusatque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera aut aduersa eueniunt,quam illa, quae caeteris, quae quasi longo interuallo interiectouidemus, aliter de illis ac de nobis iudicamus. Quocirca benepraecipiunt, qui uetant quicquam agere, quod dubites aequum sit aniniquum. Aequitas lucet ipsa per se, dubitatio cogitationem significatiniuriae.[1.31] Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime uidentur dignaesse iusto homine, eoque quem uirum bonum dicimus, commutanturfiuntque contraria, ut reddere depositum, [1.etiamne furioso?] facerepromissum quaeque pertinent ad ueritatem et ad fidem; ea migrareinterdum et non seruare fit iustum. Referri enim decet ad ea, quaeposui principio fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur,deinde ut communi utilitati seruiatur. Ea cum tempore commutantur,commutatur officium et non semper est idem.[1.32] Potest enim accidere promissum aliquod et conuen tum, ut ideffici sit inutile uel ei, cui promissum sit, uel ei, qui promiserit.Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, nonfecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex tribus enimoptatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interituiratus optauit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissaigitur seruanda sunt ea, quae sint is, quibus promiseris inutilia, necsi plus tibi ea noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contraofficium est, maius anteponi minori, ut si constitueris, cuipiam teaduocatum in rem praesentem esse uenturum atque interim grauiteraegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere, quoddixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si sedestitutum queratur. Iam illis promissis standum non esse quis nonuidet, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit? quaequidem pleraque iure praetorio liberantur, nonnulla legibus.[1.33] Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callidased malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud "summum ius summainiuria" factum est iam tritum sermone prouerbium. Quo in genere etiamin re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierumessent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierumessent pactae, non noctium indutiae. Ne noster quidem probandus, siuerum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium -- nihil enim habeopraeter auditum -- arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus asenatu datum, cum ad locum uenisset, cum utrisque separatim locutum,ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredimallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictumest. Itaque illorum finis sic, ut ipsi dixerant, terminauit; in mediorelictum quod erat, populo Romano adiudicauit. Decipere hoc quidemest, non iudicare. Quocirca in omni est re fugienda talis sollertia.[1.34] Sunt autem quaedam officia etiam aduersus eos seruanda, aquibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus;atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit iniuriae suaepaenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et caeteri sint ad iniuriamtardiores. Atque in re publica maxime conseruanda sunt iura belli. Namcum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum peruim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum estad posterius, si uti non licet superiore.[1.35] Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sineiniuria in pace uiuatur, parta autem uictoria conseruandi i, qui noncrudeles in bello, non inmanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos,Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in ciuitatem etiam acceperunt, atKarthaginem et Numantiam funditus sustulerunt; nollem Corinthum, sedcredo aliquid secutos, oportunitatem loci maxime, ne posset aliquandoad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci,quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo simihi esset obtemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quaenunc nulla est, haberemus. Et cum iis, quos ui deuiceris consulendumest, tum ii, qui armis positis ad imperatorum fidem confugient,quamuis murum aries percusserit, recipiendi. In quo tantopere apudnostros iustitia culta est, ut ii, qui ciuitates aut nationes deuictasbello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.[1.36] Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iureperscripta est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum,nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit etindictum. [1.Popilius imperator tenebat prouinciam, in cuius exercituCatonis filius tiro militabat. Cum autem Popilio uideretur unamdimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legionemilitabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset,Cato ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere,secundo eum obliget militiae sacramento, quia priore amisso iure cumhostibus pugnare non poterat.[1.37] Adeo summa erat obseruatio in bello mouendo.] M. quidem Catonissenis est epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missumfactum esse a consule cum in Macedonia bello Persico miles esset.Monet igitur ut caueat, ne proelium ineat; negat enim ius esse, quimiles non sit cum hoste pugnare. Equidem etiam illud animaduerto,quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis uocaretur,lenitate uerbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud maioresnostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecimtabulae: aut status dies cum hoste, itemque aduersus hostem aeternaauctoritas. Quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, quicum bellumgeras, tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen durius effecitiam uetustas; a peregrino enim recessit et proprie in eo, qui armacontra ferret, remansit.[1.38] Cum uero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria,causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo anteiustas causas esse bellorum. Sed ea bella, quibus imperii propositagloria est, minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum ciui alitercontendimus, si est inimicus, aliter si competitor (cum alterocertamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae) siccum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uteresset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis,Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal,reliqui iustiores. Pyrrhi quidem de captiuis reddendis illa praeclara: Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis, Nec cauponantes bellum, sed belligerantes Ferro, non auro uitam cernamus utrique. Vosne uelit an me regnare era, quidue ferat Fors, Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum: Quorum uirtuti belli Fortuna pepercit, Eorundem libertati me parcere certum est. Dono, ducite, doque uolentibus cum magnis dis.[1.39] Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiamsi quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt, est in eo ipsofides conseruanda, ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis, cumde captiuis commutandis Romam missus esset iurassetque se rediturum,primum, ut uenit, captiuos reddendos in senatu non censuit, deinde,cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluitquam fidem hosti datam fallere.[1.40 [1.Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decemHannibal Romam misit astrictos iure iurando se redituros esse nisi deredimendis is, qui capti erant, impetrassent, eos omnes censores,quoad quisque eorum uixit, quod peierassent in aerariis reliquerunt,nec minus illum, qui iure iurando fraude culpam inuenerat. Cum enimpermissu Hannibalis exisset e castris, rediit paulo post, quod seoblitum nescio quid diceret; deinde egressus e castris iure iurando sesolutum putabat, et erat uerbis, re non erat. Semper autem in fidequid senseris, non quid dixeris, cogitandum est. Maximum autemexemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cuma Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se uenenum regi daturum et eumnecaturum. Senatus et C. Fabricius eum Pyrrho dedit. Ita ne hostisquidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum scelereapprobauit.][1.41] Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est. Meminerimusautem etiam aduersus infimos iustitiam esse seruandam. Est auteminfima condicio et fortuna seruorum, quibus non male praecipiunt, quiita iubent uti, ut mercennariis, operam exigendam, iusta praebenda.Cum autem duobus modis, id est aut ui aut fraude, fiat iniuria, frausquasi uulpeculae, uis leonis uidetur; utrumque homine alienissimum,sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitaliorquam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut uiri boni esseuideantur. De iustitia satis dictum.[1.42] Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac deliberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominisaccommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primumne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne uidebitur fieri, etcaeteris, deinde ne maior benignitas sit, quam facultates, tum ut prodignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum, ad quamhaec referenda sunt omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quodobsit illi, cui prodesse uelle uideantur, non benefici nequeliberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliisnocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si insuam rem aliena conuertant.[1.43] Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et gloriae, quieripiunt aliis, quod aliis largiantur, ique arbitrantur se beneficosin suos amicos uisum iri, si locupletent eos quacumque ratione. Idautem tantum abest ab officio, ut nihil magis officio possit essecontrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur. quaeprosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C. Caesaris pecuniarumtranslatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis uideri;nihil est enim liberale, quod non idem iustum.[1.44] Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quamfacultates, quod qui benigniores uolunt esse, quam res patitur, primumin eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias hiset suppeditari aequius est et relinqui eas transferunt ad alienos.Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi etauferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae. Videreetiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloriaductos, ut benefici uideantur facere multa, quae proficisci abostentatione magis quam a uoluntate uideantur. Talis autem simulatiouanitati est coniunctior quam aut liberalitati aut honestati.[1.45] Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus essetdignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi, in quem beneficiumconferetur, et animus erga nos et communitas ac societas uitae et adnostras utilitates officia ante collata; quae ut concurrant omnia,optabile est; si minus, plures causae maioresque ponderis plushabebunt.[1.46] Quoniam autem uiuitur non cum perfectis hominibus planequesapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur, si suntsimulacra uirtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esseneglegendum, in quo aliqua significatio uirtutis appareat, colendumautem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime uirtutibus hislenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multaiam dicta sunt, iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine nonperfecto nec sapiente feruentior plerumque est, illae uirtutes bonumuirum uidentur potius attingere. Atque haec in moribus.[1.47] De beniuolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primumillud est in officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimumdiligamur, sed beniuolentiam non adulescentulorum more ardore quodamamoris, sed stabilitate potius et constantia iudicemus. Sin eruntmerita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia, maior quaedam curaadhibenda est; nullum enim officium referenda gratia magis necessariumest.[1.48] Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modopossis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio prouocati faceredebemus? An imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt, quamacceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos, nondubitamus, officia conferre, quales in eos esse debemus, qui iamprofuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandibeneficii, alterum reddendi, demus necne in nostra potestate est, nonreddere uiro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria.[1.49] Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, necdubium, quin maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen inprimis,quo quisque animo, studio, beniuolentia fecerit, ponderandum est.Multi enim faciunt multa temeritate quadam sine iudicio, uel morbo inomnes uel repentino quodam quasi uento impetu animi incitati; quaebeneficia aeque magna non sunt habenda atque ea, quae iudicio,considerate constanterque delata sunt. Sed in collocando beneficio etin referenda gratia, si caetera paria sunt, hoc maxime officii est, utquisque opis indigeat, ita ei potissimum opitulari; quod contra fit aplerisque; a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget,tamen ei potissimum inseruiunt.[1.50] Optime autem societas hominum coniunctioque seruabitur, si, utquisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimumconferetur. Sed quae naturae principia sint communitatis et societatishumanae, repetendum uidetur altius. Est enim primum quod cernitur inuniuersi generis humani societate. Eius autem uinculum est ratio etoratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicandoconciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate,neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inessefortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam,aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et orationisexpertes.[1.51] Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus interomnes societas haec est. In qua omnium rerum, quas ad communem hominumusum natura genuit, est seruanda communitas, ut quae discripta suntlegibus et iure ciuili, haec ita teneantur, ut sit constitutum equibus ipsis, caetera sic obseruentur, ut in Graecorum prouerbio est,amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia hominum uidenturea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferriin permultas potest: Homo, qui erranti comiter monstrat uiam, Quasi lumen de suo lumine accendat, facit. Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detrimento commodaripossit, id tribuatur uel ignoto.[1.52] Ex quo sunt illa communia: non prohibere aqua profluente, patiab igne ignem capere, si qui uelit, consilium fidele deliberanti dare,quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Quare et hisutendum est et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sedquoniam copiae paruae singulorum sunt, eorum autem, qui his egeant,infinita est multitudo, uulgaris liberalitas referenda est ad illumEnnii finem "nihilominus ipsi lucet", ut facultas sit, qua in nostrossimus liberales.[1.53] Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illainfinita discedatur, proprior est eiusdem gentis, nationis, linguae,qua maxime homines coniunguntur. Interius etiam est eiusdem esseciuitatis; multa enim sunt ciuibus inter se communia, forum, fana,porticus, uiae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudinespraeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesquecontractae. Artior uero colligatio est societatis propinquorum; abilla enim inmensa societate humani generis in exiguum angustumqueconcluditur.[1.54] Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinemprocreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis,deinde una domus, communia omnia; id autem est principium urbis etquasi seminarium rei publicae. Sequuntur fratrum coniunctiones, postconsobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, inalias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia etaffinitates ex quibus etiam plures propinqui; quae propagatio etsuboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio etbeniuolentia deuincit homines [1.et] caritate.[1.55] Magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem utisacris, sepulchra habere communia. Sed omnium societatum nullapraestantior est, nulla firmior, quam cum uiri boni moribus similessunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum, quod saepe dicimus,etiam si in alio cernimus, [1.tamen] nos mouet atque illi in quo idinesse uidetur amicos facit.][1.56] Et quamquam omnis uirtus nos ad se allicit facitque, ut eosdiligamus, in quibus ipsa inesse uideatur, tamen iustitia etliberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius neccopulatius, quam morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem studiasunt, eaedem uoluntates, in iis fit, ut aeque quisque alterodelectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras uult inamicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est,quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae etmutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt firma deuinciuntursocietate.[1.57] Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatumnulla est grauior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est unicuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui,familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, proqua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo estdetestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriamet in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.[1.58] Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimumtribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorumbeneficiis maximis obligati sumus proximi liberi totaque domus, quaespectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium,deinceps bene conuenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortunaplerumque est. Quamobrem necessaria praesidia uitae debentur hismaxime quos ante dixi, uita autem uictusque communis, consilia,sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationesin amicitiis uigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quamsimilitudo morum coniugauit.[1.59] Sed in his omnibus officiis tribuendis uidendum erit, quidcuique maxime necesse sit et quid quisque uel sine nobis aut possitconsequi aut non possit. Ita non idem erunt necessitudinum gradus quitemporum, suntque officia, quae aliis magis quam aliis debeantur, utuicinum citius adiuueris in fructibus percipiendis quam aut fratremaut familiarem, at, si lis in iudicio sit, propinquum potius et amicumquam uicinum defenderis. Haec igitur et talia circumspicienda sunt inomni officio [1.et consuetudo exercitatioque capienda], ut boniratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoqueuidere, quae reliqui summa fiat, ex quo quantum cuique debeaturintellegas.[1.60] Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores quamuis artispraecepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu etexercitatione consequi possunt, sic officii conseruandi praeceptatraduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei magnitudo usum quoqueexercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in iuresocietatis humanae, quemadmodum ducatur honestum, ex quo aptum estofficium, satis fere diximus.[1.61] Intellegendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, equibus honestas officiumque manaret, splendidissimum uideri, quodanimo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit. Itaque inprobris maxime in promptu est, si quid tale dici potest: "Vos enim, iuuenes, animum geritis muliebrem, illa" uirgo "uiri"et si quid eiusmodi: Salmacida, spolia sine sudore et sanguine.Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterquegesta sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hincrhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis,Leuctris, hinc noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones,hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanusanimi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae,quod statuas quoque uidemus ornatu fere militari.[1.62] Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus,si iustitia uacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suiscommodis, in uitio est; non modo enim id uirtutis non est, sed estpotius immanitatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probedefinitur a Stoicis fortitudo, cum eam uirtutem esse dicuntpropugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriamconsecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus: nihil enimhonestum esse potest, quod iustitia uacat.[1.63] Praeclarum igitur illud Platonis: "Non," inquit, "solumscientia, quae est remota ab iustitia calliditas potius quam sapientiaest appellanda, uerum etiam animus paratus ad periculum, si suacupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomenhabeat, quam fortitudinis." Itaque uiros fortes et magnanimos eosdembonos et simplices, ueritatis amicos minimeque fallaces esse uolumus;quae sunt ex media laude iustitiae.[1.64] Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudineanimi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur.Ut enim apud Platonem est, omnem morem Lacedaemoniorum inflammatumesse cupiditate uincendi, sic, ut quisque animi magnitudine maximeexcellet, ita maxime uult princeps omnium uel potius solus esse.Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, seruareaequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit ut nequedisceptatione uinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur,existuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opesquam maximas consequantur et sint ui potius superiores quam iustitiapares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius; nullum enim est tempus,quod iustitia uacare debeat.[1.65] Fortes igitur et magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sedqui propulsant iniuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudohonestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non ingloria iudicat principemque se esse mauult quam uideri. Etenim qui exerrore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis uiris non esthabendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisquealtissimo animo est, gloriae cupiditate; qui locus est sane lubricus,quod uix inuenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis nonquasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam.[1.66] Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur,quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum estnihil hominem nisi quod honestum decorumque sit aut admirari autoptare aut expetere oportere, nullique neque homini nequeperturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res, ut cumita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidemet maxime utiles, sed ut uehementer arduas plenasque laborum etpericulorum cum uitae, tum multarum rerum, quae ad uitam pertinent.[1.67] Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiamutilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnosuiros in priore. In eo est enim illud, quod excellentes animos ethumana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si etsolum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animiperturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclarauidentur, parua ducere eaque ratione stabili firmaque contemnerefortis animi magnique ducendum est, et ea, quae uidentur acerba, quaemulta et uaria in hominum uita fortunaque uersantur, ita ferre, utnihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis. robustianimi est magnaeque constantiae.[1.68] Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangicupiditate, nec qui inuictum se a labore praestiterit, uinci auoluptate. Quam ob rem et haec uitanda et pecuniae fugiendacupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque parui quam amarediuitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere,si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.Cauenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enimlibertatem, pro qua magnanimis uiris omnis debet esse contentio. Necuero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum autdeponenda non numquam.[1.69] Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate etmetu, tum etiam aegritudine et uoluptate nimia et iracundia, uttranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiamtum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quamdico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se remouerint adotiumque perfugerint, in his et nobilissimi philosophi longequeprincipes et quidam homines seueri et graues, nec populi nec principummores ferre potuerunt uixeruntque non nulli in agris delectati re suafamiliari.[1.70] His idem propositum fuit quod regibus, ut ne qua re egerent, necui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic uiuere utuelis. Quare cum hoc commune sit potentiae cupidorum cum his, quosdixi, otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnashabeant, alteri si contenti sint et suo et paruo. In quo neutrorumomnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minusaliis grauis aut molesta uita est otiosorum, fructuosior autem hominumgeneri et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rempublicam et ad magnas res gerendas accomodauerunt.[1.71] Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam noncapessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, etiis, qui aut ualitudinis imbecillitate aut aliqua grauiore causaimpediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatemaliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, sidespicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia etmagistratus, iis non modo non laudi, uerum etiam uitio dandum puto.Quorum iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent,difficile factu est non probare, sed uidentur labores et molestias,tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere etinfamiam. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi constent,uoluptatem seuerissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriamneglegant, frangantur infamia atque ea quidem non satis constanter.[1.72] Sed iis qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiectaomni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est;nec enim aliter aut regi ciuitas aut declarari animi magnitudo potest.Capessentibus autem rem publicam nihilominus quam philosophis, haudscio an magis etiam, et magnificentia et despicientia adhibenda estrerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atquesecuritas, si quidem nec anxii futuri sunt et cum grauitateconstantiaque uicturi.[1.73] Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent ineorum uita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, etquia si quid aduersi eueniat, tam grauiter cadere non possunt.Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur maioraquestudia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iiset magnitudo est animi adhibenda et uacuitas ab angoribus. Ad remgerendam autem qui accedit, caueat, ne id modo consideret, quam illares honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem; in quoipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignauiam autnimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiispriusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens.[1.74] Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quamurbanas, minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe quaesiueruntpropter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisqueplerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti etcupidi bellorum gerendorum; uere autem si uolumus iudicare multae resextiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.[1.75] Quamuis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quamSolonis illustrius citeturque Salamis clarissimae testis uictoriae,quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituitAreopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est. Illudenim semel profuit, hoc semper proderit ciuitati; hoc consilio legesAtheniensium, hoc maiorum instituta seruantur. Et Themistocles quidemnihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuuerit, at ille uere [1.a] seadiutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius,qui a Solone erat constitutus.[1.76] Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestisquamquam imperium Lacedaemoniis partum putatur, tamen ne minima quidemex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt; quin etiam obhas ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihiquidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario neque, cum uersaremur inre publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere uidebatur; parui enim suntforis arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singularis etuir et imperator in exscindenda Numantia rei publicae profuit quameodem tempore P. Nasica priuatus, cum Ti. Gracchum interemit; quamquamhaec quidem res non solum ex domestica est ratione -- attingit etiambellicam, quoniam ui manuque confecta est -- sed tamen id ipsum estgestum consilio urbano sine exercitu.[1.77] Illud autem optimum est, in quod inuadi solere ab improbis etinuidis audio "cedant arma togae concedat laurea laudi". Ut enim aliosomittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt?Neque enim periculum in re publica fuit grauius umquam nec maiusotium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibusaudacissimorum ciuium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae res igiturgesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus?[1.78] Licet enim mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem ethereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidemcerte uir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multisaudientibus, hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum tertiumdeportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubitriumpharet esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines noninferiores militaribus; in quibus plus etiam quam in his operaestudiique ponendum est.[1.79] Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoquequaerimus, animi efficitur, non corporis uiribus. Exercendum tamencorpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possitin exsequendis negotiis et in labore tolerando. Honestum autem id,quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione; inquo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae praesunt,quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non susceptaaut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonisbellum tertium Punicum, in quo etiam mortui ualuit auctoritas.[1.80] Qua re expetenda quidem magis est decernendi ratio quamdecertandi fortitudo, sed cauendum, ne id bellandi magis fuga quamutilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita suscipiatur, ut nihilaliud nisi pax quaesita uideatur. Fortis uero animi et constantis estnon perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, utdicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.[1.81] Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praeciperecogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possitin utramque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, neccommittere, ut aliquando dicendum sit "non putaram". Haec sunt operamagni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis; temere autemin acie uersari et manu cum hoste confligere immane quiddam etbeluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat,decertandum manu est et mors seruituti turpitudinique anteponenda.[1.82] [1.De euertendis autem diripiendisque urbibus ualdeconsiderandum est, ne quid temere, ne quid crudeliter. Idque est uirimagni rebus agitatis punire sontes, multitudinem conseruare, in omnifortuna recta atque honesta retinere.] Ut enim sunt, quemadmodum supradixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos,quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidioraet maiora uideantur.[1.83] Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut inbellestimidique uideamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nospericulis sine causa, quo esse nihil potest stultius. Quapropter inadeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leuiteraegrotantes leniter curant, grauioribus autem morbis periculosascurationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillotempestatem aduersam optare dementis est, subuenire autem tempestatiquauis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicataboni quam addubitata mali. Periculosae autem rerum actiones partim iissunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae.[1.84] Itemque alii de uita, alii de gloria et beniuolentia ciuium indiscrimen uocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra periculaquam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam decaeteris commodis. Inuenti autem multi sunt, qui non modo pecuniam,sed etiam uitam profundere pro patria parati essent, idem gloriaeiacturam ne minimam quidem facere uellent, ne re publica quidempostulante, ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuissetPeloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, uertit ad extremumomnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusisremouendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant. Quibus illerespondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, sefugere sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniisplaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus inuidiam timenstemere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt.Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius: Unus homo nobis cunctando restituit rem. Noenum rumores ponebat ante salutem. Ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.Quod genus peccandi uitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim quiquod sentiunt, etsi optimum sit, tamen inuidiae metu non audeantdicere.[1.85] Omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praeceptateneant: unum, ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quaecumque agunt,ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Utenim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, quicommissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Quiautem parti ciuium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimamin ciuitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo euenit, utalii populares, alii studiosi optimi cuiusque uideantur, pauciuniuersorum.[1.86] Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra re publicanon solum seditiones, sed etiam pestifera bella ciuilia; quae grauiset fortis ciuis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderittradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabiturtotamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec uero criminibusfalsis in odium aut inuidiam quemquam uocabit omninoque ita iustitiaehonestatique adhaerescet, ut, dum ea conseruet, quamuis grauiteroffendat mortemque oppetat potius, quam deserat illa, quae dixi.[1.87] Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de quapraeclare apud eundem est Platonem "similiter facere eos, qui inter secontenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautaecertarent, quis eorum potissimum gubernaret". Idemque praecipit, "uteos aduersarios existimemus, qui arma contra ferant, non eos, qui suoiudicio tueri rem publicam uelint", qualis fuit inter P. Africanum etQ. Metellum sine acerbitate dissensio.[1.88] Nec uero audiendi qui grauiter inimicis irascendum putabuntidque magnanimi et fortis uiri esse censebunt; nihil enim laudabilius,nihil magno et praeclaro uiro dignius placabilitate atque clementia.In liberis uero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam estfacilitas et altitudo animi quae dicitur, ne si irascamur autintempestiue accedentibus aut impudenter rogantibus in morositateminutilem et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudoatque clementia, ut adhibeatur rei publicae causa seueritas, sine quaadministrari ciuitas non potest. omnis autem et animaduersio etcastigatio contumelia uacare debet neque ad eius, qui punitur aliquemaut uerbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri.[1.89] Cauendum est etiam ne maior poena quam culpa sit et ne isdem decausis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. prohibenda autemmaxime est ira puniendo; numquam enim iratus qui accedet ad poenammediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quaeplacet Peripateticis et recte placet, modo ne laudarent iracundiam etdicerent utiliter a natura datam. Illa uero omnibus in rebusrepudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legumsimiles sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.[1.90] Atque etiam in rebus prosperis et ad uoluntatem nostramfluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus. namut aduersas res, sic secundas inmoderate ferre leuitatis estpraeclaraque est aequabilitas in omni uita et idem semper uultuseademque frons, ut de Socrate itemque de C. Laelio accepimus.Philippum quidem Macedonum regem rebus gestis et gloria superatum afilio, facilitate et humanitate uideo superiorem fuisse. Itaque altersemper magnus, alter saepe turpissimus, ut recte praecipere uideantur,qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos geramus summissius.Panaetius quidem Africanum auditorem et familiarem suum solitum aitdicere, "ut equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitateexultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possintuti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentestamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerentrerum humanarum imbecillitatem uarietatemque fortunae".[1.91] Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilioamicorum isque maior etiam quam ante tribuenda auctoritas. Isdemquetemporibus cauendum est ne assentatoribus patefaciamus aures neueadulari nos sinamus, in quo falli facile est. tales enim nos esseputamus, ut iure laudemur; ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cumhomines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximisuersantur erroribus.[1.92] sed haec quidem hactenus. Illud autem sic est iudicandum,maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quodearum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat; esseautem magni animi et fuisse multos etiam in uita otiosa, qui autinuestigarent aut conarentur magna quaedam seseque suarum rerumfinibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos, qui rempublicam administrarent, delectarentur re sua familiari, non eamquidem omni ratione exaggerantes neque excludentes ab eius usu suospotiusque et amicis impertientes et rei publicae, si quando ususesset. quae primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu nequeodioso, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat] deindeaugeatur ratione, diligentia, parsimonia [1.nec libidini potiusluxuriaeque quam liberalitati et beneficentiae pareat. Haecpraescripta seruantem licet magnifice, grauiter animoseque uiuereatque etiam simpliciter, fideliter, + uere hominum amice.[1.93] Sequitur ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, inqua uerecundia et quasi quidam ornatus uitae, temperantia et modestiaomnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur. hocloco continetur id, quod dici latine decorum potest; Graece enimprepon dicitur.[1.94] Huius uis ea est, ut ab honesto non queat separari; nam et quoddecet honestum est et quod honestum est decet. qualis autemdifferentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanaripotest. quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressaest honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hocloco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid deceatapparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere quodagas considerate omnique in re quid sit ueri uidere et tueri decet,contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare etmente esse captum; et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, utturpia, sic indecora. Similis est ratio fortitudinis. quod enimuiriliter animoque magno fit, id dignum uiro et decorum uidetur, quodcontra, id ut turpe sic indecorum.[1.95] Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico,decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur,sed sit in promptu. est enim quiddam, idque intellegitur in omniuirtute, quod deceat; quod cogitatione magis a uirtute potest quam reseparari. ut uenustas et pulchritudo corporis secerni non potest aualitudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem estcum uirtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.[1.96] Est autem eius discriptio duplex; nam et generale quoddamdecorum intellegimus, quod in omni honestate uersatur, et aliud huicsubiectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illudsuperius sic fere definiri solet, decorum id esse, quod consentaneumsit hominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquisanimantibus differat. quae autem pars subiecta generi est, eam sicdefiniunt, ut id decorum uelint esse, quod ita naturae consentaneumsit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadamliberali.[1.97] Haec ita intellegi, possumus existimare ex eo decoro, quodpoetae sequuntur, de quo alio loco plura dici solent. Sed tum seruareillud poetas, quod deceat, dicimus, cum id quod quaque persona dignumest, et fit et dicitur, ut si Aeacus aut Minos diceret: oderint, dum metuant,aut: natis sepulchro ipse est parens,indecorum uideretur, quod eos fuisse iustos accepimus; at Atreodicente plausus excitantur, est enim digna persona oratio; sed poetaequid quemque deceat, ex persona iudicabunt; nobis autem personamimposuit ipsa natura magna cum excellentia praestantiaque animantiumreliquarum.[1.98] Quocirca poetae in magna uarietate personarum etiam uitiosisquid conueniat et quid deceat uidebunt, nobis autem cum a naturaconstantiae, moderationis, temperantiae, uerecundiae partes datae sintcumque eadem natura doceat non neglegere, quemadmodum nos aduersushomines geramus, efficitur ut et illud, quod ad omnem honestatempertinet, decorum quam late fusum sit appareat et hoc, quod spectaturin uno quoque genere uirtutis. Ut enim pulchritudo corporis aptacompositione membrorum mouet oculos et delectat hoc ipso, quod interse omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quodelucet in uita, mouet approbationem eorum, quibuscum uiuitur, ordineet constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.[1.99] adhibenda est igitur quaedam reuerentia aduersus homines etoptimi cuiusque et reliquorum. nam neglegere quid de se quisquesentiat, non solum arrogantis est sed etiam omnino dissoluti. estautem quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam etuerecundiam. Iustitiae partes sunt non uiolare homines, uerecundiaenon offendere, in quo maxime uis perspicitur decori. His igiturexpositis quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.[1.100] Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum habet uiam,quae deducit ad conuenientiam conseruationemque naturae; quam sisequemur ducem, nunquam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum etperspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationemaccommodatum, et id, quod uehemens atque forte. Sed maxima uis decoriin hac inest parte, de qua disputamus; neque enim solum corporis, quiad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, quiitem ad naturam accommodati sunt.[1.101] Duplex est enim uis animorum atque natura; una pars inappetitu posita est, quae est orme Graece, quae hominem huc et illucrapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendumfugiendumque sit. Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet.Omnis autem actio uacare debet temeritate et neglegentia nec ueroagere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere; haec estenim fere discriptio officii.[1.102] Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamqueneque praecurrant nec propter pigritiam aut ignauiam deserant sintquetranquilli atque omni animi perturbatione careant; ex quo elucebitomnis constantia omnisque moderatio. nam qui appetitus longiuseuagantur et tamquam exultantes siue cupiendo siue fugiendo non satisa ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt.relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec rationi parent, cui suntsubiecti lege naturae; a quibus non modo animi perturbantur, sed etiamcorpora. licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidinealiqua aut metu commoti sunt aut uoluptate nimia gestiunt; quorumomnium uultus, uoces, motus statusque mutantur.[1.103] Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam reuertamur,appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamqueanimaduersionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito,inconsiderate neglegenterque agamus. neque enim ita generati a naturasumus, ut ad ludum et iocum facti esse uideamur, ad seueritatem potiuset ad quaedam studia grauiora atque maiora. ludo autem et ioco utiillo quidem licet, sed sicut somno et quietibus caeteris tum, cumgrauibus seriisque rebus satis fecerimus. ipsumque genus iocandi nonprofusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enimpueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatisactionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingeniilumen eluceat.[1.104] Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans,flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum,quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sedetiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorumfacete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae uocanturapophthegmata. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalisioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, [1.seuerissimo]homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur etuerborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut nenimis omnia profundamus elatique uoluptate in aliquam turpitudinemdelabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia uenandihonesta exempla ludendi.[1.105] Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptuhabere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat;illae nihil sentiunt nisi uoluptatem ad eamque feruntur omni impetu,hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid autanquirit aut agit uidendique et audiendi delectatione ducitur. quinetiam, si quis est paulo ad uoluptates propensior, modo ne sit expecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine) sed siquis est paulo erectior, quamuis uoluptate capiatur, occultat etdissimulat appetitum uoluptatis propter uerecundiam.[1.106] Ex quo intellegitur corporis uoluptatem non satis esse dignamhominis praestantia eamque contemni et reici oportere, sin sitquispiam, qui aliquid tribuat uoluptati, diligenter ei tenendum esseeius fruendae modum. Itaque uictus cultusque corporis ad ualitudinemreferatur et ad uires, non ad uoluptatem. Atque etiam, si considerareuolumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus,quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter uiuere,quamque honestum parce, continenter, seuere, sobrie.[1.107] Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos essepersonis; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumusrationis praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omnehonestum decorumque trahitur et ex qua ratio inueniendi officiiexquiritur, altera autem quae proprie singulis est tributa. ut enim incorporibus magnae dissimilitudines sunt, alios uidemus uelocitate adcursum, alios uiribus ad luctandum ualere, itemque in formis aliisdignitatem inesse, aliis uenustatem, sic in animis existunt maioresetiam uarietates.[1.108] Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiammagisque de industria in C. Caesare, L. filio; at isdem temporibus inM. Scauro et in M. Druso adulescente singularis seueritas, in C.Laelio multa hilaritas, in eius familiari Scipione ambitio maior, uitatristior. de Graecis autem dulcem et facetum festiuique sermonis atquein omni oratione simulatorem, quem eirona Graeci nominarunt, Socratemaccepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatemconsecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, exnostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere,dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. In quo genereGraeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem caeteris anteponunt, inprimisque uersutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eiusuita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere sesimulauit.[1.109] Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti, qui nihilex occulto, nihil de insidiis agendum putant, ueritatis cultores,fraudis inimici, itemque alii, qui quiduis perpetiantur, cuiuisdeseruiant, dum quod uelint consequantur, ut Sullam et M. Crassumuidebamus. quo in genere uersutissimum et patientissimum LacedaemoniumLysandrum accepimus, contraque Callicratidan, qui praefectus classisproximus post Lysandrum fuit. Itemque in sermonibus alium [1.quemque],quamuis praepotens sit, efficere, ut unus de multis esse uideatur,quod in Catulo, et in patre et in filio, idemque in Q. Mucio, +Mancia uidimus. Audiui ex maioribus natu, hoc idem fuisse in P.Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum qui Ti. Gracchi conatusperditos uindicauit, nullam comitatem habuisse sermonis, [1.neXenocratem quidem seuerissimum philosophorum,] ob eamque rem ipsammagnum et clarum fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines suntnaturae morumque, minime tamen uituperandorum.[1.110] Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non uitiosa, sed tamenpropria, quo facilius, decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sicenim est faciendum, ut contra uniuersam naturam nihil contendamus, eatamen conseruata propriam nostram sequamur, ut etiamsi sint aliagrauiora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae naturae regulametiamur; neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi,quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale sit decorum illud,ideo quia nihil decet inuita Minerua, ut aiunt, id est aduersante etrepugnante natura.[1.111] Omnino si quicquam est decorum, nihil est profecto magis quamaequabilitas [1.cum] uniuersae uitae, tum singularum actionum, quamconseruare non possis, si aliorum naturam imitans, omittas tuam. Utenim sermone eo debemus uti, qui innatus est nobis, ne, ut quidam,Graeca uerba inculcantes iure optimo rideamur, sic in actionesomnemque uitam nullam discrepantiam conferre debemus.[1.112] Atque haec differentia naturarum tantam habet uim, ut nonnumquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [1.in eademcausa] non debeat. Num enim alia in causa M. Cato fuit, alia caeteri,qui se in Africa Caesari tradiderunt? atqui caeteris forsitan uitiodatum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum uita etmores fuerant faciliores; Catoni cum incredibilem tribuisset naturagrauitatem, eamque ipse perpetua constantia roborauisset semperque inproposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quamtyranni uultus aspiciendus fuit.[1.113] Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum etmulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inseruiretet in omni sermone omnibus affabilem [1.et iocundum] esse se uellet!Domi uero etiam contumelias seruorum ancillarumque pertulit, ut ad idaliquando, quod cupiebat, ueniret. At Aiax, quo animo traditur, miliesoppetere mortem quam illa perpeti maluisset. Quae contemplantesexpendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque moderari nec uelleexperiri, quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet, quodest cuiusque maxime suum.[1.114] [1.Suum] quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorumet uitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nosuideantur habere prudentiae. Illi enim non optumas, sed sibiaccomodatissimas fabulas eligunt; qui uoce freti sunt, EpigonosMedumque, qui gestu Melanippam, Clytemestram, semper Rupilius, quemego memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem. ergo histrio hocuidebit in scena, non uidebit sapiens uir in uita? Ad quas igitur resaptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus. sin aliquandonecessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnisadhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea, si non decore, atquam minime indecore facere possimus, nec tam est enitendum, ut bona,quae nobis data non sint, sequamur, quam ut uitia fugiamus.[1.115] Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur,quam casus aliqui aut tempus imponit, quarta etiam, quam nobismetipsis iudicio nostro accommodamus. nam regna, imperia, nobilitatem,honores, diuitiae, opes eaque, quae sunt his contraria, in casu sitatemporibus gubernantur; ipsi autem gerere quam personam uelimus, anostra uoluntate proficiscitur. Itaque se alii ad philosophiam, aliiad ius ciuile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque uirtutum inalia alius mauult excellere.[1.116] quorum uero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, iistudent plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f.In iure ciuili, Pauli filius Africanus in re militari. quidam autem adeas laudes quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hicidem Africanus eloquentia cumulauit bellicam gloriam, quod idem fecitTimotheus, Cononis filius, qui cum belli laude non inferior fuissetquam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii gloriam adiecit. fitautem interdum, ut nonnulli omissa imitatione maiorum suum quoddaminstitutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, quimagna sibi proponunt obscuris orti maioribus.[1.117] Haec igitur omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animoet cogitatione debemus; in primis autem constituendum est, quos nos etquales esse uelimus et in quo genere uitae, quae deliberatio estomnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maximainbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendaeconstituit, quod maxime adamauit. Itaque ante implicatur aliquo certogenere cursuque uiuendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare.[1.118] Nam quod Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cumprimum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisqueuiam uiuendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atqueibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret uias,unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hocHerculi, "Iouis satu edito" potuit fortasse contingere, nobis nonitem, qui imitamur quos cuique uisum est atque ad eorum studiainstitutaque impellimur. Plerumque autem parentium praeceptis imbutiad eorum consuetudinem moremque deducimur; alii multitudinis iudicioferuntur, quaeque maiori parti pulcherrima uidentur, ea maximeexoptant; nonnulli tamen siue felicitate quadam siue bonitate naturaesine parentium disciplina rectam uitae secuti sunt uiam.[1.119] Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellentiingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aututraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimumuitae cursum sequi uellent; in qua deliberatione ad suam cuiusquenaturam consilium est omne reuocandum. Nam cum in omnibus quaeaguntur, ex eo, quomodo quisque natus est, ut supra dictum est, quiddeceat, exquirimus, tum in tota uita constituenda multo est ei reicura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate uitae possimusnobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.[1.120] Ad hanc autem rationem quoniam maximam uim natura habet,fortuna proximam, utriusque omnino habenda ratio est in deligendogenere uitae, sed naturae magis; multo enim et firmior est etconstantior, ut fortuna nonunquam tamquam ipsa mortalis cum immortalinatura pugnare uideatur. Qui igitur ad naturae suae non uitiosae genusconsilium uiuendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enimmaxime decet) nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genereuitae. Quod si acciderit (potest autem accidere) facienda moruminstitutorumque mutatio est. Eam mutationem si tempora adiuuabunt,facilius commodiusque faciemus; sin minus, sensim erit pedetemptimquefacienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magisdecere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere.[1.121] Commutato autem genere uitae omni ratione curandum est ut idbono consilio fecisse uideamur. Sed quoniam paulo ante dictum estimitandos esse maiores, primum illud exceptum sit ne uitia sintimitanda, deinde si natura non feret, ut quaedam imitari possit (utsuperioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptauit, propterinfirmitatem ualetudinis non tam potuit patris similis esse, quam illefuerat sui) si igitur non poterit siue causas defensitare siue populumcontionibus tenere siue bella gerere, illa tamen praestare debebit,quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem,modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur.Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimoniopraestantior gloria uirtutis rerumque gestarum, cui dedecori essenefas et uitium iudicandum est.[1.122] Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuunturaliaque sunt iuuenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctionedicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu uereri exque iisdeligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritatenitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regendaprudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda estexercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum etin bellicis et in ciuilibus officiis uigeat industria. Atque etiam cumrelaxare animos et dare se iucunditati uolent, caueant intemperantiam,meminerint uerecundiae, quod erit facilius, si in eiusmodi quidemrebus maiores natu nolent interesse.[1.123] Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animietiam augendae uidentur, danda uero opera, ut et amicos et iuuentutemet maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuuent.Nihil autem magis cauendum est senectuti quam ne languori sedesidiaeque dedat; luxuria uero cum omni aetati turpis, tum senectutifoedissima est. Sin autem etiam libidinum intemperantia accessit,duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facitadulescentium impudentiorem intemperantiam.[1.124] Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, depriuatorum, [1.de ciuium], de peregrinorum officiis dicere. Est igiturproprium munus magistratus intellegere se gerere personam ciuitatisdebereque eius dignitatem et decus sustinere, seruare leges, iuradiscribere, ea fidei suae commissa meminisse. Priuatum autem oportetaequo et pari cum ciuibus iure uiuere neque summissum et abiectumneque se efferentem, tum in re publica ea uelle, quae tranquilla ethonesta sint; talem enim solemus et sentire bonum ciuem et dicere.[1.125] Peregrini autem atque incolae officium est nihil praeter suumnegotium agere, nihil de alio anquirere minimeque esse in aliena republica curiosum. -- Ita fere officia reperientur, cum quaeretur quiddeceat et quid aptum sit personis, temporibus, aetatibus. Nihil estautem quod tam deceat, quam in omni re gerenda consilioque capiendoseruare constantiam.[1.126] Sed quoniam decorum illud in omnibus factis, dictis, incorporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribusrebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus adeloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus contineturcura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque uiuamus, hisquoque de rebus pauca dicantur. Principio corporis nostri magnamnatura ipsa uideatur habuisse rationem, quae formam nostramreliquamque figuram, in qua esset species honesta, eam posuit inpromptu, quae partes autem corporis ad naturae necessitatem dataeaspectum essent deformem habiturae atque foedum, eas contexit atqueabdidit.[1.127] Hanc naturae tam diligentem fabricam imitata est hominumuerecundia. Quae enim natura occultauit, eadem omnes, qui sana mentesunt, remouent ab oculis ipsique necessitati dant operam ut quamoccultissime pareant; quarumque partium corporis usus sunt necessarii,eas neque partes neque earum usus suis nominibus appellant, quodquefacere turpe non est, modo occulte, id dicere obscenum est. Itaque necactio rerum illarum aperta petulantia uacat nec orationis obscenitas.[1.128] Nec uero audiendi sunt Cynici aut se qui fuerunt Stoici paenecynici qui reprehendunt et irrident, quod ea, quae turpia non sint,uerbis flagitiosa ducamus, illa autem, quae turpia sunt, nominibusappellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare re turpe est, seddicitur non obscene; liberis dare operam re honestum est, nomineobscenum; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra uerecundiamdisputantur. Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret aboculorum auriumque approbatione fugiamus; status, incessus, sessio,accubitio, uultus, oculi, manuum motus teneat illud decorum.[1.129] Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatumaut molle et ne quid durum aut rusticum sit. Nec uero histrionibusoratoribusque concedendum est, ut is haec apta sint, nobis dissoluta.Scaenicorum quidem mos tantam habet uetere disciplina uerecundiam, utin scaenam sine subligaculo prodeat nemo; uerentur enim, ne, si quocasu euenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur nondecore. Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum socerisgeneri non lauantur. Retinenda igitur est huius generis uerecundia,praesertim natura ipsa magistra et duce.[1.130] Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in alterouenustas sit, in altero dignitas, uenustatem muliebrem ducere debemus,dignitatem uirilem. Ergo et a forma remoueatur omnis uiro non dignusornatus, et huic simile uitium in gestu motuque caueatur. Nam etpalaestrici motus sunt saepe odiosiores et histrionum nonnulli gestusineptiis non uacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicialaudantur. Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est, colorexercitationibus corporis. Adhibenda praeterea munditia est non odiosaneque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanamneglegentiam. Eadem ratio est habenda uestitus, in quo, sicut inplerisque rebus, mediocritas optima est.[1.131] Cauendum autem est, ne aut tarditatibus utamur [1.in] ingressumollioribus, ut pomparum ferculis similes esse uideamur, aut infestinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt,anhelitus mouentur, uultus mutantur, ora torquentur; ex quibus magnasignificatio fit non adesse constantiam. Sed multo etiam magiselaborandum est, ne animi motus a natura recedant, quod assequemur, sicauebimus ne in perturbationes atque exanimationes incidamus et siattentos animos ad decoris conseruationem tenebimus.[1.132] Motus autem animorum duplices sunt; alteri cogitationis,alteri appetitus. Cogitatio in uero exquirendo maxime uersatur,appetitus impellit ad agendum. Curandum est igitur, ut cogitatione adres quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus. Etquoniam magna uis orationis est eaque duplex, altera contentionis,altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum,contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus,congressionibus familiarium uersetur, sequatur etiam conuiuia.Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haudscio an possint haec quoque esse. Sed discentium studiis inueniunturmagistri, huic autem qui studeant sunt nulli, rhetorum turba refertaomnia; quamquam, quae uerborum sententiarumque praecepta sunt, eademad sermonem pertinebunt.[1.133] Sed cum orationis indicem uocem habeamus, in uoce autem duosequamur, ut clara sit, ut suauis, utrumque omnino a natura petundumest, uerum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presseloquentium et leniter. Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisitoiudicio putares uti litterarum, quamquam erant litterati; sed et alii;hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat dulcis,litterae neque expressae, neque oppressae, ne aut obscurum esset autputidum, sine contentione uox nec languens nec canora. Uberior oratioL. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio nonminor. Sale uero et facetiis Caesar, Catuli patris frater, uicitomnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones aliorumsermone uinceret. In omnibus igitur his elaborandum est, si in omni requid deceat exquirimus.[1.134] Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenisminimeque pertinax, insit in eo lepos. Nec uero, tamquam inpossessionem suam uenerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebustum in sermone communi uicissitudinem non iniquam putet. Ac uideat inprimis, quibus de rebus loquatur, si seriis, seueritatem adhibeat, siiocosis leporem. In primisque prouideat, ne sermo uitium aliquodindicet inesse in moribus; quod maxime tum solet euenire, cum studiosede absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut seuere, maledicecontumelioseque dicitur.[1.135] Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiisaut de re publica aut de artium studiis atque doctrina. Danda igituropera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec reuoceturoratio, sed utcumque aderunt; neque enim isdem de rebus nec omnitempore nec similiter delectamur. Animaduertendum est etiam, quatenussermo delectationem habeat, et ut incipiendi ratio fuerit, ita sitdesinendi modus.[1.136] Sed quomodo in omni uita rectissime praecipitur, utperturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi nonobtemperantes, sic eiusmodi motibus sermo debet uacare, ne aut iraexistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignauia aut tale aliquidappareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonemconferemus, et uereri et diligere uideamur. Obiurgationes etiamnonnumquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse etuocis contentione maiore et uerborum grauitate acriore, id agendumetiam, ut ea facere uideamur irati. Sed ut ad urendum et secandum, sicad hoc genus castigandi raro inuitique ueniemus, nec unquam nisinecessario, si nulla reperietur alia medicina, sed tamen ira proculabsit, cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest.[1.137] Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, grauitatetamen adiuncta, ut et seueritas adhibeatur et contumelia repellatur,atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio,significandum est ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum.Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimisfiunt, etiam si nobis indigna audiamus, tamen grauitatem retinere,iracundiam pellere; quae enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea necconstanter fieri possunt neque is, qui adsunt, probari. Deforme etiamest de se ipsum praedicare, falsa praesertim, et cum inrisioneaudientium imitari militem gloriosum.[1.138] Et quoniam omnia persequimur, uolumus quidem certe, dicendumest etiam, qualem hominis honorati et principis domum placeat esse,cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptioet tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia. Cn. Octauio,qui primus ex illa familia consul factus est, honori fuisse accepimus,quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam dignitatis domum,quae cum uulgo uiseretur, suffragata domino, nouo homini, adconsulatum putabatur. Hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxitaedibus. Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic,summi et clarissimi uiri filius, in domum multiplicatam non repulsamsolum rettulit, sed ignominiam etiam et calamitatem.[1.139] Ornanda enim est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda,nec domo dominus, sed domino domus honestanda est, et, ut in caeterishabenda ratio non sua solum, sed etiam aliorum, sic in domo clarihominis, in quam et hospites multi recipiendi et admittenda hominumcuiusque modi multitudo, adhibenda cura est laxitatis. Aliter ampladomus dedecori saepe domino fit, si est in ea solitudo, et maxime, sialiquando alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum apraetereuntibus dicitur: o domus antiqua, heu quam dispari dominare dominoquod quidem his temporibus in multis licet dicere.[1.140] Cauendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extramodum sumptu et magnificentia prodeas, quo in genere multum mali etiamin exemplo est. Studiose enim plerique praesertim in hanc partem factaprincipum imitantur, ut L. Luculli, summi uiri, uirtutem quis? at quammulti uillarum magnificentiam imitati! Quarum quidem certe estadhibendus modus ad mediocritatemque reuocandus. Eademque mediocritasad omnem usum cultumque uitae transferenda est. Sed haec hactenus.[1.141] In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum utappetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conseruandaaccommodatius, deinde ut animaduertatur, quanta illa res sit, quamefficere uelimus, ut neue maior neue minor cura et opera suscipiatur,quam causa postulet. Tertium est, ut caueamus, ut ea, quae pertinentad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint. Modus autem estoptimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius.Horum tamen trium praestantissimum est appetitum obtemperare rationi.[1.142] Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendumest. Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci eutaxinnominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in uerbo modusinest, sed illa est eutaxia, in qua intellegitur ordinis conseruatio.Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis,ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, locosuo collocandarum. Ita uidetur eadem uis ordinis et collocationisfore; nam et ordinem sic definiunt, compositionem rerum aptis etaccommodatis locis. Locum autem actionis opportunitatem temporis essedicunt; tempus autem actionis opportunum Graece eukairia, Latineappellatur occasio. Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur,ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum.[1.143] Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principiodiximus, hoc autem loco de moderatione et temperantia et harumsimilibus uirtutibus quaerimus. Itaque quae erant prudentiae propriasuo loco dicta sunt; quae autem harum uirtutum, de quibus iam diuloquimur, quae pertinent ad uerecundiam et ad eorum approbationem,quibuscum uiuimus, nunc dicenda sunt.[1.144] Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum inoratione constanti, sic in uita omnia sint apta inter se etconuenientia; turpe enim ualdeque uitiosum in re seuera conuiuio dignaaut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum haberetcollegam in praetura Sophoclem poetam iique de communi officioconuenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles:"O puerum pulchrum, Pericle!" "At enim praetorem, Sophocle, decet nonsolum manus sed etiam oculos abstinentes habere." Atqui hoc idemSophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensionecaruisset. Tanta uis est et loci et temporis. Ut si qui, cum causamsit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, autsi quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si inconuiuio faciat, inhumanus uideatur inscitia temporis.[1.145] Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui inforo cantet aut si qua est alia magna peruersitas, facile apparet necmagnopere admonitionem et praecepta desiderat; quae autem paruauidentur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis estdiligentius declinandum. Ut in fidibus aut tibiis quamuis paulumdiscrepent, tamen id a sciente animaduerti solet, sic uidendum est inuita ne forte quid discrepet, uel multo etiam magis, quo maior etmelior actionum quam sonorum concentus est.[1.146] Itaque ut in fidibus musicorum aures uel minima sentiun